Immagini della pagina
PDF
ePub

stodiam traditi erant

sed eos paulo ante fre

quens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. Iunius Silanus primus sententiam 4 rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de eis, qui in custodiis tenebantur et praeterea de L. Cassio P. Furio P. Umbreno Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat, isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat, qui de ea re praesidiis abductis referundum censuerat. sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sen-5 tentiam a consule huiusce modi verba locutus est:

3

'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus 51 dubiis consultant, ab odio amicitia ira atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum 2 providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. ubi intenderis ingenium, valet si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia est memorandi, patres 4 conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint; sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. bello Macedonico, 5 quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas. magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthagi- 6 nienses et in pace et per indutias multa nefaria

facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis, quid se dignum foret, quam, 7 quid in illos iure fieri posset, quaerebant. hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam 8 famae consulatis. nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, eis utundum censeo, quae legibus comparata sunt. 9 Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus collubuissent, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, postremo armis cadaveribus cruore atque luctu omnia com10 pleri. sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, 11 eum oratio accendet. non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: multi eas 12 gravius aequo habuere. sed alia aliis licentia est, patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum 13 facta cuncti mortales novere. ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere neque 14 odisse, sed minume irasci decet. quae apud alios

17

iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. equidem ego sic existumo, 15 patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, 16 certo scio quae dixerit,studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. verum sententia eius mihi non crudelis quid enim in talis homines crudele fieri potest? sed aliena a re publica nostra videtur. nam profecto 18 aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. de 19 timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis. de poena possum equidem dicere, id 20 quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. sed, per deos im-21 mortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an 22 quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. an quia gravius est verberari quam 23 necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? sin quia levius 24 est: qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?

25

At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies fortuna, 26 cuius lubido gentibus moderatur. illis merito accidet, quidquid evenerit; ceterum vos, patres conscripti, 27 quid in alios statuatis, considerate. omnia mala exempla ex bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non 28 idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem publicam

29 eorum

tractarent. ei primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: 30 ea populus laetari et merito dicere fieri. post, ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubi81 dinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas 32 dedit. nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. sed 33 ea res magnae initium cladis fuit. nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in pro34 scriptorum numero esset. ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis 35 suos divitiis explevit. atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor; sed in magna 36 civitate multa et varia ingenia sunt. potest alio

tempore, alio consule, cui item exercitus in manu

sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?

Maiores nostri, patres conscripti, neque con-37 sili neque audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat, quominus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. arma atque tela militaria 38 ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt, postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. sed eodem illo tempore Graeciae 39 morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. postquam res publica adolevit et multitudine civium 40 factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est. hanc ego causam, patres con- 41 scripti, quominus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. profecto virtus atque sapientia 42 maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.

Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum 48 Catilinae? minume; sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent; ne quis de eis postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

« IndietroContinua »