DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS ET VERBORUM LOCUPLETISSIMOS Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue. Credite mihi, adolescentes Quaoua fets, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare. CASAUBONUS VIRO ILLUSTRI DOCTISSIMO PLURIMUM COL ENDO DR. I. SCHULZIO QUI EST REGIS BORUSSORUM POTENTISSIMI A CONSILIIS INTIMIS IN CIVITATE REGENDA SU M MIS QUE DE ANTIQUITATIS STUDIIS ATQUE RE SCHOLASTICA MERITIS CONSPICU U S Secundum, quod in lucem emisi, Thucydidis a me illustrati volumen TIBI, VIR ILLUSTRIS, inscribere ausus sum non una de causa. Nam primum favoris TUI tot ét tanta mihi speci: minä dedisti ; et rebus Gymnasii huius Franco, furtani tam benigne tamque sedulo prospexisti, ut gratissimi , quo ego TE colo , animi testimonium aliquod publice exstare flagrantissime cuperem, Deinde magnum illum historicum, qui mihi in deliciis est, TIBI quoque ita placere memineram, ut eum adeo, si TIBI otium contigisset, nostratibus vernacula interpretatione commendare constitueris; cuius consilii ut ne nunc quidem, si quando a negotiorum TUORUM multitudine TIBI requiescere liceat, immemor sis, si quidquam TE monere ullo modo mihi fas esset, eo obnixius a TE peterem, quo maiorem inde utilitatem in literas redundaturam et quo plures ad Thucydidem stu |