Immagini della pagina
PDF
ePub

ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori 4 ducitur, Iugurtha foret; dein tamen, ut aetati con

cederet, fatigatus a fratre vix in partem alteram 5 transductus est. ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi: nam per ea tempora confectum annis 6 Micipsam parum animo valuisse. tum idem Hiempsal placere sibi respondit: nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. 7 quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam 8 quisquam ratus erat, descendit. itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per 9 dolum caperetur, quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum

perficere. 12 Primo conventu, quem ab regulis factum supra

memoravi, propter dissensionem placuerat dividi 2 thesauros finisque imperi singulis constitui. itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. reguli interea in loca 8 propinqua thesauris alius alio

sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat.

quem

ille

casul ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam sua visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret

verae ad Hiempsalem

concessere.

nam

117

V. Ch.

referebantur — ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi 4 conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. qui postquam in aedis inrupere, 5 divorsi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere: cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad 6 Iugurtham referunt.

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Afri- 13 cam brevi divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit; in duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. igitur 2 Iugurtha quam maxumas potest copias armat, urbis partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal, tametsi 3 Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. sed ubi 1 res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. tum 5 Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum

cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus 6 cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres amicos mune

ribus expleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque possint largiundo parare ne cunctentur. 7 sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret; quorum pars 8 spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambi

undo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. 9 igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. tum Adherbalem hoc modo locutum

accepimus: 14 ‘Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens

mihi praecepit, ut regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem: si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum divitias 2 munimenta regni me habiturum. quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissumus, contempto imperio vostro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.

Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum 4 ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. sed

3

quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. ceteri 5 reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram appetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petunda erat. quorum 6 progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissae, frustra a vobis auxilium petere. si ad impetrandum nihil causae haberem praeter 7 miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis inops alienas opes exspecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. verum ego eis 8 finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vo in mea iniuria despecti estis.

Eheu me miserum! hucine, Micipsa pater, 9 beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstinctor sit? numquam ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine ferro fuga vorsabitur? dum Carthaginienses in- 10 columes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. postquam illa pestis ex Africa eiecta est,

12 essem.

laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus 11 erat, nisi forte quem vos iussissetis. ecce autem

ex improviso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese ecferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit, post, ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vostro, sicut videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno

ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum: qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum

laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume 13 tutos esse. quod in familia nostra fuit, praestitit,

uti in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti.

Pater nos duos fratres reliquit; tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis

fore. alter eorum necatus est, alterius ipse ego 15 manus impias vix effugi. quid agam? aut quo

potissumum infelix accedam? generis praesidia omnia exstincta sunt: pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; adfinis 'amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi

in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem 16 vitam exigunt. si omnia, quae aut amisi aut ex

14

« IndietroContinua »