Immagini della pagina
PDF
ePub

gaudium debent esse sibi conjuncta, quia dolor sine gaudio nimium dejicit, gaudium sine dolore nimium extollit. Similiter timor et spes debent esse conjuncta, quia timor sine spe inducit desperationem, spes sine timore facit præsumptionem. Dolor ergo et gaudium sunt duæ molæ, inter quas debemus semper verti. Aliæ duæ sunt timor et spes; et nota, quod dolor et gaudium sunt de præsenti, timor et spes de futuro; item dolor et timor tantum de malo, secundum cum quarto ambo de bono; item primum cum secundo, quia ambo de præsenti; tertium cum quarto, quia de futuro. Isti quatuor affectus errant, nisi quatuor virtutibus dirigantur. Fortitudo ergo necessaria est contra dolorem, temperantia contra gaudium, prudentia contra timorem, justitia autem contra spem.

[blocks in formation]

Religio. Pietas. Innocentia. Amicitia. Reverentia.

Concordia. Misericordia.

[blocks in formation]

Magnanimitas. Fiducia. Securitas.

Magnificentia. Constantia.

TEMPERANTIAE

membra:

Patientia.

Modestia. Verecundia. Abstinentia. Honestas. Moderantia. Parcitas. Sobrietas. Pudicitia.

B. COMPARATIO HONESTORUM.

II.

A. UTILE

cujus membra sunt:

BONA CORPORIS. BONA ANIMI. COMMODA
FORTUNAE.

BONA CORPORIS

dividuntur in:

Pulchritudinem. Nobilitatem. Velocitatem. Robur. Magnitudinem. Valetudinem.

BONA ANIMI

dividuntur in:

Scientias. Virtutes.

COMMODA FORTUNAE

dividuntur in:

Opulentiam. Prælationem. Gloriam.

Opulentia

dividitur in:

Aedificia. Agros. Clientelas. Peculium. Thesaurum.

Ornatum.

B. COMPARATIO UTILIUM.

III.

CONFLICTUS

HONESTI ET UTILIS.

MORALIUM DOGMA PHILOSOPHORUM

2

per multa dispersum volumina tuo quidem instinctu, vir optime et liberalis1, contrahere meditabar; dumque primo conticinii silentio super hoc perscrutabundus memoriam consulerem, repente somnus obrepsit; et ecce vir sobrio decore3 quasdam personas, non minus matura gravitate reverendas, antecedebat. Statimque, ut fit, solo animi augurio primum illum esse latinæ eloquentiæ auctorem, Tullium, mihi innotuit; post quem ille moralitatis eruditor elegantissimus, Seneca, cum quibusdam aliis, quos tibi deinceps eorum verba significabunt, se agebat. Una igitur conferentes arbitrabar descriptionibus distinctionibusque moralem philosophiam quasi in arcem1 nos colligere; mihique ipsi fas erat, quæ vel ab his vel ab aliis audieram, eorum 5 proverbiis interponere. Expergefactus autem, styli officio audita designans, brevitati insistendum decrevi, primo ideo quia fragilis est memoria et rerum turbæ non sufficit. Necesse est igitur quantum recipit emittat et antiqua recentibus obruat; ideoque egregie scriptorem informare videtur qui dicit:

6

Quidquid præcipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Præter hæc tua diligens instantia mei tam sæpe polliciti
consummationem poscebat: per illud certum expertus sum,

1) B2: liberalis R. 2) A: noctis in. 3) B2: decore laudabilis. 1) BB2: artem. 5) A: eroum. 6) B2: formare.

Seneca, De Bene

ficiis VII, 28, 2.

Horat., Ars poet. v. 335-37.

« IndietroContinua »