Immagini della pagina
PDF
ePub

sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
perfundunt, udisque aries in gurgite villis
mersatur, missusque secundo defluit amni;
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca,
et spumas miscent argenti et sulpura viva
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
non tamen ulla magis praesens fortuna laborumst,
quam siquis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
dum medicas adhibere manus ad volnera pastor
abnegat, et meliora deos sedet omnia poscens.
quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
cum furit atque artus depascitur arida febris,
profuit incensos aestus avertere et inter
ima ferire pedis salientem sanguine venam,
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,
et lac concretum cum sanguine potat equino.
quam procul aut molli succedere saepius umbrae
videris aut summas carpentem ignavius herbas,
extremamque sequi aut medio procumbere campo
pascentem et serae solam decedere nocti,'
continuo culpam ferro compesce prius quam
dira per incautum serpant contagia volgus.
non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,
quam multae pecudum pestes. nec singula morbi
corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,

445

450

455

460

465

470

spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. tum sciat, aërias Alpis et Norica siquis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi

475

nunc quoque post tanto videat desertaque regna

pastorum et longe saltus lateque vacantis.

Hic quondam morbo caeli miseranda coortast

tempestas totoque autumni incanduit aestu,

et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabe.

480

nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluvidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.

485

saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,
lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
aut siquam ferro mactaverat ante sacerdos,
inde neque impositis ardent altaria fibris,

490

nec responsa potest consultus reddere vates,
ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis,
et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.

labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equos fontisque avertitur et pede terram
crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
haec ante exitium primis dant signa diebus;
sin in processu coepit crudescere morbus,

tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
ilia singultu tendunt, it naribus ater

sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.
profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra
(di meliora piis erroremque hostibus illum!)
discissos nudis laniabant dentibus artus.
ecce autem duro fumans sub vomere taurus
concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
extremosque ciet gemitus. it tristis arator
maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
atque opere in medio defixa relinquit aratra.

495

500

505

510

515

non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima

520

solvontur latera, atque oculos stupor urget inertis, ad terramque fluit devexo pondere cervix.

quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras
invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi
munera, non illis epulae nocuere repostae:
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
inparibus ductos alta ad donaria currus.
ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
unguibus infodiunt fruges, montisque per altos
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
non lupus insidias explorat ovilia circum

525

530

535

nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces

nunc interque canes et circum tecta vagantur.

540

iam maris immensi prolem et genus omne natantum

litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus
proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
interit et curvis frustra defensa latebris
vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
ipsis est aër avibus non aequos, et illae
praecipites alta vitam sub nube relinquont.
praeterea nec mutari iam pabula refert,
quaesitaeque nocent artes; cessere magistri
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
inque dies avidum surgens caput altius effert.
[balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
arentesque sonant ripae collesque supini.]
iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabe,

545

550

555

110

vellera nec telas possunt attingere putris;

verum etiam invisos siquis temptaret amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur, nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER QVARTVS

Protenus aërii mellis caelestia dona exsequar: hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, siquem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci floribus insultent, aut errans bocula campo

decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti

pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres
et manibus Procne pectus signata cruentis;
omnia nam late vastant ipsasque volantis
ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam.

neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
saxa sonant vocisque offensa resultat imago.
at liquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivos,
palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
ut, cum prima novi ducent examina reges

5

10

15

17

47

50

18

20

« IndietroContinua »