Immagini della pagina
PDF
ePub

60

rosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea commemorando militum animos accendebat.

Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem 2 facit hostium exercitus. postquam eo ventum est, unde ferentariis proelium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, 3 gladiis res geritur. veterani pristinae virtutis memores

comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: 4 maxuma vi certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et 5 boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit; deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. 6 Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. 7 Catalina, postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique

pugnans confoditur. 61 Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta

audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu 2 Catilinae. nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis 4 volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam

[ocr errors]

spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in 5 proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta 6 pepercerant. neque tamen exercitus populi Romani 7 laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui es castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem exercitum 9 laetitia maeror luctus atque gaudia agitabantur.

C. SALLUSTI CRISPI

BELLUM IUGURTHINUM.

1 Falso queritur de natura

sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius 2 quam virtute regatur. nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus 3 deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam 4 potest; sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia 5 transferunt. quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis pro

cederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. 2 nam uti genus hominum compositum ex corpore et

anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. igitur 2 praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut 3 initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus, incorruptus aeternus rector humani generis, agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo magis pravitas eorum admiranda est, 4 qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque

melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

Verum ex eis magistratus et imperia, postremo 3 omnis cura

rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam vi quidem 2 regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem fugam aliaque hostilia portendant; frustra autem niti neque 3 aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et per-4 niciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria

rerum

2 gestarum. cuius de virtute quia multi dixere, prae

tereundum puto, simul ne per insolentiam quis 3 existumet memet studium meum laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gra4 tiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae ven5 turum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere: cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. 6 scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum

famam atque 7 gloriam adaequaverit. at contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius

quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur: 8 proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea

« IndietroContinua »