Immagini della pagina
PDF
ePub

8

par condicio est; namque stipendium neutri datur; victor uterque in Italiam venire potest.

Quod ego vos moneo quaesoque, ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi 9 consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab

hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus: praeter maritumas civitates ultro nobis sumptui onerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. ego non rem

familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. 10 reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et prae

dicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.

73 v. Ch.

Aus dem III. Buche:
ORATIO MACRI TRIB. PLEB AD PLEBEM.

Seit den Bemühungen des Lepidus (siehe Einleitung zu dessen Rede) ruhten nicht die Versuche, die Volksgewalt, wie sie vor Sulla gewesen, besonders aber die volle tribunicia potestas wiederherzustellen. Nachdem die Optimaten mehrere Versuche glücklich abgewchrt hatten, suchten sie der Bewegung dadurch die Spiße abzubrechen, dass sie einem vielleicht weniger ehrgeizigen Theile der Plebs durch Gefeße zur Linderung der Nothlage entgegenkamen. So brachten die Consuln des Jahres 73, C. Cassius Varus und M. Terentius Varro, eine lex frumentaria zugunsten der nothleidenden Plebs ein. Doch dass sich diese nicht mit einem Brocken abspeisen lasse, dafür sorgten die Reden der Volks tribunen, wie hier Sallust eine dem C. Licinius Macer in den Mund legt.

1

Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla para

tum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebis. nunc hortari 2 modo reliquum est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. neque me praeterit, 3 quantas opes nobilitatis solus impotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum 4 vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.

Quamquam omnes alii creati pro iure vostro 5 vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. itaque omnes 6 concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, cum interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere: nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. itaque concessere illuc omnes, vostra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt. an dubium habetis, num officere 8 quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit; et, quamquam

at mox,

si 7

1

L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae per

taesum est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; 9 nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo,

qui scelestum imposuerat servitium, finem mali 10 credebatis: ortus est longe saevior Catulus. tumultus

intercessit Bruto et Mamerco consulibus; dein C.

Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus 11 est; Lucullus superiore anno quantis animis ierit

in L. Quintium, vidistis; quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto incassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant: praesertim cum his

civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque 12 de dominatione in vobis sit. itaque cetera ex licentia

aut odio aut avaritia in tempus arsere: permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta

in posterum vis tribunicia, telum a maioribus liber13 tati paratum. quod ego vos moneo quaesoque, ut

animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.

'Quid censes igitur?' aliquis vostrum subiecerit. primum omnium omittundum morem hunc quem

agitis impigrae linguae, animi ignavi, non ultra con15 tionis locum memores libertatis. deinde

ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei, modo

( 14

ne vos

16

patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere – cum vis omnis, Quirites, in vobis sit et, quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, lovem aut alium quem deum consultorem exspectatis? magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis. neque ego vos ultum iniurias 17 hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis censebo. gerant 18 habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labor, quibus nulla pars fructus est. nisi forte 19 repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur: qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque, ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavi cuiusque tenuissumas spes frustratur: qua tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus est. namque alio 21 modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul comparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei: quem ipsum, ubi

20

pertimuere sublatum in cervices suas, mox dempto 22 metu lacerant. neque eos pudet, vindices uti se

ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere

iniuriam non audere aut ius non posse defendere. 23 mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae

gloriae adulescentem, malle principem volentibus

vobis esse quam illis dominationis socium aucto24 remque in primis fore tribuniciae potestatis. verum,

Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

Itaque verborum satis dictum est: neque enim 26 ignorantia res claudit; verum occupavit nescio quae

vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis abunde

libertatem rati, quia tergis abstinetur et huc ire 27 licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque

haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur

inter potentium inimicitias donoque dantur in pro28 vincias magistratibus. ita pugnatur et vincitur paucis:

plebes, quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.

25

« IndietroContinua »