Immagini della pagina
PDF
ePub

105 Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario

petivit, uti Sullam ad se mitteret, cuius arbitratu 2 communibus negotiis consuleretur. is missus cum praesidio equitum atque funditorum Balearium; praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis itineris properandi causa

neque his secus atque aliis armis advorsus tela 3 hostium, quod ea levia sunt, muniti. sed in itinere

quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes

Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem 4 vero et hostilem metum efficiebant. igitur se quis

que expedire, arma atque tela temptare intendere; timor aliquantus, sed spes amplior quippe victoribus 5 et advorsum eos, quos saepe vicerant. interim

equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam 106 nuntiant. Volux adveniens quaestorem appellat

dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxumum diem 2 sine metu coniuncti eunt. post, ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse; simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque 3 hortatur. ille animo feroci negat se totiens fusum

Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiamsi certa pestis adesset, mansurum potius, quam proditis quos ducebat turpi fuga incertae ac for

sitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. 4 ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisce

retur, consilium approbat ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. iamque 5 nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante eos consedisse. quod postquam auditum est, tum o vero ingens metus nostros invadit: credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos.

ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum. at Sulla, 107 quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet; suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe ante a paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. dein Volucem, 2 quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. ille lacrumans orare, ne ea 3 crederet: nihil dolo factum ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset; ceterum, quoniam neque ingentem multi- 4 tudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset; quare optumum factu 5 videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. ea res uti in tali negotio probata; 6

ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes trans7 eunt. deinde paucis diebus, quo ire intenderant,

perventum est. 108 Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine

multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia, praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar nam pater eius ex concubina ortus erat Mauro ob ingeni multa 2 bona carus acceptusque. quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit paratum sese facere, quae populus Romanus vellet: colloquio diem locum tempus ipse deligeret; neu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia cum illo integra habere, quo res communis licentius gereretur; nam s ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. sed ego

comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet:

lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse. 109 igitur Sulla respondit pauca se coram Aspare locu

turum, cetera occulte nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderentur. 2 postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se mis

sum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an s bellum agitaturus foret. tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil

etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi sunt. sed ubi 4 plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte arcessitur; ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim rex sic incipit:

Numquam ego ratus sum fore uti rex maxu- 110 mus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. et mehercule, Sulla, ante 2 te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud animum meum nihil carius habeo. id adeo experiri licet: 4 arma viros pecuniam, postremo, quidquid animo lubet, sume utere et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit: denique nihil me sciente frustra voles. nam, ut ego aestumo, regem

armis
quam

munificentia vinci minus flagitiosum est. ceterum de re 6 publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. id omitto, quando 7 vobis ita placet: gerite, quod voltis, cum Iugurtha bellum. ego flumen Muluccham, quod inter me et 8 Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.'

Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de 111 pace et communibus rebus multis disseruit. deni

5

que regi patefecit: quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet; quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, 2 tum ultro adventuram. rex primo negitare: cognationem adfinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa tide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani 3 invisi erant. denique saepius fatigatus lenitur et

ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. 4 ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa con

stituunt. ita composito dolo digrediuntur. 112 At rex postero die Asparem, Iugurthae lega

tum, appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla

cognitum posse condicionibus bellum poni: quam 2 ob rem regis sui sententiam exquireret. ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur; deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat: Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus 3 Romanis pacem conventam frustra fuisse; ceterum

Bocchus, si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset,

[ocr errors]
« IndietroContinua »