C. Iulii Caesaris Commentarii de bello Gallico

Copertina anteriore
Weidmann, 1898 - 424 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 257 - Ejus rei multas afferunt causas : ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent ; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant ; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
Pagina 67 - Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Pagina 13 - Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat. Comitiali quoque 2 morbo bis inter res agendas correptus est.
Pagina 250 - Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.
Pagina 341 - Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.

Informazioni bibliografiche