Immagini della pagina
PDF
ePub

Quarum rerum si vos tædium tandem capere potest, et patrum vestrosque antiquos mores vultis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero, et a portis nostris manibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunc vos attoniti estis, transtulero."

LXIX. Rarò alias tribuni popularis oratio acceptior plebi, quam tunc severissimi consulis, fuit. Juventus quoque, quæ inter tales metus detractionem militia, telum acerrimum adversus Patres, habere solita erat, arma et bellum spectabat: et agrestium fuga spoliatique in agris et vulnerati, fœdiora iis, quæ subjiciebantur oculis, nunciantes, totam urbem ira implevere. In senatum ubi ventum est, ibi verò in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem majestatis Romanæ intueri; et primores Patrum "dignam" dicere "concionem imperio consulari, dignam tot consulatibus anteactis, dignam vita omni, plena honorum sæpe gestorum, sæpiùs meritorum. Alios consules aut per proditionem dignitatis Patrum plebi adulatos, aut acerbe tuendo jura ordinis aspe riorem domando multitudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem majestatis Patrum, concordiæque ordinum, et temporum in primis habuisse. Orare eum collegamque, ut capesserent rempublicam orare tribunos, ut und animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent, plebemque obedientem in re tam trepida Patribus præberent: appellare tribunos communem patriam, auxiliumque eorum implorare, vastatis agris, urbe propè oppugnaConsensu omnium delectus decernitur habeturque. Quum consules in concione pronunciassent, "Tempus non esse causas cognoscendi; omnes juniores postero die prima luce in campo Martio adessent; cogno cendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cujus non probassent causam :" "omnis juventus adfuit postero die. Cohortes sibi quæque centuriones legerunt: bini senatores singulis cohortibus præpo-siti. Hæc omnia adeò maturè perfecta accepimus, ut signa, eo ipso die à questoribus ex ærario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint: exercitusque novus, paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt conjuncta. Tertio die, quum ira Romanos, illos, quum toties rebellassent, conscientia culpæ ac desperatio irritaret, mora demicandi nulla est facta.

ta."

LXX. In exercitu Romano quum duo consules essent potestate pari; quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii, concedente Agrippa, penes collegam erat et prælatus ille facilitati submittentis se comiter respondebat, communicando consilia laudesque, et æquando imparem sibi. In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit: Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum Ser. Sulpicium equitibus præficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnavere, haud segniter resistentibus Volscis. Ser. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit ; unde quum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est; momentoque temporis, in aversam incursando aciem, ancipiti terrore dissipasset hostes; ni suo proprio eum prælio equites Volscorum et quorum exceptum aliquamdiu tenuissent. Ibi verò Sulpicius, negare "cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis" vociferans, "ni equestre prolium connisi omni vi perficerent. Nec fugare equitem integrum satis esse, conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad prælium, aut integraret pugnam ; non posse illes resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset." Haud sardis auribus dicta: impressione una totum equitatum fudere, magnani vim ex equis precipitavere, ipsos equosque spiculis confodere; is finis pugnæ equestris fuit. Tunc, adorti peditum aciem, nuncios ad consules rei gestæ mittunt, ubi jam inclinabatur hostium acies; nuncius deinde et vincentibus Romanis animos auxit, et referentes gradum perculit Equos. In media primum acie vinci ca pti, qua permissus equitatus tubaveras ordines. Sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli cœptum ; in dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, atate viribusque ferox, quum omni parte pugne melis res geri, qu`m apud se, videret, accepta signa ab signiferis ipse inferre quadam jacere etiam in confertos hostes cœpit. Cujus ignominia metu concitati milites, invasere hostem; ita æquata ex omni parte victoria est. Nuncius tum à Quinctio venit, victorem jam se imminere hostium castris; nolle irrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse. Si jam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus præda potiretur. Victor Agrippa cum magna gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit; bi paucis defendentibus, momentoque fusis, sine certamine in munitiones irrumpunt; prædaque ingenti compotem exer

tum, suis etiam rebus recuperatis, quæ populatione agrorum amissæ erant, reducunt. Triumphum nec ipsos postulasse, nec delatum iis ab senatu, accipio: nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto intervallo temporum conjicio, quum Valerio atque Horatio consulibus, qui præter Volscos et quos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiæ fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum: ne etiam, si impetrâssent, magis hominum ratio, quàm meritorum, habita videretur.

LXXI. Victoriam honestam, ex hostibus partam, turpe domi de finibus sociorum judicium populi deformavit. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro quum sæpe bello certèssent, multis in vicem cladibus fessi, judicem populum Romanum cepere. Quum ad causam orandam venissent, concilio populi magistratibus dato, magnâ contentione actum; jamque editis testibus, quum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et, "Si licet," inquit," consules, de republica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar." Quum, ut vanun, eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque, "prodi publicam causam," submoveri jussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut ferè semper reguntur à multitudine magis, qum regunt, dedere cupide audiendi plebi, ut, quæ vellet, Scaptius diceret. Ibi infit, " Annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse, non juvenen, vicesima jam stipendia merentem, quum ad Coriolos sit bellatum. Eo rem se vetustate obliteratam, ceteram sure memoriæ infixam, afferre: agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse, capitisque Coriolis, jure belli publicum populi Romani factum. Mirari se, quonam more Ardeates Aricinique, cujus agri jus nunquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se à populo Romano, quem pro domino judicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum vitæ tempus superesse : non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, quà una posset, vindicaret. Magnopere se suadere populo, ne inutil pudore suam ipse causam damnaret."

LXXII. Consules quum Scaptium non silentio mo, sed cum assensu etiam, audiri animadvertissent, Deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, Patrum primores arces sunt; cum his circumire tribunos, orare, "Ne pessimu.n facinus pejore exemplo admitterent judices, in suam rem litem

[ocr errors]

vertendo, quum præsertim, etiamsi fas sit, curam emolumenti sui judici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis injuria sociorum animis. Nam famæ quidem ac fidei damna majora esse, quàm quæ æstimari possent. Hoc legatos referre domum hoc vulgari: hoc socios audire: hoc hostes; quo cum dolore hos? quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, concionali seni, assignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienæ personam laturum ; quem enim hoc privatæ rei judicem fecisse, ut sibi controversiosam adjudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jam sit pudoris, non facturum." Hæc consules, hæc Patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad judices alios itum foret: nunc haud sané quicquam bono causæ levatur dedecus judicii; idque non Arcinis Ardeatibusque, quàm Patribus Romanis, fœdius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

LIBER QUARTUS.

EPITOME.

I &c. LEX de connubio Patrum et plebis à tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus perlata est. VI, VII Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt VII. Item censores tunc primum creati sunt. XI. Ager Ardeatibus populi Roma ni judicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. XII. XII. &c. Quum fame populus Romanus labos aret, Sp. Mælius, eques Romanus, frumentum populo sua impensa largitus est: et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum affectans à C Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est XVI L. Minucius index bove aurata donatus est. XVII XVIII Legatis Romanis à Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Rostris positæ sunt. XIX XX. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Vejentium, opima spolia secunda retulit. XXIV. Mam. Æmi lius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. XXXI. &c. XXXIV Fidena in potestatem redacta, eoque coloni missi sunt ; quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam. Emilio dictatore victi sunt, et Fidenæ captæ. XLV. Conjuratio servorum oppressa est XLIX. L. Postu mius tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est LIX. Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. LX. LXI. Res præterea gestas adversus Volscos et Fidenates, et Faliscos, continet.

"ut

I. HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus; nam anni principio et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; quâ contaminari sanguinem suum Patres, confundique jura gentium rebantur : et mentio, primo sensim illata à tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eò processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent," ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi." Id verò si fieret, non vulgari modò cum infimis, sed prorsus auferri à primoribus ad plebem, summum imperium credebant. Læti ergo audiere Patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati decisse, et Vejentes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere ; adeò vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summâ apparari jubent; si quo intentius

« IndietroContinua »