Immagini della pagina
PDF
ePub

9 temnendo maiores vestri maximam hanc rem fecerunt: nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices augures sacrificuli reges creentur, cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus, tradamus ancilia penetralia deos deorumque curam 5 10 quibus nefas est; non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur, nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant: Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant: 11 tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem 10 venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana so12 cietas tollitur. omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis, deos velim fortunare."

1 XLII. Oratio Appi ad id modo valuit, ut tempus roga- 15 2 tionum iubendarum proferretur. refecti decumum idem tribuni, Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur. 3 hac victoria contenta plebes cessit patribus, ut in praesentia 20 consulum mentione omissa tribuni militum crearentur.

9 Vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit; et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul 25

Es wurden immer Hühner in einem Käfig vom pullarius, wenn das Heer auszog, mitgeführt u. zum Fressen aus dem Käfig gelassen. Frassen sie so gierig, dass ihnen eine offa pultis (Mehlkloss) aus dem Schnabel fiel, so war dies ein günstiges Zeichen (tripudium solistimum, Superlativform von solum, ganz, heil); wollten sie nicht fressen oder aus dem Käfig kommen oder liefen sie gar fort, ein ungünstiges. Die andere Art sind die auspicia ex avibus, je nach dem Flug der Vögel (addicunt).

1.

hanc rem wie sonst haec = Stadt und Staat. 3. vulgo] ohne Unterschied der Stände, der Berechtigten und Nichtberechtigten, der Eingeweihten u. Ungeweihten.

4. apicem dialem] Der flamen dialis trug als insigne einen weissen Hut, um den ein wollener Faden gewunden war. 5. penetralia] Das Heiligthum der Vesta. mag. creentur, sc. auspicato. 13.

6.

velim fortunare] Der übliche Schluss in Reden an das Volk, eine Gleichgültigkeit ist mit den Worten quod faxitis (= feceritis) durchaus nicht angedeutet. Vgl. Dem. IX, 76: őri δ' ὑμῖν δόξει, τοῦτ ̓, ὦ πάντες θεοί, συνενέγκοι.

16. proferretur] Dies war wohl der nächste Zweck der Rede. 17. sacrorum] Der Sibyllinischen Bücher. Es erfolgt also zunächst ein Compromiss. Die Concession war für die Plebeier nicht unbedeutend, da die Patricier mit Hülfe der Sibyll. Bücher über den Aberglauben der Volksmenge herrschten. 22. Vixdum perfunctum eum bello] Ein Einbruch der Gallier nöthigte, Camillus zum Dictator zu ernennen, wohl nicht ohne innere politische Gründe. Hoc anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa collata. Liv. 25. nobilitate] Hier noch die Patricier, welche gegen die Wahl protestiren.

factus. et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores futuros negabant prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit, cum tamen 11 per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt, conces5 sumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando. ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis 12 ordinibus cum dignam eam rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando umquam alias, deum inmortalium, ut 10 ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur, recu- 13 santibus id munus aedilibus plebis conclamatum a patriciis est iuvenibus se id honoris deum inmortalium causa libenter facturos, ut aediles fierent, quibus cum ab universis gratiae 14 actae essent, factum senatus consultum, ut duoviros aediles ex 15 patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.

[blocks in formation]

C. Aeussere Kämpfe der Republik.

1. Die Samnitischen Kriege.

a) Erster Samnitischer Krieg. (Liv. VII, 29-33).

XXIX. Maiora iam hinc bella et viribus hostium et lon- 1 ginquitate vel regionum vel temporum, quibus bellatum est, dicentur. namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma; Samnitium bellum ancipiti Marte 2

1. patricii] Sie verweigern die Genehmigung der Plebiscite in den Curiatcomitien, obwohl sie der Senat bestätigt hatte; da sie aber dazu nicht befugt waren, so erreichten sie ihren Zweck dadurch, dass sie die lex curiata de inperio verweigerten. Ueber die Prätur vgl. Nieb. Vorl. I, 406 sq. Camillus gelobte der Concordia einen Tempel, der bald nach seinem Tode geweiht wurde. — 8. merito deum, Zwischenbemerkung des Livius: wenn jemals, so durfte man damals für den Frieden den Göttern danken. 10. Die Weigerung der pleb. Aedilen war schwerlich der Grund, da der Staat das Geld zu den Spielen gab. 13. facturos, ut fierent, seien gerne bereit, sich zu Aedilen wählen zu lassen.

[ocr errors]

20. Maiora iam hinc bella] Liv. deutet damit auf eine neue Epoche in der Römischen Geschichte hin, welche ihren Endpunkt mit der Bezwingung und Vernichtung Karthago's erreicht. Vgl. p. 46, 8. 23. validam] Ihr Gebiet umfasste den grösseren Theil Mittelitaliens vom Adriatischen Meer bis zur Grenze Campaniens und an den Liris. Die Samnitenkriege brachten die Verwicklung mit Tarent und damit den Krieg mit Pyrrhus, die Unterwerfung von Magna Graecia führte zu den Punischen Kriegen, weil die Römer damit die Verpflichtung übernahmen, die Küsten Italiens und den Handel zur See zu schützen. 23. ancip. M. gestum, obwohl (so lange) er noch

gestum Pyrrus hostis, Pyrrum Poeni secuti. quanta rerum moles! quotiens in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset! belli 3 autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit, non orta inter ipsos est. 5 4 Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium con5 fugere Campanis sese coniugunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde 10 6 molem omnem belli verterunt. namque Samnites omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, inminentis Capuae collis, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quae Capuam Tifata- 15 7 que interiacet. ibi rursus acie dimicatum; adversoque proelio Campani intra moenia conpulsi, cum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

1 XXX. Legati introducti in senatum maxime in hanc sen- 20 tentiam locuti sunt: „populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium prae2 sens a vobis petitum. quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset. tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam memi- 25 nissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque ob3 noxii vobis minus essemus; nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina hu4 manaque indigni videamur. neque hercule, quod Samnites 30 priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut vetustate et gradu honoris nos praestent: neque enim foedere Samnitium, ne qua nova 5 iungeretis foedera, cautum est. fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse, qui vos appe- 6 5 teret: Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque, 7 aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab 10 tergo erimus et, quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. 8 subactis his gentibus, quae inter nos vosque sunt, quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. acerbum ac miserum est, 9 15 quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam 10 ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. omnibus quidem, Romani, vestram 11 20 misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui inplorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant inopes ipsi in hanc necessitatem venerunt. quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum 12 videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium 25 peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppu- 13 gnatum nos veniunt. an, si ultio irae haec et non occasio 14 cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino 30 agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? quae 15 est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecundum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata: hiscine ira expleri non potuit? 35 sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit: 16

den Nutzen eines solchen Bündnisses und die Würdigkeit Capua's; schliesslich die geringe Gefahr, welche damit verknüpft ist. 11. semper, denn in Folge der deditio können sie jeder Zeit zur Heeresfolge aufgefordert werden. 17. si defenditis, wenn ihr jetzt uns Schutz gewährt, daher das Praesens. 24. latrocinio, weil die Samniten praedonum magis

quam hostium more iniusta intulerant Sidicinis arma, cf. p. 124, 6. 29. Die Naivetät dieses Urtheils hat wahrscheinlich in dem rhetorischen Eifer des Livius oder seiner Quelle ihren Grund. parum fuit= genügte es nicht, wäre es nicht genug gewesen? 33. villarum, darf bei dem in Capua herrschenden griechischen Luxus auch für jene Zeit nicht befremden.

---

17 aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, 18 ne bello quidem arbitror vobis opus fore. usque ad nos con- 5 temptus Samnitium pervenit, supra non ascendet: itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid fuerimus, vestrum id omne existimaturi. vobis 19 arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum inmortalium numero nobis eritis, 10 nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque 20 superet. adnuite, patres consripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futu21 ram. qua frequentia omnium generum prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena 15 reliquisse? in qua nunc expectatione senatum populumque Cam22 panum, coniuges liberosque nostros esse? stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendenti23 bus animi renuntiare iubetis? alterum responsum salutem victo- 20 riam, lucem ac libertatem, alterum ominari horreo quae ferat! proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite."

1 XXXI. Summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, 25 uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus 2 consul: „auxilio vos, Campani, dignos censet senatus, sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia 30 ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »