Immagini della pagina
PDF
ePub

rium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, 8 non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, 5 9 non edicta imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent, inmemores sacramenti licentia sola se ubi velint exauctorent, infrequentia 10 deserantur signa, neque conveniatur ad edictum nec discernatur, interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris 10 pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo 11 caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit : horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; vestra 1 obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite. XXXV. Stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius, cui 15 auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam ma2 gistri equitum dictator remitteret. tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabii daret; satis eum 20 3 poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari 4 dictatoris. tum dictator silentio facto:,,bene habet" inquit, Quirites: vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae 5 in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent. non noxae 25 eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati, precarium, non iustum auxilium ferenti. vive, Quinte Fabi, 6 felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te, quam qua paulo

7

ante exultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne 30 parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, veniam dedisset. mecum, ut voles, reverteris in gratiam; po

Dictator eine Intercession u. Provocation noch niemals erhoben worden war: hier handelt es sich um ein militärisches Vorgehen, um die militärische Jurisdiction, um willkührliche Entfernung von der Armee ohne Urlaub, cf. vv. 2 sqq. u. 24.

14. stupentes, verlegen. Das Volk und die Tribunen wollen das inperium militare des Dictators inmitten eines gefährlichen Kriegs nicht geschwächt wissen. 15. suam iam

vicem] Denn achteten sie nicht das Recht der Dictatur, so war Gefahr, dass umgekehrt die sacrosancta po

testas der Tribunen nicht geachtet wurde: Wer anderer Rechte verletzt, ist in dem seinigen nicht sicher. Und in diesem Fall hatte der Dictator offenbar das Recht auf seiner Seite. 16. consensus populi Romani] Das Volk erkennt das Recht des Dictators an, verlangt aber von ihm Gnade, weil damit das Recht nicht verletzt wird (non noxae eximitur: die Schuld wird zugestanden).-32. reverteris in gratiam, woraus indess nicht folgt, dass der Dictator den Fabius sofort die Functionen des magister equitum wieder ausüben lassen

=

pulo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis." cum se nihil morari magistrum 8 equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, 5 laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium mi- 9 litare haud minus periculo Q. Fabii quam supplicio miserabili adulescentis Manlii videbatur.

10

b) Niederlage der Römer in den Caudinischen Pässen.
(Liv. IX, 1-12).

I. Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina 1 pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. Samnites 2

eo anno imperatorem C. Pontium Herrenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemquo. is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, 2 15 pace infecta redierunt: „ne nihil actum" inquit „hac legatione censeatis, expiatum est, quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque diis cordi fuit 4 subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, eis non fuisse cordi tam superbe ab 20 Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra fieri 5 ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non 6 potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid 25 ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus.

[blocks in formation]

16. ex foedere rupto] Nach Römischer Auffassung, vgl. VIII, 39 hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis (Landtagen) fremerent minime id quidem mirum esse, si inpio bello et contra foedus suscepto nihil prospere agerent: expiandum id bellum magna mercede luendumque esse. decretum fecerant, ut Brutulus Papius dederetur et cum eo praeda omnis captivique ut Romam mitterentur; quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. Papius ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. Liv. VIII, 39. Die Römer behielten ihr Ei

7 quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid diis arbitris debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem 8 feram, neminem, neque populum neque privatum, fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, 5 9 ut iras suas vertant in eos, quibus non suae redditae res, non alienae adcumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, placari nequeant nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. 10 10 iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, 11 quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant diis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc, quod instat, ducibus ipsis 15 diis gesturos."

1 II. Haec non laeta magis quam vera vaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. 2 inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit, pecoraque di- 20 versos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesi3 diis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus 4 copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant. iam is rumor ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed 25 fidem auxere captivi eo maxime, quod sermo inter omnes con5 gruebat. haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio 6 fuit.

duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram 30

[blocks in formation]

19. ad Calatiam] Südlich vom Volturnus, dagegen Caiatia nördlich von demselben Flusse. 22. ut - constet, sollten sie übereinstimmend aussagen. 23. Luceriam] Ursprünglich eine samnitische Stadt war den Samniten von den Apuliern entrissen worden u. hatte jetzt eine römische Besatzung. Die Stadt wurde wirklich von den Samniten belagert. 30. altera praeter oram] Der Weg führte durch das Gebiet der Vestiner und Frentaner, aber ein erzwungener Durchmarsch erschien bedenklich, weil sie dadurch leicht mit den Marsern, Marrucinern u. Paelignern in Krieg

9

superi maris, patens apertaque, sed quanto tutior, tanto fere longior, altera per furculas Caudinas brevior. sed ita natus 7 locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens 5 clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est. sed antequam venias ad eum, intrandae primae 8 angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem inpeditioremque evadendum. in eum campum via alia per 10 cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacentem molem invenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. citati 10 inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam. eam quoque 15 clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum 11 alterum quisque conpotem magis mentis ac consilii ducerent, diu inmobiles silent. deinde ubi praetoria consulum erigi vi- 12 20 dere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante 13 ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, praeter- 14 25 quam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne advocantes quidem 15 in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix dii inmortales ferre poterant, ab ducibus 30 exposcunt. III. Querentes magis quam consultantes nox op- 1 pressit, cum pro ingenio quisque fremerent, alius: „per obices viarum, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma po- 2 terunt, eamus; modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus: omnia aequa et plana erunt 35 Romano in perfidum Samnitem pugnanti," alius: „,quo aut qua 3 eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec in

[blocks in formation]

minebunt iuga, qua tu ad hostem venies? armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus. ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis, sedens bel4 lum conficiet." his invicem sermonibus qua cibi qua quietis inmemor nox traducta est.

5

Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus. itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, 5 per litteras consulendum censent. iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; 6 in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique. is ubi 10 accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde 7 quam primum inviolatos dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad 8 unum omnes interficiendos. quae ubi tam discordia inter se 15 velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est, ut 9 ipsum in consilium acciret. nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme 20 locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum 10 adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, 25 11 bellum differre; tertium nullum consilium esse. cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, quid, si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis 12 iure belli victis inponerentur: „ista quidem sententia" inquit ,,ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate 30 modo quos ignominia inritaveritis: ea est Romana gens, quae 13 victa quiescere nesciat. vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet."

1 IV. Neutra sententia accepta Herennius domum e castris 35 est avectus. et in castris Romanis cum frustra multi conatus

[blocks in formation]
« IndietroContinua »