Immagini della pagina
PDF
ePub

CARMEN IV.

DEDICATIO PHASELI.

PHASELUS ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis

ARG. Phaselum suum concelebrat poeta ob insignem sibi olim præstitum usum, nunc vero emeritum et recondita quiete senescentem. Summa ejus laus ponitur partim in celeritate, partim in roboris firmitate, qua tot et tanta emensus fuerit itinera. Suavissime autem ipsum Phaselum inducit deprædicantem merita sua et denique solemni modo Castori et Polluci se consecrantem. Cæterum vix dubitari potest, quin totum hoc carmen ad Græci cujusdam poetæ exemplum compositum et adumbratum sit; adeo spirat Græcorum indolem, leporem et in usu metaphorarum audaciam. Nec desunt exempla, ubi ipsæ naves vel merita sua extollentes inducuntur, vel deo cuidam dedicantur; cf. Antiphili epigramm. XXVI, in Analect.V. P. G. tom. II, p. 176, et Macedon. 22, 23, tom. III, p. 117, edit. Brunck. Est autem hoc carmen, quod meris iambis constat, numeris suis absolutissimum, tantaque arte et facilitate compositum, ut, artemne magis in illo admireris, an leporis et ingenii venustatem, ipse nescias. Hinc recte judicat Vulpius, vel ex hoc uno carmine perspici posse, cur Veteres docti nomine Nostrum insignierint.

Expressit autem hos iambos totidem iambis græcis puris Jos. Scaliger, qui leguntur in ejus notis ad h. carmen. Cf. Parodiæ ad Phaselum Catulli a diversis auctoribus scriptæ cum notis philol. Andr. Senftlebii Lips. 1642, 8.

1. Phasellus. Aldus et Statii MSS.

Phaselus est navicula longior et simul angustior, mira inprimis velocitate nota, quam præstabat prora longe et oblique supra aquam porrecta. Fuse de hac voce et ejus etymologia disputat Vossius ad hunc locum.

2. Ait fuisse nav. celerrimus; ex noto græcismo, casus primus pro casu quarto. Virg. Æn. II, 377, sensit delapsus in hostes: vid. Bentleius ad Horat. Epist. I, VII, 22.

3-6. Sensus et potuisse cujuslibet navigii velocitatem superare, sive remorum sive velorum usu certandum fuisset. Trabs pro navi ex primo navium usu; cava trabs apud Virgil. Æneid. III, 191. Palmula proprie remi pars extrema, in modum palmæ protenta, ταρσὸς κώπης. Præterire, cursu superare, яαρéρуɛGθαι, παρατρέχειν, volare, velociter navi currere, ut Virgil. Æneid. III, 124; sic πetãobat apud Græcos: vid. Interpret. ad Hygin. p. 122,

Nequisse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus, insulasve Cycladas,

Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum;
Ubi iste, post Phaselus, antea fuit

edit. Stav. Hinc ipsa navis vocatur
πολυπλανέων ἀνέμων πτερὸν apud
Macedon. in Analect. Vet. Poet.
Græc. tom. III, epigr. xxIII, p.
117, edit. Brunck. Contra eleganti
metaphora id, quod de navigio pro-
prie dicitur, transfertur ad volatum.
Ita Virgilius dixit remigium alarum,
Eneid. I, 301, et VI, 19. Cæte-
rum observandum est, tres diversas
metaphoras hic conjungi, natare, ire,
volare ut mox 12, ubi pro fronde
coma, quæ loqui et sibilum edere di-
citur. Quam quidem poetæ ab una
metaphora ad aliam transilientis
audaciam graviter taxat Muretus.
Sed recte observat Ernesti in Ini-
tis Rhetor. §. 319, non nimis huic
legi adstringendos esse poetas, qui-
bus, quum exarserunt ingenii calore,
non licet ita expendere omnia se-
vere ad præcepta magistrorum, et
id modo tenendum esse, ne sub-
jecto, metaphorice expresso, tri-
buamus, quæ isti metaphoræ non
conveniant. Cf. Klotz. Lect. Ven.
p. 417 seq. et Tollius ad Longin.
32, 2, p. 173.-Handius de Manu-
scripto, ut ait, optimæ notæ, quo
usus est Hieron. Columna, huc
transfert aliam lectionem: Neque
ullius volantis impetum alitis Nequisse
præterire.

6. Voss. quia in nonnullis MSS. legerat negant, reponit nec aut, sed

5

ΤΟ

male; nam sic perit quæsita poetæ elegantia Et hoc negat negare, hoc affirmare ait, litus minacis Adriatici. Adriaticum mare est sinus maris Mediterranei inter Italiam et Illyricum; minax, procellosum, impetuosum. Cyclades insulæ maris Egæi. Rhodus insula Cilicii vel Carpathii maris, colosso, mercatura, artibus et philosophia nobilis, clara vocatur apud Horat. Od. I, VII, I. Thracia, regio ultra Macedoniam, septemtrionem versus; horrida vel ad feros et barbaros mores trahendum est, quo sensu Germania horrida dicitur apud Horat. Od. IV, VIII, 22, vel ad asperam et gelidam regionem. Propontis, pars maris inter Hellespontum et Bosporum Thracium. Ponticus sinus mare Euxinum. Animadvertant autem tirones in hoc carmine elegantem metaphoram ab affectu iræ ad mare translatam in adjectis trux, minax, impotens; confer. doctiss. Harles. ad hunc locum in Chrest. Lat, Poet. contra ira fervere, æstuare, fluctuare etc. dicitur.

10-19. Ubi, in regione Ponti, quæ largissimo arborum navibus struendis aptarum proventu nota. Hinc naves ibi exstructæ nobilitatem suam jactabant. Horat. Od. I, XIV, 11: «Quamvis Pontica pinus Silvæ filia nobilis Jactes et genus et no

[blocks in formation]

men inutile. » Mira autem suavitate recordatur Phaselus usu et ætate nunc exesus, se olim inter arbores frondosas floruisse in jugo Cytorio, et foliorum agitatione dulcissimos susurros edidisse, quod dicitur 12, loquente coma edidit sibilum. Eleganter enim arboribus vox et cantus tribuitur a poetis. Petronius Carın. 120 : « Mollia discordi strepitu virgulta loquuntur»; ubi similia exempla larga manu dabunt interpretes pag. 567, edit. Burm. et ad Virgil. Eclog. v. 28. Sed satis notum vel ex primo versu Theocriti: «< Αδύ τι το ψιθύρισμα καὶ ἀ πίτυς. » Simili modo pristinæ suæ conditionis memor navis inducitur in epigramm. incerti cujusdam poetæ græci in Analect. Vet. Poet. Græc. tom. III, epigr. 385, pag. 232, edit. Brunck.

Οὔρεσιν ἐν δολιχοὶς βλωθρὴν πίτυν ὑέτιός με Πρόῤῥιζον γάιης ἐξεκύλισσε Νότος. ἔνθεν ναῦς γενόμην, ἀνέμοις πάλιν ὄφρα μάχωμαι. Άνθρωποι τόλμης OŰ TOTE perdóμεvot. Amastris urbs Paphlagonie, Sesamum olim nuncupata, proxima monti Cytoro, qui

15

20

buxifer dicitur propter abundantiam buxorum. Virgil. Georg. II, 437: «Et juvat undantem buxo spectare Cytorum. »

15. Ultima ex origine, non, uti omnes interpretantur, ab antiquissimis inde temporibus, at potius ex antiquissima et nobilissima arborum stirpe; nam arbores ducunt quasi familiam quamdam, ideoque apud poetas matrum filiarumque nomine audiunt. Ex ea nube exemplorum, quæ interpretes adduxerunt, unum huc facit a Statio laudatum ex Cornelio Nepote, in Attico cap. I, Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanæ generatus.

19-22. Læva, sive dextera v. a. sive utr. etc. Sensus: Explevi boni navigii partes sive ab una tantum parte (a dextera vel a sinistra), sive ab utraque parte ventus secundus ita adspiraret, ut plenis velis currere liceret. Pedes dicuntur a nautis funes, quibus inferiores veli anguli puppim versus adducuntur. Quod si igitur ab utraque parte ventus secundus adflat, ab utraque

[ocr errors]

Sibi esse facta, quum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuere : nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

etiam parte expansis pedum ope velis ille excipitur, et hoc est : incidit ventus in utrumque pedem sive utroque pede curritur, sin vero ventus obliquus spirat, et vel a dextera vel a sinistra vocai, tunc uno tantum pede inferior veli angulus ad excipiendum ventum attrahitur. Acriter autem de hac dictione disputarunt Scaliger et Vossius ad hunc locum, Salmasius ad Solin. p. 400, Potter ad Lycophron v. 1015, Grævius ad Cic. lib. XVI, ad Attic. ep. vi, Burmannus ad Ovid. Fast. III, 565, et plures alii. Sed nemo accuratius rem excussit quam illust. Heyne ad Virgil. Æn. V, 830. Jupiter pro vento est res nota. Hinc vocatur cupios, cujus celebre fanum fuit in ora Ponti Euxini, de quo erudite Wesseling. ad Diodor. Sicul. et Petit. Commentar. LL. Attic. lib. V, IV, p. 503.

[ocr errors]

22 seqq. ornate pro: se nunquam expertum fuisse tempestatem. Nam sæviente tempestate nautis suscipiebantur vota in litore diis sol

25

venda, quod nunquam opus habuit Phaselus. Dii litorales sunt dii quivis marini in litore expiandi; conf. Virgil. Georg. I, 436. Sibi esse facta pro a se facta, ut solet, vel astricta, vel prosa oratione. Cf. Sen. consol. ad Marc. 20. N. - A mare novissimo, remotissimo, Pontum Euxinum puta. Limpidus lacus est Benacus, ad quem sita fuit Sirmio peninsula.

23. A mari Stat. in Maffei lib. in aliis amaret. Sed nostram lectionem a mare defendunt grammatici; cf. Sanctii Minerva, lib. VII, p. 195 novissime in MSS. Scalig. et Statii.

25. Sed hæc prius fuere (mais ce temps est passé)! vid. de hac formula Gataker in Dissertat. de n. instrum. stylo p. 115. Recondita quiete. Eleganter dictum pro, Nunc senet reconditus quiete.

27. Gemelle Castorum et gemelle Castoris invenit Vossius in libris MSS.-Gemelle Castor et gem. Cast. Castor et Pollux, navigantibus propitii. Cf. Hor. I, III, et ib. doct. Jan.

[ocr errors]

CARMEN V.

AD LESBIAM.

VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.
Soles occidere et redire possunt :
Nobis, quum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum;
Dein mille altera, dein secunda centum;

ARG. Hilari animo assurgit poeta, et puellam suam ad delicias faciendas evocat mortis admonitu.— Eodem argumento ad mutui amoris cohortationem abusi sunt alii nequitiæ magistri. Propert. I, xix, 25, II, xv, 24; Tibullus I, 1 70. Plura exempla collegerunt Muretus ad hoc carmen et Burmannus ad Lotich. II, eleg. 8, 65. Cæterum comparare est cum Nostro Martial. VI, 34.

1. Vivamus genio indulgeamus et amorem exerceamus. Horat. epist. I, VI, 65: « sine amore jocisque Nil est jucundum, vivas in amore jocisque.» Petronius cap. 34, pag. 164: Ergo vivamus, dum licet esse bene», ubi vide Burmannum. Sic Zv apud Græcos.

α

2. Rumores sen. sev. quicquid de amore nostro spargant et crepent senes morosi.

4-7. Soles occidere et red. poss. Accommodate Horat. Od. IV, vii 13: « Damna tamen celeres reparant celestia lunæ »; colorem inde

[ocr errors]

5

duxit Lotich. Eleg. III, 7, 23: « Ergo ubi permensus cælum Sol occidit, idem Purpureo vestit lumine rursus humum; Nos, ubi decidimus, defuncti munere vitæ, Urget perpetua lumina nocte sopor. Vid. quæ ibi

notavit Burmann. Sec.

5. Quum semel occidit lux, nox una perp. est dorm. Certatim hinc sententiam exornarunt poetæ; cujus exempla ubivis. Unum ponamus ex Moscho Idyll. II, 108 : Οππότε πρῶτα θάνωμες ἀνάκοοι ἐν χθονὶ κοίλᾳ, Ευδομες εν μάλα μακρὸν ἀτέρμονα νήγρετον ὕπνον. Nor pro somno ; vid. Drackenborch. ad Silium Ital. III,

216.

6. Simonides, apud Stob. Serm. 126 : Κρυφθεὶς δέ ὑπὸ γῆς κεῖται θνητ τὸς τὸν ἅπαντα χρόνον. Poeta quidam nostras sic vatem Veronensem imitatus est:

L'inutile vieillesse au tombeau nous appelle; Et quand notre nuit vient, elle vient éternelle. N.

8. Dein mi altera da secunda centum Voss. in suis exempl. et sic est in

« IndietroContinua »