Immagini della pagina
PDF
ePub

III, 6, 29.

nullam rem utili1 Minime, inquam. Non enim est Cicero, De Offic. mihi vita utilior, quam talis affectio animi, scilicet ut neminem violem causa mei commodi. Dum enim vita perditur, corruptio corporis, scilicet mors, incurritur; si vero hanc affectionem, scilicet neminem violandi, abjiciam, vitium animi incurram. Et sicut gravius est animi quam corporis vitium, sic melius est animi quam corporis bonum, virtus scilicet quam vita. Præterea, num cadit Ibid 111, 20, 81. in bonum virum mentiri, criminari, præripere, fallere causa sui emolumenti? Nil profecto minus: semper est

bonus.

Est ergo ulla res tanti, aut commodum ullum3 Ibid. III, 20, 82. tam expetendum, ut viri boni nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum ista, quæ dicitur, utilitas possit, quantum aufert, si nomen boni viri eripuerit, fidem justitiam

que detraxerit? Quare ergo homines emolumenta rerum Ibid. III, 8, 36. vident, pœnam vero, non tantum legum, sed turpitudinis,

7

quæ acerbissima est, non vident? Quamobrem hæc de- Ibid. III, 8, 37. liberatio pellatur e medio. Deliberant enim, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent. In ipsa quidem dubitatione facinus inest, etsi ad id non pervenerint. Ergo deliberanda omnino non sunt, in quibus turpis est ipsa deliberatio. Atque etiam ex omni deliberatione celandi spes removenda est. Satis enim nobis persuasum esse debet, etiamsi deos omnes celare possimus, nihil tamen avare, nihil libidinose, nihil inconvenienter 8 esse faciendum. Et si vir sapiens anulum Ibid. III, 8, 88. habeat hujus efficaciæ, quod eum invisibilem reddat, non tamen sibi plus licere peccare putet, quam si non haberet. Honesta enim bonis viris, non occulta quæruntur. quidquam audebit vir bonus velle, quod non audeat prædicare. Quod si a flagitio ideo te revocas, quod hoc

Nec ibid. III, 19, 77.

1) ACD; B: utili, et postea hoc per pœnitentiam diluat, melius est quam si fame periret? 2) AB2: non; om. B. 3) A: nulla, nullum. 4) A: affert; B2 auferre; B om. 5) A: pellatur a; B: tollatur de; B2: tollatur e. 6) A: deliberent an assequantur. 9) A: Quod substantia.

7) A: species. 8) B: incontinenter.

Horat., Epist.
I, 16, 50-53.

III, 8, 35.

10, 45.

homines non lateret, non bonitatem diligis, sed pœnam
metuis; atque in hoc ferarum1 imitaris naturam.

Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque
Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum.
Oderunt peccare mali formidine pœnæ.
Oderunt peccare boni virtutis amore.

[ocr errors]

Cicero, De Offic. Quum ex prædictis pateat solum honestum utile esse, si aliqua tibi objecta sit utilitatis species, cui, animum dum attenderis, videas turpitudinem adjunctam, non dico, quod tunc utilitas sit relinquenda, sed intelligendum esse ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Vere autem si volumus judicare, quotiens utilitatis speciem præfert turpitudo, eventu ipsius rei solet redargui. Videmus enim, quando id, quod honestum est, inutile videtur, ad hunc tamen finem reduci, ut ex eo insperatum eveniat1 commoCic., De Offic. III, dum. Ut ecce: Damonem et Phitia m5 ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, quum alteri eorum Dionysius tyrannus diem necis destinasset, is qui morti addictus erat. causa disponendi super suis rebus paucos dies postularet 6. Interim vas (id est pignus) factus est alter ejus sistendi hac condicione, ut si ille non rediret, isti moriendum esset. Quum autem ad diem ille rediisset, admiratus eorum fidem tyrannus petiit ab eis, ut se in amicitiam tertium reciperent. Vide igitur quomodo utile fuit, et hunc pro amico remansisse, et illum pro amico rediisse, licet utrumque primo periculosum crederetur. Sic semper juxta numinum dispensationem utilem et insperatum exitum habet honestas. Idcirco semper dum id, quod utile videtur, cum eo, quod honestum, comparatur, utilitatis species jaceat honestas valeat.

Cicero, De Offic.
III, 10, 46.

8

9

10

[ocr errors]

1) Ferarum om. A. 2) A: miluis; B: milvius; B2: præcavet. 3) BB2: est. 4) AB2: veniat. 5) B: Pithiam; B2: de Phyntia. 6) AB: postulavit. 7) B: fas; om. A. 8) (-) A; om. BB2. 9) A: eorum. 10) A: lateat.

CAPITULUM XLV.

Conclusio Operis.

Ut Cicero, De Offic.
I, 40, 145.

Hæc præscripta servantem licet in tranquillo honestatis vivere et ad normam rationis vitam reducere. enim in fidibus aut tibiis, quamvis paululum discrepent, tamen id ab artifice animadverti solet, sic nobis ducenda est vita, ne forte quid discrepet, vel etiam multo magis, in quantum melior est actionum quam sonorum concentus. Itaque ut in fidibus musicorum aures vel minima discri- Ibid. I, 41, 146 mina sentiunt, sic nos, si volumus acres esse vitiorum"

4

animadversores, magna sæpe intelligemus ex parvis; ex oculi obtuitu, ex remissis aut contractis superciliis, ex mæstitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex contentione vocis, ex submissione, ex ceteris similibus facile judicabimus, quid eorum apte fiat, quidve ab officio virtutis discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale quideorum sit, ex aliis judicare; ut, si quid in aliis dedeceat, vitemus et ipsi. Fit enim, nescio quomodo, ut magis in aliis cernamus, si quid delinquitur, quam in nobis ipsis. Unde poeta:

que 5

Quum tua pervideas oculis mala lippus inunctis 6,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum?

His ergo præscriptis vir, amator honestatis, crebrum et assiduum usum adhibeat. Fere enim omnium moralium doctorum elegantiora verba hæc angusta particula comprehendit. Unde hic facilius ea intueri poteris, quam si, per multorum volumina vagando, dispersa col

Horat, Serm.
I, 3, 25-26

1) B2: in fidibus cythara.
nos volumus aties viarum. 4) A: oculis; BB2: oculorum.
quodque; B: quicquam. 6) A: inunctus. 7) A: dictorum.

2) Discrimina om. BB2. 3) A:
5) A:

[blocks in formation]

Seneca, Epist. II § 1-4.

2

ligas 1. Multorum enim autorum lectio et omnis generis voluminum aliquid vagum et instabile habet. Verum est namque, quod nusquam est, qui ubique est. Vitam in peregrinatione agentibus hoc evenit, ut multa habeant hospitia, paucas amicitias. Idem accidat necesse est his, qui nullis ingeniis familiariter applicant se, sed omnia cursim et properanter transcurrunt. Non prodest cibus nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur. Nihil æque sanitatem impedit, puto, quam remediorum crebra mutatio; nec venit vulnus ad cicatricem, in quo medicamenta tentantur; non convalescit planta, quæ sæpe transfertur; nihilque tam utile est, ut in transitu prosit. Distrahit librorum multitudo. Itaque quum legere non possis quantum habeas, satis est habere quantum legas. Fastidientis enim stomachi est multa degustare, quia ubi varia sunt et diversa, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios diverti libuerit, ad priores redi. Et quum multa percurreris, unum excerpe, Seneca, Epist. XV quod illo die concoquas. est, quod vetustate melius fit.

[ocr errors]

§ 5.

I, 1, 18.

Illud enim bonum curandum

Præter hæc etiam ea, quæ de moribus præcepta videCicero, De Offic. bis, re ipsa et actu complere incessanter satage. Ut enim medici vel oratores, quamvis [artis] præcepta perceperint, quidquam dignum laude sine usu consequi nequeunt 5, sic officii conservandi præcepta traduntur, illa quidem ut faciamus; sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat.

Boethius, De Consol. L. V.

Aversamini igitur vitia, colite 6 virtutes, ad rectan spem animum sublevate, humilesque preces in excelsa 8 porrigite. Nec frustra sunt in deo positæ spes precesque, quæ quum rectæ sint, inefficaces esse non possunt.

9

1) A: colliges; B2: colligeres. 2) AB2: quia.

BB2 om.

4) B: quamvis præcepta præceperint; A: quamvis præ

ceperint. 5) A: usu nequiunt. 6) Colite

3) Puto A;

[ocr errors]

possunt A; om. B.

7) A: ac recta spe animum; F: ad rectas spes.
9) F: si.

8) F; A: excelso.

Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, quum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis.

DEO GRATIAS.

EXPLICIT

MORALIUM DOGMA PHILO

SOPHORUM.

« IndietroContinua »