Immagini della pagina
PDF
ePub

tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, 2 inclinat animus. cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria 5 3 fuerit. nihil recusatur. tempus et locus convenit. priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

[ocr errors]

66

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia 10 4 fiunt. tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum ita rogavit: „,iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" iubente 5 rege sagmina" inquit, „te, rex, posco." rex ait ,,tollito. fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem 15 ita rogavit: rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" rex respondit: quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." fetialis 6 erat M. Valerius. is patrem patratum Spurium Fusium fecit verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius 20 iuriandum patrandum, id est sanciendum fit, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. 7 legibus deinde recitatis,,,audi" inquit, „Iuppiter, audi, pater

gestellt ist. 1. nominum error, UnUngewissheit in Bezug auf die Namen der Helden. In den Drillingsbrüdern sind wahrscheinlich die drei Stämme symbolisch dargestellt, aus welchen der römische u. vielleicht auch der albanische Staat bestand. 5. unde fuerit: Vgl. stare ab aliquo neben cum aliquo.-8. cuius = utrius. - 9. cum bona pace sine dolo malo. 12. Fetialis: die Aufforderung zur Sühne oder die Leistung derselben, die Ankündigung des Krieges, wenn sie nicht geleistet wird, u. die Abschliessung eines foedus waren mit genau vorgeschriebenen Ceremonien verbunden, deren Ausübung einem eigenen Priestercollegium (später aus 20 Mitgliedern), den Fetiales (von fari Sprechen) übertragen war und deren Ritual eine eigene Disciplin, das ius fetiale bildete. Der pater patratus war in den meisten Fällen der Vorstand (magister) des Collegiums, es konnte aber auch zum Zweck einer bestimmten Hand

=

[ocr errors]

lung, wie es scheint, jeder Fetialis durch eine bestimmte Ceremonie zum pater patratus gemacht werden. Die Functionen des p. p. sind 1. Eidesleistung beim Bündniss, 2. die Dedition von Personen, welche gegen das ius fetiale gehandelt haben, wie z. B. des Mancinus an die Numantiner (Cic. de Or. I § 181, II § 137). Der pater patratus ist wohl der mit der höchsten Vollmacht (potestas) versehene Fetiale. Vgl. Marq. IV, 383, sq. 14. sagmina: utroque nomine (sagm. et verbena) idem significatur h. e. gramen ex arce (Capitol.) cum sua terra evolsum; ac semper unus e legatis verbenarius vocabatur. Plinius.-17. vasa: die sagmina z. B. und der silex. 17. quod, soweit.

18. sine fraude mea= ohne Schaden für mich etc.-20. tangens, indem er ihn damit zu seiner Mission weiht. -21. patrandum, der beauftragte Priester heisst pater, insofern er den als Familie gedachten Staat vertritt, und patratus, weil er weder

patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico 8 5 consilio dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque." id ubi dixit, 9 porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes 10 peregerunt.

XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma capiunt. 1 armati cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte 15 ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo exer- 2 citus periculi magis praesentis quam curae expertes: quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum 20 spectaculum animos intendunt. datur signum, infestisque 3 armis, velut acies, terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. ut primo statim 4 25 concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. consertis deinde manibus cum iam non motus 5 tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super 30 alium alius vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt. ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, 6 Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic 7

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

adversus singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere ad8 fectum corpus sineret. iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. in eum 5 9 magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum, et ille defungi 10 proelio festinat. prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, 10 11 consequi posset, et alterum Curiatium conficit. iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat, alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur 15 12 hosti. nec illud proelium fuit. Romanus exultans „duos" inquit,fratrum Manibus dedi, tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." male sustinenti arma gla13 dium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo 20 prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, 14 alteri dicionis alienae facti. sepulcra extant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

1 XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat, usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti.

25

Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens. 30 2 cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et fle3 biliter nomine sponsum mortuum appellat. movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio 35 publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

puellam. „abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum" inquit, 4 oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. sic eat quaecumque Romana lugebit hostem." atrox visum id facinus 5 patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. tamen 5 raptus in ius. rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato „duumviros" inquit, „qui Horatio perduellionem iudicent secundum legem facio." lex horrendi carminis 6 erat: duumviri perduellionem iudicent. si a duumviris provo10 carit, provocatione certato. si vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato vel intra pomerium vel extra pomerium. hac lege duumviri creati, qui se absolvere non 7 rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex eis „Publi Horati, tibi perduellionem iudico" in15 quit. „lictor, conliga manus. accesserat lictor iniciebatque 8 laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, provoco" inquit. itaque provocatione certatum ad populum est. moti homines sunt in eo iudicio maxime Publio 9 Horatio patre proclamante, se filiam iure caesam iudicare; ni 20 ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. inter haec senex iuvenem amplexus, 10 spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, " huncine" aiebat, aiebat, quem modo decoratum 25 ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca

Schluss sic etc.

=

=

4. patribus plebique dem ganzen Volke, vgl. Cic. p. Murena 1: populo plebique Romanae, obwohl der Unterschied längst aufgehört hatte. — 5. raptus in ius vor das Tribunal des Königs. Der König (später Consul, dann Prätor) untersucht den Thatbestand (res est in iure) und ernennt einen oder mehrere iudices zur Verhandlung und Entscheidung (res est in iudicio). Der Mord ist eine causa publica, d. h. der Mörder greift die Sicherheit der civitas an, seine Handlung ist Hochverrath (perduellio). Von dem Urtheilsspruch konnte an den populus appellirt werden als letzte Instanz. 7. perduellionem iudicent, sie sollen den Hochverrath in diesem Falle als zu Recht bestehend nachweisen. Von dieser Behörde ist nun dem reus die Provocation an das Volk (hier comitia curiata) gestattet,

[ocr errors]

-

d. h. dieses soll in dem Streit zwischen dem reus und den duumviri die Entscheidung geben. — 10. obnubito i. e. lictor. 11. arbori: Locativ. 11. pomerium aus pos ( post) u. murus (moerus, moerium) entst. = der Raum hinter der Stadtmauer. - 14. tibi―iudico, ich weise dir nach, rechne dir an, verurtheile dich.-19. iudicare, als pater familias hat er richterliche Befugnisse über die, welche in seiner patria potestas sich befinden, cf. II. 41, 10. Vgl. ferner Cic. Mil. 8: an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Dieser Beweis führt zu dem inpune interfectam voluit iure caesam iudicavit.-20. patrio iure: denn die patria potestas schlosz die potest. vitae necisque über den Sohn in sich. - 25. furca: Krummholz, in das der Nacken

=

vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis, quod vix 11 Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent? i, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt. i, caput obnube liberatoris urbis. huius; arbori infelici suspende, verbera vel intra pomerium, 5 modo inter illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate sup12 plicii vindicent?" non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum; absolveruntque ad- 10 miratione magis virtutis quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut 13 filium expiaret pecunia publica is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit 15 14 iuvenem. id hodie quoque publice semper refectum manet: sororium tigillum vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

1 XXIX. Inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad 20 2 diruendam urbem. quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flamma3 que miscet, sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit 25 omnium animos, ut prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud 4 visuri pervagarentur. ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis 30

gestreckt wurde. 6. inter illa pila: nicht zu verwechseln mit der Pila Horatia (einer Säule), cf. Dion. Hal. ΙΙΙ, 22: ἡ γωνιαία στυλίς, ἐφ ̓ ἧς ἔκειτο τὰ σκῦλα τῶν ̓Αλβανῶν τριδύμων. τὰ μὲν οὖν ὅπλα ἠφάνισται διὰ μῆκος χρόνου. τὴν δ ̓ ἐπίκλησιν ἡ στυλὶς ἔτι φυλάττει τὴν αὐτὴν Ὁρατία καλουμένη πίλα. - 10. ipsius, des Angeklagten. 13.pecunia publica: denn durch Freisprechung des Schuldigen hatte das Volk sich zum Mitschuldigen der That gemacht, cf. Tac. XII., 8: addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda.

19. Als im Kriege Roms gegen

Fidenae Mettius Fufetius mit dem Alban. Hülfsheer sich treulos erwies, liesz Tullus jenen hinrichten, dagegen das Alb. Volk siedelte er in Rom an: quod bonum faustum felixque siet populo R. ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres (Senat) legere, unam urbem, unam rem. p. facere, ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. - 20. multitudinem,die waffenfähige Mannschaft Alba's war bereits in der Gewalt des Königs. 27. deficiente consilio, rathlos, und darum (que) einander fragend.-29. clamor —iu

« IndietroContinua »