PRAEFATIO EDITORIS. Luciani quae feruntur opuscula, varia illa longeque inter se diversa, neque ullo codice omnia comprehenduntur, et alio in aliis ordine collocantur, commoda quidem aut perspicua ratione nusquam distribuuntur. quae temeritas cum festivissimi scriptoris aestimationi officeret, nec satis explorate quid dignum eo quid indignum esset iudicari sineret, postquam animum ad edendum appuli, nihil habui antiquius quam ut eam investigarem continuationem seriemque libellorum, qua alius ex alio nexus et omnes inter se apti colligatique viderentur. multa igitur periclitatus tandem ad hanc deveni dispositionem, quae quid a proximarum editionum consuetudine differat tabula declarat infra posita. |