Immagini della pagina
PDF
ePub

omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:
'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus. aut hodie victor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
dixit et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
incipias conferre manum.'

tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
ille autem quid me erepto, saevissime, nato
terres? haec via sola fuit, qua perdere posses.
nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.

ter circum astantem laevos equitavit in orbes +
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
inmanem aerato circumfert tegmine silvam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
advolat Aeneas vaginaque eripit ensem

et furiis agitatus amor et conscia virtus.

860

865

870

873

875

880

885

890

895

872

nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Laus unum hoc per siqua est victis venia hostibus ord corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' haec loquitur iuguloque haut inscius accipit ense undantique animam diffundit in arva

cruore.

RIBBECK,

VERGIL.

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER UNDECIMUS

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate animis et spe praesumite bellum,
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris,
inpediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost.
ite ait, egregias animas, quae sanguine nobis

5

10

15

20

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressur corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. circum omnis famulumque manus Troianaque tur et maestum Iliades crimem de more solutae. ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque inmugit regia luctu. ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore volnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres

nostra neque ad sedes victor veherere paternas? non haec Euandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moner acris esse viros, cum dura proelia gente. et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ull debentem vano maesti comitamur honore. infelix, nati funus crudele videbis! hi nostri reditus expectatique triumphi! haec mea magna fides. at non, Euandre, puden volneribus pulsum aspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros. qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrumis, solacia luctus

20*

exigua ingentis, misero sed debita patri.
haut segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno
extructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

65

cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit:

70

[blocks in formation]

aggerat et longo praedam iubet ordine duci.

[addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.]

80

vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aevo confectus Acoetes:

85

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae.... ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

post bellator ecus positis insignibus Aethon.
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.

90

hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

victor habet. tum maesta phalanx Teucrique secuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.

postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina,

95

του

« IndietroContinua »