Immagini della pagina
PDF
ePub

2

cum

52 Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri

verbo alius alii varie adsentiebantur; at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit:

'Longe mihi alia mens est, patres conscripti,

res atque pericula nostra considero et cum 3 sententias nonnullorum ipse mecum reputo. illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae parentibus aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, 4 quid in illos statuamus, consultare. nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia 5 implores: capta urbe nihil fit reliqui victis. sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos villas signa tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et 6 capessite rem publicam. non agitur de vectigalibus

neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra nin dubio est. saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum multosque 8 mortalis ea causa advorsos habeo: qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam. 9 sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res

publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. 10 nunc vero non id agitur, bonisne an malis mori

bus vivamus, neque quantum aut quam magnificum

imperium populi Romani sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra

an nobiscum una hostium futura sint.

Hic mihi quisquam mansuetudinem et miseri- 11 cordiam nominat. iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. sint sane, 12 quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant. bene et 13 composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca taetra inculta foeda atque formidulosa habere. itaque censuit pecunias eorum publicandas, 14 ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur: quasi vero mali atque scelesti tantummodo 15 in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt. quare vanum equidem hoc consilium 16 est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. quare

de P. Lentulo 17 ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis de

quanto vos intentius ea agetis, tanto illis 18 animus infirmior erit: si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.

cum

cernere.

19

Nolite existumare maiores nostros armis rem 20 publicam ex parva magnam fecisse. si ita res esset,

multo pulcherrumam eam nos haberemus; quippe

sociorum atque civium, praeterea armorum atque 21 equorum maior copia nobis quam illis est. sed alia

fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus

in consulundo liber neque delicto neque lubidini 22 obnoxius. pro his nos habemus luxuriam atque

avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos

et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia 23 ambitio possidet. neque mirum: ubi vos separatim

sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

Sed ego haec omitto. coniuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestis

sumam nomini Romano ad bellum arcessunt, dux 25 hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini

etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis 26 hostibus faciatis ? misereamini censeo deliquere

homines adulescentuli per ambitionem -- atque etiam 27 armatos dimittatis: ne ista vobis mansuetudo et

misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam con28 vortat. scilicet res ipsa aspera est, sed vos

timetis eam: immo vero maxume; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini,

videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem 29 publicam saepe in maxumis periculis servavere. non votis

neque suppliciis muliebribus auxilia deorum

24

non

parantur: vigilando agundo bene consulundo prospere omnia cedunt; ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius Torquatus 30 bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille 31 egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. verum parcite dignitati Lentuli, 32 si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi adule- 33 scentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. nam quid 31 ego de Statilio Gabinio Caepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. postremo, patres conscripti, 35 si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.

Quare ego ita censeo: cum nefario consilio 36 sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit eique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis sicuti de manifestis rerum capitalium more maiorum supplicium sumundum.'

2

3 res

ac mihi

53 Postquam Cato adsedit, consulares omnes

itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus habetur: senati decretum fit, sicuti ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae

maxume tanta negotia sustinuisset. sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe

fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, 4 gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. multa agitanti constabat paucorum civium egregiam

virtutem cuncta patravisse eoque factum, uti divitias 5 paupertas, multitudinem paucitas superaret. sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est,

res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac sicuti effeta parente multis tempestatibus haud sane quisquam 6 Romae virtute magnus fuit. sed memoria mea ingenti virtute divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque

naturam et mores, quantum ingenio possem, ape54 rirem. igitur eis genus aetas eloquentia prope

aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, 2 sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato; ille

rursus

« IndietroContinua »