Immagini della pagina
PDF
ePub

THE SEVEN KINGS OF ROME.

ROMULUS,

I. Proca, rex Albanorum, Numitorem et Amulium filios habuit. Numitori, qui natu maior erat, regnum reliquit; sed Amulius pulso fratre regnavit et, ut eum sobole privaret, Rheam Silviam, eius filiam, Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum geminos 5 edidit. Ea re cognita Amulius ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed relabente flumine eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, 10 infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit matremque se gessit.

II. Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, re animadversa eos tulit in casam et Accae Laurentiae coniugi dedit 15 educandos. Adulti deinde hi inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxere, deinde venando saltus peragrare et latrones a rapina pecorum arcere coeperunt. Quare cum iis insidiati essent latrones, Remus captus est, Romulus vi se defendit. Tum Faustulus necessitate 20 compulsus indicavit Romulo, quis esset eorum avus, quae mater. Romulus statim armatis pastoribus Albam properavit.

III. Interea Remum latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris agros infestare solitus esset; itaque Remus a rege Numitori ad supplicium traditus est; at cum Numitor adolescentis 5 vultum considerans aetatem minimeque servilem indolem compararet, haud procul erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus aetasque expositionis temporibus congruebat. Ea res dum Numitoris animum anxium tenet, repente Romulus 10 supervenit, fratrem liberat, interempto Amulio avum Numitorem in regnum restituit.

IV. Deinde Romulus et Remus urbem in iisdem locis, ubi expositi ubique educati erant, condiderunt; sed orta inter eos contentione, uter nomen novae urbi daret eamque 15 imperio regeret, auspicia decreverunt adhibere. Remus prior sex vultures, Romulus postea duodecim vidit. Sic Romulus, victor augurio, urbem Romam vocavit. Ad novae urbis tutelam sufficere vallum videbatur. Cuius angustias irridens cum Remus saltu id traiecisset, eum 20 iratus Romulus interfecit his increpans verbis: Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea. Ita solus

potitus est imperio Romulus.

V. Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. Erat in proximo lucus; hunc 25 asylum fecit. Et statim eo mira vis latronum pastorumque confugit. Cum vero uxores ipse populusque non haberent, legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent. Nusquam benigne audita legatio est; ludibrium etiam additum: Cur 30 non feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret conubium. Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat; indici deinde finitimis spectaculum iubet. Multi convenere studio etiam videndae novae

urbis, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit eoque conversae mentes cum oculis erant, tum signo dato iuvenes Romani discurrunt, virgines rapiunt.

VI. Haec fuit statim causa belli. Sabini enim ob 5 virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae adpropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquam forte extra moenia petitum ierat. Huius pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius, Sabinorum dux, Tarpeiae optionem muneris dedit, si exerci- 10 tum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit, quod Sabini in sinistris manibus gererent, videlicet et anulos et armillas. Quibus dolose promissis Tarpeia Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui iussit; nam et ea in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena 15 vindicata est.

VII. Deinde Romulus ad certamen processit et in eo loco, ubi nunc Romanum forum est, pugnam conseruit. Primo impetu vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius, fortissime dimicans cecidit; cuius interitu conster- 20 nati Romani fugere coeperunt. Iam Sabini clamitabant: vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. Tunc Romulus arma ad caelum tollens Iovi aedem vovit et exercitus seu forte seu divinitus restitit. Itaque proe- 25 lium redintegratur; sed raptae mulieres crinibus passis ausae sunt se inter tela volantia inferre et hinc patres hinc viros orantes pacem conciliarunt.

VIII. Romulus foedere cum Tatio icto et Sabinos in urbem recepit et regnum cum Tatio sociavit. Verum 30 non ita multo post occiso Tatio ad Romulum potentatus omnis recidit. Centum deinde ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit

propter senectutem. Tres equitum centurias constituit, populum in triginta curias distribuit. His ita ordinatis cum ad exercitum lustrandum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta est tempestas cum 5 magno fragore tonitribusque et Romulus e conspectu ablatus est. Ad deos transisse vulgo creditus est; cui rei fidem fecit Iulius Proculus, vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione in contionem processit iureiurando affirmans, visum a se Romulum augustiore 10 forma, eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent et rem militarem colerent; futurum, ut omnium gentium domini exsisterent. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

NUMA POMPILIUS.

IX. Successit Romulo Numa Pompilius, vir inclita 15 iustitia et religione. Is Curibus, ex oppido Sabinorum, accitus est. Qui cum Romam venisset, ut populum ferum religione mitigaret, sacra plurima instituit. Aram Vestae consecravit et ignem in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem Iovis sacerdotem creavit eumque in20 signi veste et curuli sella adornavit. Dicitur quondam ipsum Iovem e caelo elicuisse. Hic ingentibus fulminibus in urbem demissis descendit in nemus Aventinum, ubi Numam docuit, quibus sacris fulmina essent procuranda, et praeterea imperi certa pignora populo Romano 25 daturum se esse promisit. Numa laetus rem populo nuntiavit. Postridie omnes ad aedes regias convenerunt silentesque exspectabant, quid futurum esset. Atque sole orto delabitur e caelo scisso scutum, quod ancilo appellavit Numa. Id ne furto auferri posset, Mamurium

fabrum undecim scuta eadem forma fabricare iussit. Duodecim autem Salios Martis sacerdotes legit, qui ancilia, secreta illa imperi pignora, custodirent et Kalendis Martiis per urbem canentes et rite saltantes ferrent. Annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsit; 5 nefastos fastosque dies fecit. Portas Iano gemino aedificavit, ut esset index pacis et belli; nam apertus, in armis esse civitatem, clausus, pacatos circa omnes populos significabat.

X. Leges quoque plurimas et utiles tulit Numa. Ut 10 vero maiorem institutis suis auctoritatem conciliaret, simulavit sibi cum dea Egeria esse conloquia nocturna, eiusque monitu se omnia quae ageret facere. Lucus erat, quem medium fons perenni rigabat aqua; eo saepe Numa sine arbitris se inferebat, velut ad congressum 15 deae: ita omnium animos ea pietate imbuit, ut fides ac iusiurandum non minus quam legum et poenarum metus cives contineret. Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati profuit quam Romulus. Morbo exstinctus in Ianiculo monte sepultus est. Ita duo deinceps reges, 20 ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.

TULLUS HOSTILIUS.

XI. Mortuo Numa Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit. Eo regnante bellum inter Albanos et Ro- 25 manos exortum est. Ducibus Hostilio et Fufetio placuit, rem paucorum certamine finiri. Erant apud Romanos trigemini fratres Horatii, tres apud Albanos Curiatii. Cum iis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent

« IndietroContinua »