Institutio theologiae elencticae, Volume 1

Copertina anteriore
J.D. Lowe, 1847
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 426 - Animorum nulla in terris origo inueniri potest; nihil enim est in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fktum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut 15 igneum.
Pagina 443 - Irrevocabilis divina pariter atque humana cursus vehit. lile ipse omnium conditor ac rector scripsit quidem Fata, sed sequitur. Semper paret, semel jussit.
Pagina 237 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque Sacramento non in scelus aliquod obstringere...
Pagina 443 - Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur vel nascitur vel inchoatur, sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant : non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere ; a quo sunt omnes potestates, quamvis...
Pagina 410 - Omne bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis : capaces enim utriusque rei, non pleni nascimnr, et ut sine virtute ita et sine vitio procreamur atque ante actionem propoae voluntatis id solum in homine est, quod deus condidit.
Pagina 394 - Non alios prima crescentis origine mundi illuxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim : ver illud erat, ver magnus agebat orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere, virumque 340 terrea progenies duris caput extulit arvis, immissaeque ferae silvis et sidera caelo.
Pagina 397 - Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quern dixere Chaos: rudis indigestaque moles, nee quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
Pagina 421 - Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
Pagina 118 - Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit; et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit; anathema sit.
Pagina 443 - Qui vero non astrorum constitutionem sicuti est, quum quidque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, Fati nomine appellant, non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est, quandoquidem ipsum causarum ordinem et quandam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati...

Informazioni bibliografiche