Immagini della pagina
PDF
ePub

tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rem publicam in hostium potestate, relictum iri.

Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem 113 promisit; ceterum, dolo an vere cunctatus, parum comperimus: sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. postea tempore et loco constituto, in colloquium 2 uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. sed nocte ea, quae proxuma fuit ante 3 diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu et oculis pariter atque animo varius: quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse. tamen postremo Sullam arcessi 4 iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugur- 5 tham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. eodem e Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. ceteri obtruncati, Iu- 7 gurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus 114 nostris Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuit. illimque usque 2 ad nostram memoriam Romani sic habuere: alia

omnia virtuti suae prona esse,

cum Gallis pro sa3 lute, non pro gloria certari. sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum

adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus v. Ch. est et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis

4 Ianuariis magna gloria consul triumphavit. et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

104

C. SALLUSTI CRISPI

EX HISTORIIS
QUAE EXSTANT ORATIONES ET EPISTULAE.

Aus dem I. Buche: ORATIO LEPIDI COS. AD POPULUM ROMANUM. 78 v. Ch.

Die Consuln des Jahres 78 v. Ch. waren M. Aemilius Lepidus und D. Lutatius Catulus. Ersterer hatte sich unter Sulla in den Reihen der Optimaten lebhaft an den einträglichen Profcriptionen betheiligt und als Prätor (81) die Provinz Sicilien in der üblichen Weise ausgebeutet. Um sich nun gegen eine deshalb drohende Anklage zu schüßen, hatte er sich dann der wieder aufstrebenden Volkspartei angeschlossen und war bald ein eifriger Führer derselben geworden, der nunmehr darangieng, die noch bestehenden Einrichtungen Sullas zu stürzen. In diesem Sinne lässt hn Sallust die folgende Rede vor dem Volke halten.

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus i per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini -- praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat aut, si provideritis, in vitandis periculis magis quam ulciscundo teneamini.

2 satellites quidem eius, homines maxumi nominis,

optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem

dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo s iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemi

liorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae 4 maiores virtute peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et Antiocho de

fensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes 5 neu cui nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae 6 res in miserationem ex ira vortunt. quin solus

omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint; non prolatandum neque votis paranda auxilia: nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse

et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 8 at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum

et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. 9 itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi

probi potius quam laborem cum honoribus capesse10 bant, nulla sunt: hac tempestate serviundum aut

imperitandum, habendus metus est aut faciundus,

7

Quirites. nam quid ultra? quaeve humana superant aut 11 divina impolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta reliqua habet. sociorum et Lati magna vis civitate 18 pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites merceaem scelerum. leges 13 iudicia aerarium provinciae reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. simul humanas 14 hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut 15 mori per virtutem ? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat. verum ego seditiosus, uti Sulla 16 ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. scilicet, quia non aliter salvi 17 satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint, nisi approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum : 18 quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominus, tamen restituo neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. satis illa fuerint, quae rabie con- 19

« IndietroContinua »