Immagini della pagina
PDF
ePub

20

tracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit. quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

an

Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum audeatis, vereor: ne alius alium principem exspectantes ante capiamini non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et, quam audeas, tam videri felicem. 21 nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt; an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, cilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? 22 itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter 28 tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. 24 quare igitur tanto agmine atque animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis obtentui; quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur: nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit; neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudi

ciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. quae si vobis pax et composita intel- 25 leguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam: mihi, quamquam per hoc summum 26 imperium satis quaesitum erat nomini maiorum dignitatis atque etiam praesidi, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. quae si probatis, 27 adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.

ORATIO PHILIPPI IN SENATU.

Lepidus schritt auf dem eingeschlagenen Wege weiter und machte kein Hehl mehr daraus, dass er entschlossen sei, seine auf die Herstellung der Volksherrschaft abzielenden Vorschläge auch mit Gewalt durchzusehen. Den Befehlen des Senates, der noch immer einen gütlichen Ausgleich anstrebte, sezte er wiederholt seine Weigerung entgegen und wagte es sogar, mit einem Heere vor Rom zu erscheinen. In diese Wirren fällt die Senatssißung, in welcher der angesehene L. Marcius Philippus seine Rede hielt.

Maxume vellem, patres conscripti, rem publi- 1 cam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consul

77 v. Ch.

toribus noxae esse. sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi de

crevere,

ea bonis et sapientibus faciunda sunt. 2 nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt: nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium 3 est. pro di boni, qui hanc urbem omissa cura nostra adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit: vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum 4 detrahi. atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis?

5

At scilicet eos, qui ad postremum usque legatos pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam 6 amiserant. equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos arcessi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum. ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant,

cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt. at tum erat Lepidus 7 latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit: nunc est pro consule cum imperio non empto, sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt; ei tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. praeterea 8 Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium. quod ego 9 vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. nam ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. an exspectatis, dum exercitu 10 rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo, quo agitat, statu quam ex pace et concordia ad arma civilia; quae ille advorsum divina et humana omnia cepit non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur 11 animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium,

odit bellum; luxu atque licentia carendum videt 12 atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

13 Et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent, in armis 14 sunt, vos in metu. quid exspectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. an Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex 15 qua omnes discordiae accensae. pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt, cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam? alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio 16 violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. perge, qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

« IndietroContinua »