Immagini della pagina
PDF
ePub

exemplis ditior fuit: 12 nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque inmigraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 13 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis 14 potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, 15 ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

c civitatem del. Gron.

12 Nec in quam civitatem] Ulti mam vocem, quam ignorant vulgo editi, Jac. Gronovius exstare affirmat in antiquissima omnium editione ab Andrea adornata, et in Aldina anni 1518. in scriptis vero septem. Nos eam itidem in omnibus nostris invenimus. Huic MSS. codicum consensui repugnare fas non esse duximus. Offendit editores, quæ visa est non necessaria vox. Sed ejusmodi iterationes, vel nominis ejusdem post relativum, vel diversorum ejusdem sensus nominum, creberrimæ sunt apud Latinos scriptores.

13 Nuper] Divitiæ invexere avari. tiam, i. e. sitim divitiarum; et abun

d

d ordiunda Gron. Crev.

dantes voluptates desiderium ipsarum voluptatum, dum luxu solutos cives libido quædam pereundi perdendique omnia agitat. Alii malunt desiderium pereundi perdendique omnia per luxum atque libidinem.

14 Potius... libentius] Sufficiebat libentius. *Sed ejusmodi pleonasmi non inusitati sunt apud optimos scriptores, qui perspicuitati maxime serviunt.

15 Orsis tanti operis] Tanto instituto operi. Orsa operis inceptum opus. Sic Statius IV. Sylv. 7. ad Maximum Junium: Orsa Sallusti brevis, pro opere ipso Sallustii.

T. LIVII PATAVINI

LIBER I.

fata.

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, Enea Antenoreque", et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. "Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Hene- Antenoris tûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est, gens universa Veneti adpellati. Ænean, ab simili clade domo pro- Enea fata. fugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes delatum : *ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 5 Duplex in* Æneæ Antenorique Crev.

1 Enea Antenorique] Decem codices allegat Jac. Gronovius, in quibus exstet hæc scriptura, quam et sex nostri retinent. Eam itaque admisimus. Sensus est: Achivos jus omne belli, id est, quidquid jure belli in victos licet, nulla ex parte exercere in Eneam Antenoremque voluisse. Sic infra 1. II. c. 12. Porsena ad Mucium: jure belli liberum te... dimitto.

2* Casibus deinde variis] Hæc communiter cadunt in Antenorem et Ænean, quorum mox casus varii describuntur.

3* Pagoque inde Trojano nomen est] Atque ex illa origine pagus quidam agri Veneti ad nostram usque ætatem Trojani nomen retinuit. Pagus con

stat ex pluribus vicis, gens autem ex
pluribus pagis. Itaque hic bene di-
stinguitur pagus Trojanus a vico Tro-
ja, et a gente universa Venetis.

4 Ab Sicilia, classe Laurentem agrum
tenuisse] Ideo observat Livius Æneam
ab Sicilia classe Laurentem agrum
tenuisse, ut indicet eum non ab Sici-
lia in proxima Italiæ transgressum,
pedestri deinde itinere ad Laurentem
agrum pervenisse, sed recto cursu ab
Sicilia ad Laurentis agri littora navi
bus delatum fuisse. Hunc locum va-
nis conjecturis sollicitant ambo Gro-

novii.

5 Duplex exinde] Scripti aliquot a Gronovio memorati, et quatuor e nostris: duplex inde.

de fama est: alii prœlio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde adfinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchise et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud Penates. Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Enes in matrimonium data. ea res utique Trojanis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum Lavinium condunt. Eneas ab nomine uxoris Lavinium adpellat. conditur. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen. nascitur. II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti.

Ascanius

6

Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Eneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, Mezentius, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque,

eorum regem, confugiunt: qui, 7 Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset adcolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solum, Latini. sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem adpellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed

b exinde Gron. Crev.

6 Cui Ascanium] Vocem cui abesse a quibusdam scriptis testatur Gronovius. Idem de uno a se inspecto Hearnius affirmat. Unus quoque e nostris illam non exhibet. Sane Livius potuit hoc loco pronomen, ut sæpe alias, pmittere.

7** Cære opulento tum oppido] Livii

ævo Cære jam non opulentum oppidum erat. Restabant tantum rudera, teste Strabone, 1. v.

8* Ne sub eodem jure] Ut non solum eodem imperio iisdemque legibus regerentur, sed etiam eodem omnes nomine essent.

mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui inplesset, tamen, quum 'monibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. 10 Secundum inde proelium Latinis, Æneæ etiam ultimum Æneæ} 11 situs est, 12 operum mortalium fuit. quemcumque eum mors. dici jus fasque est, 13 super Numicium flumen. Jovem 14 indigetem adpellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat: tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit. 15 tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. 16 Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem 17 pro certo adfirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quam hic, Creusa matre. Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Julum eumdem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus, (certe natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit: novam ipse aliam 18 sub Albano monte condidit; quæ, 19 ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba adpellata. Inter La- Alba Longa vinium et Albam Longam coloniam deductam triginta conditur. ferme interfuere anni: tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii

[blocks in formation]

Æneam, quem hic Livius vocat Indi-
getem, Dionys. Halicarnasseus Græce
xdóviov Dsov, i. e. terrenum deum ap-
pellat.

15* Tantisper] Interea dum Asca-
nius adolescit.

16 Haud nihil ambigam] Dubito utrum Ascanius, qui post Æneam regnavit, fuerit hic, i. e. puer is, de quo hactenus, quem diximus natum ex Lavinia; an alter major ætate quam hic, Creusa matre... natus.

17* Pro certo] Sic infra 1. IV. 55. illa pro certo habenda. † Malit Grono, vius pro certa: ei assentitur unus ex Hearnii codicibus.

18 Sub Albano monte] In eo monte, qui postea Albanus de nomine urbis dictus est.

19 Ab situ] Ab situ urbis porrectæ in longum super clivo montis, Longa cognominata est. Albæ nomen ab colore suis cum triginta olim porcellis ab Enea repertæ deductum esse volunt Virg. Æn. VIII. et Auctor libri de Origine gentis Romanæ.

« IndietroContinua »