Immagini della pagina
PDF
ePub

caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat. Timotheus, quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit urbem illic Sinopen, nec procul templum, vetere inter accolas fama, Jovis Ditis; namque et 5 muliebrem effigiem assistere, quam plerique Proserpinam vocent. Sed Ptolemaeus, ut sunt ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit voluptatum quam religionum appetens, negligere paulatim aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species terribilior jam et 10 instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret, ni jussa patrarentur. Tum legatos et dona Scydrothemidi regi (is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri jubet; praecepitque navigaturis, ut Pythium Apollinem adeant. Illis mare secundum, sors oraculi haud ambigua: "Irent, simulacrumque patris 15 sui reveherent, sororis relinquerent."

LXXXIV. Ut Sinopen venere, munera, preces, mandata regis sui Scydrothemidi allegant. Qui versus animi modo numen pavescere, modo minis adversantis populi terreri; saepe donis promissisque legatorum flectebatur. Atque in20 terim triennio exacto, Ptolemaeus non studium, non preces omittere. Dignitatem legatorum, numerum navium, auri pondus augebat. Tum minax facies Scydrothemidi offertur, ne destinata deo ultra moraretur. Cunctantem varia pernicies morbique et manifesta coelestium ira graviorque in 25 dies fatigabat. Advocata concione, jussa numinis, suos Ptolemaeique visus, ingruentia mala exponit. Vulgus adversari regem, invidere Aegypto, sibi metuere templumque circumsedere. Major hinc fama tradidit deum ipsum appulsas littori naves sponte conscendisse. Mirum inde dictu, 30 tertio die tantum maris emensi Alexandriam appelluntur. Templum pro magnitudine urbis exstructum loco, cui nomen Rhacotis: fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum. Haec de origine et advectu dei celeberrima. Nec sum ignarus esse quosdam qui Seleucia urbe 35 Syriae accitum, regnante Ptolemaeo quem tertia aetas tulit : alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem ex qua transierit Memphim perhibent, inclitam olim et veteris Aegypti columen. Deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur

aegris corporibus; quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen; plerique Jovem, ut rerum omnium potentem; plurimi Ditem patrem, insignibus quae in ipso manifesta, aut Der ambages conjectant.

LXXXV. At Domitianus Mucianusque, antequam Alpibus 5 propinquarent, prosperos rerum in Treveris gestarum nuntios accepere. Praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus, nequaquam abjecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat. Auditus ideo tantum ut nosceretur ingenium ejus, damnatusque, inter ipsum supplicium, expro- 10 branti cuidam patriam ejus captam, "accipere se solatium mortis" respondit. Sed Mucianus quod diu occultaverat, ut recens exprompsit: "quoniam benignitate deum fractae vires hostium forent, parum decore Domitianum, confecto prope bello, alienae gloriae interventurum. Si status imperii 15 aut salus Galliarum in discrimine verteretur, debuisse Caesarem in acie stare: Canninefates Batavosque minoribus ducibus delegandos. Ipse Lugduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, nec parvis periculis immixtus et majoribus non defuturus."

20

LXXXVI. Intelligebantur artes; sed pars obsequii in eo, ne deprehenderentur: ita Lugdunum ventum. Unde creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem ejus tentavisse, an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret: qua cogitatione bellum adversus patrem agita- 25 verit, an opes viresque adversus fratrem in incerto fuit: nam Cerialis salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem. Domitianus sperni a senioribus juventam suam cernens, modica quoque et usurpata antea munia imperii omittebat, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem 30 conditus, studiumque literarum et amorem carminum simulans, quo velaret animum et fratris aemulationi subduceretur, cujus disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.

C. CORNELII TACITI

HISTORIARUM

LIBER QUINTUS.

BREVIARIUM LIBRI.

Cap. I. Interim Titus cum valido exercitu prope Hierosolyma castra facit. II-V. Judaicae gentis primordia, sacra, instituta, deque iis maligna profanorum judicia. VI, VII. Descriptio terrae finiumque, balsami, Libani, Jordanis, lacus bitumen egerentis, camporum torridorum, fructuum in cinerem vanescentium, Beli amnis, cujus arenae vitro inservientes. VIII. Hierosolyma genti caput. Immensae opu lentiae templum. Judaeorum sub aliis gentibus et suis regibus fata; IX, varia sors sub Romanis. X-XII. Bellum sub Gessio Floro procuratore ortum. Titus Judaeos, in urbem compulsos, obsidet. Hierosolymorum munitiones, copiae, duces. XIII. Prodigia ante obsidium.

XIV. Interea Civilis, reparato per Germaniam exercitu, bellum renovat. XV. Manum conserit cum Ceriale, satis prospere. Uterque ad maturandum summae rei discrimen erectus, XVI, XVII, aciem instruit, suos alloquitur. XVIII. Fit atrox pugna, qua, proditione cujusdam Batavi, Germani vincuntur. XIX, XX. Civilis, in Batavorum insulam transgressus, praesidia Romanorum invadit, Verace, Classico, Tutore suffultus. XXI. Ambiguum proelium. Subvenit Cerialis fortunamque vertit; XXII, at parum providus ferme opprimitur. XXIII. Civilis navalem aciem ostentat, sed a Ceriale trans Rhenum pellitur. Hic insulam Batavorum populatus, superfuso amne, novum discrimen adit. XXIV, XXV. Tum hostium animos occultis nuntiis labefactat. XXVI. Civilis, petito colloquio, ad deditionem, se pronum profitetur.

2

EJUSDEM anni principio Caesar Titus perdomandae Judaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, majore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis. Atque ipse, ut super fortu 5 nam crederetur, decorum se promptumque in armis osten

debat, comitate et alloquiis officia provocans, ac plerumque in opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis. honore. Tres eum in Judaea legiones, quinta et decima et quintadecima, vetus Vespasiani miles, excepere. Addidit e Syria duodecimam et abductos Alexandria duoetvicesi- 5 manos tertianosque. Comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sóhemusque reges, et auxilia regis Antiochi, validaque et solito inter accolas odio era infensa Judaeis Arabum manus; multi, quos urbe atque Italia sua quemque) spes acciverat occupandi Principem 10 adhuc vacuum. His cum copiis fines hostium ingressus composito agmine, cuncta explorans paratusque decernere, haud procul Hierosolymis castra facit.

II. Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia ejus aperire. Judaeos 15 Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua tempestate Saturnus vi Jovis pulsus cesserit regnis. Argumentum e nomine petitur: inclitum in Creta Idam montem; accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento Judaeos vocitari. Quidam, regnante Iside, exundantem 20 per Aegyptum multitudinem, ducibus Hierosolymo ac Juda, proximas in terras exoneratam. Plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedes perpulerit. Sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte Aegypti potitos, mox proprias 25 urbes, Hebraeasque terras et propiora Syriae coluisse. Clara alii Judaeorum initia Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbi Hierosolymam nomen e suo fecisse.

RAYOWNED

III. Plurimi auctores consentiunt, orta per Aegyptum 30 tabe quae corpora foedáret, regem Bocchorim adito Ham- . monis oraculo remedium petentem, purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere jussum. Sic conquisitum collectumque vulgus, postquam Wastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, 35 Moysen unum exsulum monuisse, ne quam deorum hominumve opem exspectarent utrisque deserti, sed sibimet, duci coelesti, crederent, primo cujus auxilio praesentes miserias

[ocr errors]

pepulissent. Assensere, atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. Sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat. Jamque haud procul exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore 5 opacam concessit. Secutus Moyses conjectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. Id levamen : et continuum sex dierum iter emensi, septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.

IV. Moyses, quo sibi in posterum gentem firmaret, novos 10 ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. Profana illic omnia, quae apud nos sacra; rursum concessa apud illos, quae nobis incesta. Effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis. Bos quoque immolatur, 15 quia Aegyptii Apin colunt. Sue abstinent merito cladis, qua ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. Longam olim famem crebris adhuc jejuniis fatentur; et raptarum frugum argumentum panis Judaicus nullo fermento detinetur. Septimo die otium placuisse ferunt, 20 quia is finem laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque a annum ignaviae datum. (Alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis weh heard quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus quis mortales reguntur, al25 tissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque coelestium vim suam et cursum septimos per numeros conficiant.

m

V. Hi ritus, quoquo modo inducti, antiquitate defenduntur: cetera instituta sinistra, foeda, pravitate valuere. Nam 30 pessimus quisque, spretis religionibus patriis, tributa et stipes illuc gerebant; unde auctae Judaeorum res, et quia apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sea adversus omnes alios hostile odium. Separati epulis, discreti cubilibus, projectissima ad libidinem gens, alienarum 35 concubitu abstinent; inter se nihil illicitum. Circumcidere genitalia instituerunt, ut diversitate noscantur. Transgress. in morem eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam contemnere deos, exuere patriam, parentes.

« IndietroContinua »