Immagini della pagina
PDF
ePub

respectansque ad tribunal „te" inquit, „Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro." clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequen5 tium tuente ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque ex- 7 sangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. sequentes 8 clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse, cetera, quae in tali re 10 muliebris dolor, quo est maestior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. virorum et maxime Icili vox 9 tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

XLIX. Concitatur multitudo partim atrocitate sceleris 1 15 partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc 2 vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet. iam 3 circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitu20 dinis erant L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant; si vim adferre conaretur, ibi quoque haud inpares fore. hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit: 4 franguntur a multitudine fasces. in contionem Appius escendit, 25 secuntur Horatius Valeriusque: eos contio audit, decemviro obstrepitur. iam pro imperio Valerius discedere a privato 5 lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit. Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex 6 30 altera parte inrumpit. videt imperium vi victum. agitatus deinde consiliis, ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ea 7

nehmen. 24. Dion. XI, 39: of δὲ περὶ τὸν Οὐαλέριον ἕτερον τύπον τῆς ἀγορᾶς καταλαβόμενοι . . ἑτέραν συνῆγον ἐκκλησίαν. Damit haben Valerius und Horatius sich ein inperium angemasst, welches sie sofort gegen die Amtsdiener des Appius kehren. 27. animis, Trotz. 31. ad quae--trepidaverat, nach denen er den vielfachen einander widersprechenden (ex o. p.) Rathgebern Gehör gebend ohne Plan gehandelt hatte. Indessen ist ad quae nicht sicher.

res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedavit. senatus nec plebem inritandam censuit et multo 8 magis providendum, ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.

5

4. Zweite Secessio der Plebs.

Sturz des Decemvirats.

(Liv. III, 50-55).

1 L. Itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab 2 seditione milites contineant. ibi Verginius maiorem, quam re3 liquerat in urbe, motum excivit. nam praeterquam quod 10

agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit. et togae multifariam in castris visae maioris ali4 quanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant. quae- 15 rentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silen5 tium fuit, ordine cuncta ut gesta erant exposuit. supinas deinde tendens manus conmilitones appellans orabat, ne, quod scelus Appi Claudi esset, sibi adtribuerent, neu se ut parrici- 20 6 dam liberum aversarentur. sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset: cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam con7 tumelia, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis 25 eius in auxilio conmilitonum habuisset. illis quoque enim filias sorores coniuges denique esse, nec cum filia sua libidinem Appi Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrena8 tiorem fore. aliena calamitate documentum datum illis cavendae

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

similis iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse. non esse iam Appi libidini locum 9 in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum 5 corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent. haec Verginio vociferanti succlamabat 10 multitudo, nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. et inmixti turbae militum togati atrocius eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora debuerint vi10 deri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecuti eos denique, qui Appium prope interemptum in exilium 11 abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur, vellerentque signa et Romam proficiscerentur. decemviri simul his, 12 quae videbant, iisque, quae acta Romae audierant perturbati 15 alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur. eunt agmine 13 ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhor20 tantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum Sp. Oppius habet. nihil placet aspere agi: quippe ab ipsis datum 14 locum seditionis esse. mittuntur tres legati consulares, Sp. 15 Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati 25 Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. non defuit quod responderetur, deerat qui da- 16 ret responsum, nullo dum certo duce, nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se 30 daturos responsum.

LI. Dimissis legatis admonet milites Verginius, in re non 1 maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen 2 magis consensu quam communi consilio esse. placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos 3 militum appellari. cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate" inquit 5 4,,ista de me iudicia; nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est 5 praeesse vobis, qui proximi invidiae sunt. si quis usus mei 6 est, nihilo minor ex privato capietur." ita decem numero tribunos militares creant.

10

7 Neque in Sabinis quievit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita 8 accenderat. Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino 15 creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia isdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum 9 popularium inminensque ei potestati, et ipse, priusquam iretur 10 ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque 20 urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent. M. Op11 pium Sex. Manilium creant. Patres solliciti de, summa rerum, cum senatus cotidie esset, iurgiis saepius terunt tempus 25 12 quam consiliis. Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno 13 iam ante abissent. decemviri querentes se in ordinem cogi 30

Endlich siegt im Senate die mildere
Partei. 9. Dion. XI, 43: th
ἑξῆς ἡμέρᾳ κρατυνάμενοι τὸν χά-
ρακα καὶ χιλιάρχους δέκα τῶν κοι
νῶν ἀποδείξαντες κυρίους, ὧν ἡγε-
μὲν ἦν Μάρκος Ὄππιος, ἔμενον
ἐφ ̓ ἡσυχίας. 16. Der Ausdruck
praerogativa ist der Sitte und dem
Sprachgebrauch späterer Zeit ent-
lehnt. Nach der Reform der Cen-
turienverfassung (etwa um 240 v.
Chr.) wurde durch das Loos immer
die Centurie bestimmt, welche zu-
erst abstimmen sollte. In dieser
Entscheidung des Looses erkannte
man den Willen der Gottheit. Die
Folge war, dass der Abstimmung
der ersten Centurie (praerogativa)

die übrigen Centurien in der Regel
folgten. Aehnlich wie hier XXI, 3:
in Hasdrubalis locum haud dubia
res fuit, quin praerogativam mili-
tarem, qua extemplo Hannibal in-
perator appellatus erat, favor plebis
sequeretur. 17. per. rerum pop.,
in der Kunst der Demagogie (Wahl-
agitation) erfahren. 18. inminens
= inhians. 20. sub signis, also
in voller militärischer Ordnung.
23. Dion. XI, 44: ἐκ δὲ τῶν εἴκοσι
τοὺς ἐπιφανεστάτους ἀπέδειξαν δύο
προβούλους, οὗτοι βουλευτήριον (con-
silium) ἐξ ἁπάντων καταστησάμενοι
τῶν λοχαγῶν, μετ ̓ ἐκείνων ἅπαντα
διετέλουν πραγματευόμενοι. 29.
Was heisst anno ante? 30. in

[ocr errors]

non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

LII. Per M. Duilium, qui tribunus plebis fuerat, certior 1 facta plebs, contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum 2 5 montem ex Aventino transit adfirmante Duilio non prius, quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram: admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, cessurosque, si non restituta tribunicia potestate redigi in concordiam res nequeant. via Nomentana, cui tum Ficulensi nomen fuit, pro- 3 10 fecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo, qui per aetatem ire posset, retractante. prosecuntur coniuges liberique, 4 cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. Cum vasta Romae 5 15 omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:,,quid expectabitis, patres conscripti? si decemviri 6 finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia pas20 suri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? tectis ac parietibus iura dicturi estis? non 7 pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid, si plebs mox, ubi parum secessione 25 moveatur, armata veniat? occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni ple- 8 bis: nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis. novam inexpertamque eam potestatem eripuere patri- 9 bus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, 30 cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant." cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quanto ita videatur, in potestate 10

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »