ingeminant plausu Tyrii, Troesque secuntur. 750 755 P. VERGILI MARONIS A EN EIDOS LIBER SECVNDVS 5 10 15 Conticuere omnes intentique ora tenebant. eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi ductores Danaum, tot iam labentibus annis instar montis ecum divina Palladis arte aedificant sectaque intexunt abiete costas: votum pro reditu simulant, ea fama vagatur. huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent. Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis: huc se provecti deserto in litore condunt. nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas: ergo omnis longo solvit se Teucria luctu. et procul 'o miseri, quae tanta insania, cives? creditis avectos hostis aut ulla putatis 30 35 40 dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes? circumfusa ruit, certantque inludere capto. accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno disce omnis. 65 70 namque ut conspectu in medio turbatus inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit: heu quae nunc tellus' inquit, quae me aequora possunt accipere? aut quid iam misero mihi denique restat? cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt." quo gemitu conversi animi compressus et omnis impetus. hortamur fari, quo sanguine cretus quive fuat, memores quae sit fiducia capto. 75 'Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor 77 vera' inquit, neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec, si miserum fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget. 80 fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris ille haec deposita tandem formidine fatur: 85 90 95 100 76 sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo? Tum vero ardemus scitari et quaerere casus, -gnari scelerum tantorum artisque Pelasgae. prosequitur pavitans et ficto pectore fatur: 'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri et longo fessi discedere bello; fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit auster euntis. praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis staret ecus, toto sonuerunt aethere nimbi. suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: "sanguine placastis. ventos et virgine caesa, cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras: sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica." volgi quae vox ut venit ad auris, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apoilo. nic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu protrahit in medios: quae sint ea numina divom, flagitat. et mihi iam multi crudele canebant artificis scelus et taciti ventura videbant. bis quinos silet ille dies tectusque recusat prodere voce sua quemquam aut opponere morti. vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit vocem, et me destinat arae. adsensere omnes, et quae sibi quisque timebat unius in miseri exitium conversa tulere. iamque dies infanda aderat: mihi sacra parari et salsae fruges et circum tempora vittae. eripui, fateor, leto me et vincula rupi, limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent. nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi nec duplicis natos exoptatumque parentem; 105 110 115 120 125 130 135 |