Immagini della pagina
PDF
ePub

Jupiter

Stator.

petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli caussa, ne quid usquam fidum proditori esset. 85 Additur fabulæ, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio lavo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, 86 directo arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere 87 tamen arcem Sabini: atque inde postero P die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in æquum, quam, ira et cupiditate recuperandæ arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant; ab Sabinis Mettus q Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius, hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam Palatii. Romulus, et ipse turba fugientium actus, arma ad cœlum tollens, Jupiter, tuis, inquit, jussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta jeci. arcem jam, scelere emtam, Sabini habent. inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater Deúm hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum 88 Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tua præsenti ope servatam urbem esse, voveo. Hæc precatus, 89 veluti si sensisset auditas preces, Hinc, inquit, Romani, Jupiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam jubet. Restitere Romani, tamquam cœlesti voce jussi. ipse ad primores Romulus provolat. Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec procul jam a porta Palatii erat, clamitans, Vicimus perfidos hospites, inbelles hostes. Jam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum, hæc glo

[blocks in formation]

riantem, cum globo ferocissimorum juvenum Romulus inpetum facit. Ex equo tum forte Mettus pugnabat: 90 eo pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, conjecit: 91 adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, adnuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant prælium. sed res Romana erat superior.

rimunt.

XIII. Tum Sabinæ mulieres, quarum ex injuria bellum Matrona ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis mu- prælium diliebri pavore, ausæ se inter tela volantia inferre, ex transverso inpetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent: 92 ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberúm hi progeniem. Si adfinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras: nos caussa belli, nos vulnerum ac cædium viris ac parentibus sumus. melius peribimus, quam 93 sine alteris vestrum viduæ aut orbæ vivemus. Movet res tum multitudinem, tum duces. Si- U. C. 7. lentium et repentina fit quies. inde ad foedus faciendum du- A. C. 745. ces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt: regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus adpellati. 94 monumentum ejus Quirites pugnæ, ubi primum ex profunda emersus palude equus unde dicti. Curtium in vado statuit, Curtium lacum adpellarunt. Ex bello tam tristi læta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque, quum populum in 95 curias triginta divideret, nomina earum curiis

90* Eo pelli facilius fuit] Ideo (quia nempe ex equo pugnabat, qui semel exsternatus sessorem vel invitum ab. ripit et aufert) pelli Mettium facilius fuit.

91 Adverteratque ea res etiam Sabinos] Ea res animos oculosque Sabinorum illue converterat. Olim hic legebatur averteratque. Lipsius mutavit: recte: nisi malis advertitque, ut habetur in uno e regiis codd.

92 Ne parricidio] Ne partus suos, qui Sabinorum, nepotes, Romanorum liberi erant, hac macula respergerent, ut parricidarum progenies dicerentur. Nepotum et liberum progeniem, i. e. nepotes et liberos.

93* Sine alteris vestrum viduæ aut orba] Viduæ, si Romanos maritos no

stros amiserimus bello; orbæ, si Sa-
binos parentes nostros.

94 Monumentum] Locum eum, ubi
primum ex profunda emersus palude
equus Curtium in vado statuit, appel-
larunt Curtium lacum; quod monu-
mentum ejus pugnæ est, sive in monu-
mentum ejus pugnæ. Hoc autem no-
men locus ille retinuit, licet postea
aggesta terra repletus esset; quod
docet Dion. 1. II. Aliam de hujus ap-
pellationis origine opinionem refert
Livius VII. 6.

.95 Curias] Curia hic accipitur pro decima parte tribus. Romulus enim, ut habetur apud Dion. 1. II, diviso universo populo in partes tres, quas sive a numero, sive a tributo dando tribus appellavit, unamquamque rur

Pax conve

nit.

U, C. 12.

T. Tatii

mors.

rent.

inposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus major hoc mulierum fuerit, ætate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectæ sint, quæ nomina curiis daEodem tempore et centuriæ tres equitum conscriptæ sunt, 96 Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses adpellati. Lucerum nominis et originis caussa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos A. C. 740. Laurentium pulsant. quumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum pœnam in se vertit. nam Lavinii, quum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus ægre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt. seu 97 ob infidam societatem regni, seu quia haud injuria cæsum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen 98 expiarentur legatorum injuriæ regisque cædes, fœdus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius, atque in ipsis prope portis, bellum ortum. Fidenates, nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum adparebat, occupant bellum facere. juventute armata inmissa, vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad lævam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur: tumultusque repens, ex agris in urbem inlatus, pro nuncio fuit. Excitus Romulus (neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat) exerci

Bellum cum Fidenatibus.

...

sus tribum in decem curias partitus
est. Singulis curiis sua sacra attribuit,
assignatis diis et heroibus, quos cole-
rent; locis, in quæ convenirent; sum-
ptibus in sacra, quos e publico præberi
jussit. His autem curiis nomina Sabi-
narum mulierum imposita negant Var-
ro apud Dion. 1. II. et Plut. in Romulo.
96 Ramnenses .. Titienses... Lu-
cerum] Fuerunt hæc tribuum nomina,
e quibus desumptæ sunt equitum cen-
turiæ tribubus ipsis cognomines. Hoc
testantur et Plut. in Romulo, et ipse
Livius, qui X. 6. Ramnes, Titienses,
Luceres antiquas tribus appellat. Por-
ro Dionysius, ut supra diximus, initio
statim ab Romulo divisum in tribus
populum tradit: quas tamen hoc tem-
pore institutas fuisse Titiensium ap-
pellatio probare videtur. Sed hæc
recte conciliaveris, si dixeris, duplica-
to per Sabinorum adjectionem popu-
lo, novam institutam esse divisionem,

novisque his tribubus nova indita nomina. Illud quidem satis constat, in Ramnenser tribum conjectos eos, qui secuti Romulum ex Albanis fuerant, pastoresque aliquot Græcanici generis, qui ante conditam urbem ea loca incolebant: in Titiensem, Sabinos: in Lucerensem, advenas omnes, sive eos qui in lucum confugerant, sive e finitimis populis in civitatem adscitos tum, aut qui postea adsciti fuere.

97* Ob infidam societatem regni] Quia Tatius infidus regni socius fuerat. Itaque quod supra dicitur concors duobus regibus regnum fuisse, id eo sensu intelligendum est, ut res nullam ad apertam discordiam prorupe. rint, licet occultæ subessent inter eos suspiciones,

98 Expiarentur] Expiatione civili: i. e. ut satisfieret et Laurentibus, et Romanis. GRONOVius.

tum educit: castra a Fidenis 99 mille passuum locat. ibi modico præsidio relicto, egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis jussit; cum parte majore atque omni equitatu profectus, id quod quærebat, tumultuoso et minaci genere pugnæ, adequitando ipsis prope portis, hostem excivit; fugæ quoque, quæ simulanda erat, cadem equestris pugna caussam minus mirabilem dedit. et quum, velut inter pugnæ fugæque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie, studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem. Addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in præsidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates, prius pene quam Romulus, quique cum eo equis ierant, circumagerent frenis equos, terga vertunt: multoque effusius, (quippe vera fuga) 2 qui simulantes paullo ante secuti erant oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti: hærens in terga Romanus, prius quam fores portarum objicerentur, velut agmine uno inrumpit.

tibus.

XV. Belli Fidenatis contagione irritati3 Veientium animi Bellum et consanguinitate, (nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt) cum Veienet quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt, populabundi magis, quam justi more belli. Itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris prædam portantes, Veios rediere: Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimæ instructus intentusque, Tiberim transit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum Veientes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit:

99 Mille passuum] Intellige præpositionem ad. ì passuum regitur a nomine mille. Tam enim dicitur mille hominum, quam mille homines. Itaque hic mille passuum idem est, ac si scripsisset Livius ad mille passus.

1 Locis circa densa] Possit for tasse utcunque exponi: subsidere jussit in locis obscuris partem militum circa densa virgulta, i. e. ubique sparsam inter densa virgulta undequaque obsita, seu circumjacentia. Verum rectius multo dici videretur obsitus virgultis locus, quam obsita virgulta. Itaque Gronovius emendat: Partem

militum locis circa denso obsitis vir-
gulto obscuram subsidere in insidiis
jussit.

2* Qui simulantes] Melius legere
videremur: qua simulantes, id est,
qua regione, qua via Romanos simu-
lantes fugam secuti erant, eadem op-
pidum repetebant.

...

excucurre

3 Veientium animi
runt] Mira profecto locutio. Sed
quia longo intervallo nomen a verbo
distat, licere sibi putavit Livius ad
sensum magis, quam ad nudam vo-
cum proprietatem attendere.

U. C. 37.

6

persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit: agros rediens vastat, ulciscendi magis, quam prædæ, studio. Eaque clade, haud minus quam adversa pugna, subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos induciæ datæ. Hæc ferme, Romulo regnante, domi militiæque gesta: quorum nihil absonum fidei divinæ originis divinitatisque post mortem creditæ fuit; non aņimus in regno avito recuperando, non condendæ urbis consilium, non bello ac pace firmandæ. ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini tamen gratior fuit, quam Patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis. trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos 5 Celeres adpellavit, non in bello solum, sed etiam in pace, habuit. XVI. His inmortalibus editis operibus, quum ad exerA. C. 715. citum recensendum concionem in campo ad Capræ paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit. nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandeni pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, 7 velut orbitatis metu icta, moestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem, parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent. 8 pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. 9 Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent: manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et paver præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque

Mors

Romuli.

4 Ab illo enim profectu] Ab incrementis illis quibus Roma regnante Romulo aucta erat, tantas collegit vires.

5 Celeres] Sive a celeritate in exequendis ministeriis, sive a duce eorum Celere, sive denique a Græca voce Kians, eques. Certe Celeres primo dictos, qui postea equites dicti sunt, testantur Plin. XXXIII. 2. et Festus.

6 Immortalibus] Huic ampullatæ et sesquipedali voci non est hic locus. Legamus potius mortalibus. Respiciebat nempe Livius Romuli divinitatem, cui opponit mortalia ejus opera. Sic cap. 2. supra: Secundum inde præ.

lium Latinis, Enea etiam ultimum operum mortalium fuit.

7 Velut orbitatis metu] Metu non absimili ejus qui orbatos parente occupat.

8 Pacem precibus exposcunt] Usitata locutio in sacris. Pacem deum poscebant, id est, ut placidi ipsis et faventes dii essent.

9 Fuisse credo tum quoque aliquos] Rem memorat Plutarchus, et alii; nec aliter sensere doctissimi quique et cordatissimi Romanorum. Hinc Tarquinius Superbus Romulum insepultum perisse dictitat, infra c. 49. Popularem hic opinionem sequitur Livius.

« IndietroContinua »