Opera in usum scholarum

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1875 - 430 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 131 - litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum. nee tu mensarum morsus horresce futuros: fata viam invenient aderitque vocatus Apollo. 395 has autem terras Italique hanc litoris oram, próxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
Pagina 107 - hos cape fatorum comités, his moenia quaere, magna pererrato statues quae denique ponto.' 295 sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, 300 clarescunt sonitus armorumque ingruit horror, excutior somno, et summi fastigia tecti
Pagina 187 - aspectans sil vain inmensam, et sic forte precatur: 'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto! quando omnia veré heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae 190 ipsa sub ora viri cáelo venere volantes el viridi sedere solo, turn maximus héros maternas
Pagina 183 - quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. ventum erat ad limen, cum virgo 'poseeré fata 45 tempus' ait: 'deus, ecce, deus!' cui talia fanti ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae ; sed pectus anheluin, et rabie fera corda tument;
Pagina 198 - genis lacrimae et vox excidit ore: venisti tandem, tuaque expectata parenti vicit iter durum pietas? datur ora tueri, nate, tua et notas audire et reddere voces? sic equidem ducebam animo rebarque futurum 690 témpora dinumerans, nee me mea cura fefellit. quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio,
Pagina 29 - caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi. turn comix plena pluviam vocat improba voce et sola in sicca secum spatiatur harena. ne nocturna quidem carpentes pensa puellae 390 nescivere hiemem, testa cum ardente vidèrent scintillare oleum et putris concrescere fungos. Née minus ex imbri soles et aperta serena prospicere et
Pagina 164 - cautes; altum alii teneant'. dixit, sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 'quo diversus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas revocabat: et ecce Cloanthum respicit instantem tergo et propiora tenentem. ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis radit iter laevom interior subitoque priorem praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
Pagina 189 - vestro pandere res alta terra et calígine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perqué domos Ditis vacuas et inania régna: quäle per incertain lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primis
Pagina 132 - aequora circuitu, dextrum fuge litus et undas. haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415 dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret: venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas augusto interluit aestu.
Pagina 195 - horrísono stridentes cardine sacrae panduntur portae.) 'cernís, custodia qualis vestíbulo sedeat? faciès quae limina servet? 575 quinquaginta atris immanis hiatibus hydra saevior intus habet sedem. turn Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. hie genus antiquom Terrae, Titania pubes, 580 fulmine deiecti fundo volvontur in

Informazioni bibliografiche