Titi Livii Patavini Historiarum libri priores quinque: in usum juventutis academicae

Copertina anteriore
Excudebat G. Williams, 1821 - 267 pagine

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 5 - Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat...
Pagina 32 - Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de in- 44 censis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus 2 lustravit, idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
Pagina 48 - ... ad trecentorum summam explevit : traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres, quique conscripti essent : conscriptos, videlicet, in novum senatum appellabant lectos.
Pagina 15 - Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
Pagina 31 - Tullii ; fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Humam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longe maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent.
Pagina 20 - si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.
Pagina 32 - Romulo traditum caeteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque jure promiscue omnibus datum 'est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
Pagina 89 - Nunquam exercitus neque minor numero, neque clarior fama et admiratione hominum, per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
Pagina 237 - Alia subinde manus Cenomanorum, Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, (locos tenuere Libui) considunt. Post hos Salluvii, prope antiquam gentem Laevos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem.
Pagina 36 - Ceeterm id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum Imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus in. testinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.

Informazioni bibliografiche