Immagini della pagina
PDF
ePub

Vos autem, patres conscripti, quo usque 17 cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis ? dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. nam qui turbas 18 et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea, cum facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. haec 19 si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis ? quid auxilio Catuli? quin is et alii boni rem publicam frustra curant. agite, ut lubet, parate 20 vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare; sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. adest novus exer- 21 citus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur; iam illa, quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.

Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exer- 22 citum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctori

Sallust.

11

tatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.

Dieser Antrag des Philippus wurde angenommen, Lepidus als Staatsfeind erklärt und die ganze Bewegung durch mehrere Siege des Catulus und Pompeius erdrückt.

Aus dem II. Buche: 75v. Ch. ORATIO C. COTTAE AD POPULUM ROMANUM.

Seit den Bürgerkriegen gestaltete fich die Lage des römischen Staates immer schwieriger. Durch die Kriege, die Rom gleichzeitig beschäftigten, besonders aber infolge des Seeräuberunwesens lagen Handel und Erwerb darnieder, und als noch Missernte hinzutrat, stieg die Noth so sehr, dass im Jahre 75 die Volksmassen in ihrer Erregung sogar die Consuln thätlich bedrohten. Zur Rechtfertigung und Beschwichtigung der Gemüther hält der Consul C. Aurelius Cotta folgende Rede.

1

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea: in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque

decretis labor: malae secundaeque res opes, non 2 ingenium mihi mutabant. at contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero acta

iam aetate ne mortem quidem honestam sperare 8 licet. nam si parricida vostri sum et bis genitus

hic deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo ? quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici. a prima 4 adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui; avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis victus cum illa simul cum egens alienae opis plura mala exspectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. pro quibus beneficiis vix 5 satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique 6 impeditissuma re publica. namque imperatores Hispaniae stipendium milites arma frumentum poscunt, et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. exercitus in Asia Cilicia- 7 que ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est nec minus Italiae marituma et provinciarum, cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae commeatus tueatur, minore quam antea navigamus.

haec si dolo aut socordia nostra contracta 8 sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite; sin

9

fortuna communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis?

Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur:

neque mox ingenio corporis honestius quam pro 10 vostra salute finem vitae fecerim. adsum en C. Cotta

consul; facio, quod saepe maiores asperis bellis 11 fecere: voveo dedoque me pro re publica. quam

deinde cui mandetis, circumspicite; nam talem honorem bonus nemo volet, cum fortunae et maris

et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter 12 moriundum sit. tantummodo in animis habetote non

me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem 13 pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. per

vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa 14 et consulite rei publicae! multa cura summo imperio

inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum provinciae regna maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.

omnes

75 v. Ch. EPISTULA CN. POMPEI AD SENATUM.

Unter den misslichen Verhältnissen im Consulatsjahre des Cotta (siehe Einleitung zu dessen Rede) litt auch die Kriegsführung des Pompeius gegen Sertorius, da die Unterstüßungen von Rom ausblieben. Diese peinliche Lage schildert der Klagebrief, den Bom peius von Spanien an den Senat sendet.

1

Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et

3

vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. hacine spe populus Romanus liberos suos 2 ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. per

deos immortalis, utrum censetisme vicem aerari praestare an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? equidem fateor me ad hoc bellum maiore 4 studio quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi. per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. recepi Galliam Pyrenaeum Lacetaniam Indi- 5 getis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi. quid deinde proelia 6 aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem, quando res plus valet quam verba ? castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt: pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. itaque meo et hostium exercitui 7

« IndietroContinua »