Immagini della pagina
PDF
ePub

5

stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et principum civitatis interficiendōrum causā parāvisse, sceleri ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum sed fortūnam populi Rōmānī obstitisse? Ac iam illa omittō- neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā quotiēns tū mē dēsīgnātum, quotiēns consulem interficere cōnātus es! Quot ego tuas petītiōnēs, ita coniectās ut vitāri posse nōn viderentur, parvā quadam declinātiōne et, ut aiunt, corpore effūgi! Nihil adsequeris neque tamen 10 cōnārī ac velle desistis. Quotiens tibi iam extorta est ista sīca de manibus! Quotiens excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est! Quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in consulis corpore defigere.

Did you note the temper of the senate as you entered? Your fellow-citizens fear you; your mother country fears you and begs you to leave her.

7.

Nunc vērō quae tua est ista vita? Sic enim iam 15 tecum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur. Vēnisti paulō ante in senātum. Quis tē ex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessāriīs salūtāvit? Si hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, 20 cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuō ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulārēs, qui tibi persaepe ad caedem constitūti fuerunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inanem reliquerunt, quō tandem animō tibi ferendum 25 putās? Servi mehercule meī sī mē istō pāctō metuerent, ut të metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putarem; tū tibi urbem nōn arbitraris? Et si me meis mē

[graphic]

44

(95)

CICERO DENOUNCING CATILINE IN THE SENATE
From a painting by C. Macarri

civibus iniuria suspectum tam graviter atque offēnsum viderem, carēre me aspectu civium quam infēstīs omnium oculis conspici māllem; tū cum conscientia scelerum tuōrum agnoscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, 5 dubitas, quōrum mentēs sēnsusque vulnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre? Sī tē pareņtēs timērent atque ōdissent tui neque eōs ulla ratiōne plācāre possēs, ut opinor, ab eōrum oculis aliquo concēderēs. Nunc te patria, quae communis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et 10 iam diu nihil tē iūdicat nisi de parricīdiō suō cōgitāre; huius tū neque auctoritātem verēbere nec iudicium sequere nec vim pertimēscēs?

ΙΟ

Quae tecum, Catilīna, sīc agit et quōdam modō tacita loquitur: 'Nullum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi 15 per tē, nūllum flagitium sine tē; tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexatio direptioque sociōrum impūnīta fuit ac libera; tū nōn sōlam ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs, vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī. Superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen, ut 20 potui, tulī; nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum te, quicquid increpuerit, Catilīnam timēri, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse, quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum. Quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe; si est vērus, nē opprimar, sin falsus, 25 ut tandem aliquando timere dēsinam.'

Lepidus and others refused to become surety for you. All good men wish you to leave the city, and are ready to escort you to the gate.

8. Haec si tecum, ita ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrare debeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit? Quid,

quod tū tē ipse in cūstōdiam dedisti, quod vītandae suspīciōnis causā ad M'. Lepidum tē habitāre velle dixisti? A quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es atque ut domi meae tē adservārem rogāstī. Cum a me quoque id responsum tulissēs, mē nūllō modo posse isdem parietibus 5 tūtō esse tēcum, quī māgnō in periculō essem quod isdem moenibus continērēmur, ad Q. Metellum praetōrem vēnistī. A quo repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, M. Metellum dēmigrāstī; quem tū vidēlicet et ad custōdiendum diligentissimum et ad suspicandum sagācissimum 10 et ad vindicandum fortissimum fore putāstī. Sed quam longē vidētur ā carcere atque a vinculis abesse debere, qui sē ipse iam dignum cūstōdiā iūdicārit? Quae cum ita sint, Catilina, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs iūstīs dēbitīs- 15 que ereptam fugae sōlitūdinique mandare?

20

'Refer,' inquis, 'ad senatum;' id enim postulās et, si hic ōrdō placere decrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dicis. Nōn referam, id quod abhorret ā meis mōribus, et tamen faciam ut intellegas quid hī dē tē senti- 2 ant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu; in exsilium, si hanc vōcem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? Ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectās auctoritātem loquentium quōrum voluntātem tacitōrum perspicis? At 25 si hoc idem huic adulescenti optimō P. Sēstiō, si fortissimō virō M. Marcellō dixissem, iam mihi cōnsuli hōc ipsō in templō iure optimō senātus vim et manūs intulisset. Dē tē autem, Catilina, cum quiescunt, probant; cum patiuntur, decernunt; cum tacent, clamant; neque hi sōlum, quōrum 30 tibi auctōritās est videlicet cara, vīta vīlissima, sed etiam illi equites Rōmānī, honestissimi atque optimi viri, cēterīque HARKNESS' CICERO-7

fortissimī cīvēs, qui circumstant senātum, quōrum tū et frequentiam videre et studia perspicere et vōcēs paulò ante exaudire potuisti. Quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eosdem facile addūcam ut të haec quae vāstāre iam 5 pridem studēs relinquentem usque ad portās prōsequantur.

But we cannot expect any of these things to move you? Yet why do I urge you, when you are already eager to go and join Manlius?

9. Quamquam quid loquor? Tē ut ūlla rēs frangat, tū ut umquam të corrigās, tū ut ullam fugam meditēre, tū ut ūllum exsilium cōgitēs? Utinam tibi istam mentem dī immortālēs duint! Tametsi videō, sī meā vōce perterritus īre 10 in exsilium animum induxeris, quanta tempestās invidiae nōbīs, sī minus in praesens tempus recenti memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit prīvāta calamitās et ā rei publicae perīculīs sēiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveāre ut lēgum 15 poenās pertimēscās, ut temporibus reī pūblicae cēdās, nōn est postulandum. Neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor umquam ā turpitudine aut metus ā periculō aut ratiō ā furōre revocărit. Quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficiscere ac, si mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vis 20 invidiam, rēctā perge in exsilium; vix feram sermōnēs hominum, si id feceris; vix mōlem istīus invidiae, si in exsilium iussū cōnsulis ieris, sustinebō. Sin autem servire meae laudi et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū, confer tē ad Mānlium, concitā perditōs cīvēs, 25 sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō latrōciniō, ut ā mē nōn ēiectus ad alienōs, sed invītātus ad tuōs īsse videāris.

« IndietroContinua »