Immagini della pagina
PDF
ePub

necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. nunc vero exul patria domo, solus atque omnium 17 honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? postremo Masinissa nos ita instituit, patres 18 conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates neu foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidundum nobis esse. virtute ac dis volentibus magni 19 estis et opulenti; omnia secunda et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet.

Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia 20 Iugurthae parum cognita transvorsos agat; quos ego audio maxuma ope niti ambire fatigare yos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis: fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. quod utinam illum, cuius impio facinore in 21 has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum

Sallust.

5

22 gravis poenas reddat. iamiam, frater animo meo carissume, quamquam tibi immaturo et, unde minume 23 decuit, vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum; non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus, quid agam, tuasne iniurias persequar, ipse auxili egens, an regno consulam, cuius vitae necis24 que potestas ex opibus alienis pendet. utinam emori fortunis meis honestus (exitus esset neu iure contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.

25

Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vostros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.' 15 Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum; Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset; Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. 2 deinde utrique curia egrediuntur. senatus statim consulitur. fautores legatorum, praeterea magna pars gratia depravata Adherbalis dicta contemnere,

Iugurthae virtutem extollere laudibus: gratia voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur. at contra s pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant, sed ex omnibus 4 maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus avidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. is postquam videt 5 regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit. vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium 16 aut gratiam anteferebat. decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter lugurtham et Adherbalem dividerent. cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. eum Iugurtha, tametsi Romae s in inimicis habuerat, tamen accuratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti famae fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. reliquos legatos eadem via aggressus pleros- 4 que capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. in divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam at- 5 tingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

5*

17

Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut 2 amicitia fuit, attingere. sed quae loca et nationes ob calorem aut asperitatem, item solitudines minus frequentata sunt, de eis haud facile compertum narraverim; cetera quam paucissumis absolvam. 3 In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam 4 et Europam esse, sed Africam in Europa. ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum 5 Catabathmon incolae appellant. mare saevum importuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore 6 infecundus; caelo terraque penuria aquarum. genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus haud saepe quemquam superat. ad hoc malefici generis pluruma animalia. 7 sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. ceterum fides eius rei penes auctores erit.

18 Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi 2 pabulum uti pecoribus. ei neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: vagi palantes 8 quas nox coegerat sedes habebant. sed postquam

in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius compositus ex variis gentibus amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. ex eo numero Medi Persae 4 et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed Persae intra 5 Oceanum magis, eique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare 6 magnum et ignara lingua commercio prohibebant. ei paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, 7 quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. ceterum 8 adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga incurvis lateribus tecta quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armeniis ac- 9 cessere Libyes nam ei propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus eique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. nomen eorum paulatim Libyes corrupere 10 barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. sed 11 res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae propter multitudinem a parentibus digressi possedere ea loca, quae proxuma Carthaginem Numidia appellatur. deinde utrique alteris freti fini- 12 tumos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ei, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in

« IndietroContinua »