Immagini della pagina
PDF
ePub

sustinent, virtus est. verum ego liberius altiusque 9 processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo.

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus 5 cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est, quae contentio divina et humana cuncta permiscuit 2 eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed priusquam 3 huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia inlustria magis magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginien- 4 sium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. igitur amicitia Masinissae bona 5 atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit.

6

Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit & Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iu-7 gurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6 qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxui neque inertiae corrumpundum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare iaculari cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque temporal in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurumum facere et minumum 2 ipse de se loqui. quibus rebus Micipsa, tametsi initio lactus fuerat existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. 3 terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua 7 seditio aut bellum oriretur, anxius erat. his difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.

2

Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum praefecit Numidis, quos 3 in Hispaniam mittebat. sed ea res longe aliter, ac

ratus erat, evenit. nam Iugurtha, ut erat impigro 4 atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis 5 est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugur- 6 tham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat 7 munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat. ea tempestate in exercitu nostro fuere com- 8 plures novi atque nobiles, quibus divitiae bono. honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. sed postquam 2 Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis

emi, quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum 9 pecunia praecipitem casurum. sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat:

2

'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor: en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.'

3 Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.

4

Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus, cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:

10 'Parvum ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe, sine opibus in regnum meum accepi existumans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore. neque ea res falsum me 2 habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis

Romanos ex amicis amicissumos fecisti: in Hispania nomen familiae renovatum est; postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, pers hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exer-4 citus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior 5 quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis c regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, imbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. ceterum ante hos te, 7 Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'

8

Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum 11 intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis 2 post diebus moritur.

Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. sed Hiempsal, quis minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea

118

v. Ch.

« IndietroContinua »