Immagini della pagina
PDF
ePub

Aus dem IV. Buche :

EPISTULA MITHRIDATIS.

68 v. Ch.

In den vielen Wechselfällen des „mithridatischen" Krieges sucht der König den Partherkönig Arsaces (Phraates III.) zum Bundesgenossen zu gewinnen. Zu diesem Zwecke lässt ihn Sallust in seiner Noth einen Brief an Arsaces richten.

mea

Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, 1 qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit. tibi si perpetua pace frui 2 licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, ni egregia fama, si Romanos 'oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala

cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, s quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vere existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim 4 obnoxius, qualem tu voles, societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi; et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebco exemplum, quo rectius tua componas.

Namque Romanis cum nationibus populis regi- 5 bus cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. ei subvenientem Antiochum

conces- 6

sione Asiae per dolum avortere; ac

mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem ? milibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, s insomniis occidere. Eumenen, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere simulatoque impio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat,

hostium more per triumphum duxere; Asia ab ipsis 9 obsessa est. postremo Bithyniam Nicomede mortuo

diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.

Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cre

tensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem 11 Ptolemaeum. atque ego ultus iniurias Nicomedem

Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, 12 recepi et Graeciae dempsi grave servitium. incepta

mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit: illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses impugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri.

10

cum

equidem, cum mihi ob ipsorum interna mala dilata 13 proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. apud Cyzicum magno cum exercitu in 14 obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. ita sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos

classibus amisi. restituto deinde 15 apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum: ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi: secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.

Nunc, quaeso, considera, nobis oppressis utrum 16 firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes. scio equidem tibi magnas opes viro

armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo parvo tuo labore per nostra corpora bellum conficere, quoniam neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an ignoras Romanos, postquam ad occidentem per- 17 gentibus finem Oceanus fecit, arma huc convor

rum

tisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum: quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant exscindant om

niaque non serva et maxume regna hostilia ducant. 18 namque pauci libertatem, pars magna iustos do

minos volunt: nos suspecti sumus aemuli et in 19 tempore vindices adfuturi. tu vero, cui Seleucea,

maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis di

vitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et 20 postea bellum exspectas? Romani arma in omnis

habent, acerruma in eos, quibus victis spolia ma

xuma sunt: audendo et fallundo et bella ex bellis 21 serundo magni facti. per hunc morem exstinguent

omnia aut occident: quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exer

citum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut 22 nostris vitiis adhuc incolumem. teque illa fama

sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones 23 gentium oppressisse. quod uti facias, moneo hor

torque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.

Inhalt und Gliederung des bellum Catilinae.

[ocr errors]
[ocr errors]

C.

1-4. Einleitung.
5. Charakteristik Catilinas.
6–13. Übersicht über die Entwicklung der inneren

Verhältnisse Roms.
c. 14-16. Catilina und seine Genossen.
c. 17.

Erste Versammlung der Verschworenen. 1. Juni 64

Liste der Theilnehmer. c. 18—19. Nachgetragener Bericht über eine Verschwörung des Vorjahres.

65. c. 20—25. Unternehmungen der Verschworenen im Jahre 64.

64. c. 26–28. Pläne und weitere Vorbereitungen.

63. [Die Versammlung im Hause des Laeca, welche erst in der Nacht vom 6. auf den 7. Nov. stattfand, ist durch einen Irrthum

des Schriftstellers an diese Stelle gekommen.] C. 29–32. Erste Sitzung des Senates.

21. Oct. 63. Gegenmaßregeln. Stimmung in Rom. Zweite Sitzung des Senates.

7. Nov. 63. Ciceros „erste Rede gegen Catilina“.

Catilina verlässt Rom. C. 33–36. Die Verschworenen in Etrurien. c. 36–39. Die politischen und socialen Verhältnisse. c. 40–49. Die Gesandtschaft der Allobroger. · Festnahme der Verschworenen.

4. Dec. 63. c. 50–53. Berathung des Senates über deren Be. strafung

5. Dec. 63. c. 53–54. Cäsar und Cato.

Hinrichtung der Verschworenen. 5. Dec. 63. c. 56–61. Krieg in Etrurien. Catilinas Tod.

62.

c. 55.

« IndietroContinua »