Immagini della pagina
PDF
ePub

mtorquet summis adnixus viribus hastam :
excepere aurae; volnus Saturnia Iuno
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
'at non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
effugies; neque enim is teli nec volneris auctor,'
sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
et mediam ferro gemina inter tempora frontem
dividit inpubesque immani volnere malas.
fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
diffugiunt versi trepida formidine Troes:
et si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque inmittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset;

sed furor ardentem caedisque insana cupido
egit in adversos.

principio Phalerim et succiso poplite Gygen
excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergum (luno vires animumque ministrat);
addit Halym comitem et confixa Phegea parma,
ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
vibranti gladio conixus ab aggere dexter
occupat (huic uno desectum comminus ictu
cum galea longe iacuit caput), inde ferarum
vastatorem Amycum, quo non felicior alter
ungere tela manu ferrumque armare veneno,
et Clytium Aeoliden et amicum Crethea musis,
Crethea musarum comitem, cui carmina semper
et citharae cordi numerosque intendere nervis.
[semper equos atque arma virum pugnasque canebat.]
Tandem ductores audita caede suorum

conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
palantisque vident socios hostemque receptum.

et Mnestheus quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.

745

750

755

760

765

770

775

780

'quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
unus homo et vestris, o cives, undique saeptus
aggeribus tantas strages inpune per urbem
ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco?
non infelicis patriae veterumque deorum

et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'
talibus accensi firmantur et agmine denso
consistunt. Turnus paulatim excedere pugna

et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda;
acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
et glomerare manum. ceu saevom turba leonem
cum telis premit infensis, at territus ille,

785

790

asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra

795

ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque :
haut aliter retro dubius vestigia Turnus
inproperata refert, et mens exaestuat ira.
quin etiam bis tum medios invaserat hostis,
bis confusa fuga per muros agmina vertit;

800

sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno

sufficere, aĕriam caelo nam Iuppiter Irim
demisit germanae haud mollia iussa ferentem,
ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
nec dextra valet: iniectis sic undique telis
obruitur. strepit adsiduo cava tempora circum
tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
liquitur et piceum (nec respirare potestas)
flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo
accepit venientem ac mollibus extulit undis
et laetum sociis abluta caede remisit.

805

810

815

1

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMUS

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
'caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes inmittet apertas:
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert:

'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas!
(namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus?)
cernis ut insultent Rutuli Turnusque [feratur
per medios insignis equis tumidusque] secundo
Marte ruat? non clausa tegunt 1am moenia Teucros:
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.

5

10

15

2G

Aeneas ignarus abest. numquamne levari
obsidione sines? muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae [nec non exercitus alter;]
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo, mea volnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma.
si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,

[blocks in formation]

quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam

vertere iussa potest aut cur nova condere fata?

35

quid repetam exustas Erycino in litore classes,

quid tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
nunc etiam manis (haec intemptata manebat
sors rerum) movet et superis inmissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis

et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevom. magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno

40

45

50

55

60

acta furore gravi 'quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divomque subegit
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus (esto)

Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis,
num puero summam belli, num credere muros
Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avos, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,

arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,`
tu potes in totidem classem convertere nymphas :
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
"Aeneas ignarus abest": ignarus et absit.
est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera :
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
nosne tibi fluxas l'hrygiae res vertere fundo
conamur? nos, an miseros qui Troas Achivis
obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
tum decuit metuisse tuis: nunc sera querellis
haut iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos.

65

70

75

80

85

90

95

tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,

100

« IndietroContinua »