Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXI.

#ecundi

a

IN parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, belBelli Punici lum maxime omnium memorabile, quæ umquam gesta magnitudo, sint, me scripturum; quod, Hannibale duce, Karthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello. et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi 2 ultro inferrent arma; Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem annorum odium jurat ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ : nam et 'Siciliam nimis ce

Hannibal

in Roma

nos.

Hamilcar

bellum Romanum me. ditatur.

a memorabile omnium Gron. Crev.

1* Ut proprius periculum fuerint, qui vicerunt] Ut melius intelligatur bæc sententia, lege ea quæ de Cannensi clade disserit noster, infra XXII. 54. Propiores, periculo fuere post Cannensem cladem Romani, quam erant Pani post pugnam in Africa cui Annibal succubuit. Ideo cessere Carthaginienses, non quia majus periculum erat, sed quia ipsi minores animos gessere. † Muretus et Gronovius ex quibusdam scriptis reponunt propius periculum. Sane sic loqui gaudet Livius. Lib. XXII. c. 40. ut nova minora essent propius Annibu

[ocr errors]

b periculo Eæd.

[blocks in formation]

leri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper inposito, interceptam.

succedit.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ; ut adpareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum: et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ inlaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hanni- Moritur. balis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem Hasdrubal et filium octo ferme annos imperium obtinuit ; flore ætatis gener ei (uti ferunt) primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus, et, quia gener erat, 10 factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Karthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtrun- Occisus. cavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu; tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut "finis utrie superinposito Gron. Crev.

с

rantibus de summa republica Carthaginiensibus. Judicabat nempe Amilcar suis, etiam post cladem ad Ægates insulas, eas superfuisse vires, ut bellum adhuc tolerare, aut certe melioribus conditionibus finire possent.

6* Sardiniam.. interceptam] Romani ex quibusdam, seu veris, seu ad tempus fictis irarum causis, bellum Carthaginiensibus tum decrererunt, quum hi ex Africo bello vix bene emersissent. Ita Carthaginienses bellum gravissimum alieno tempore suscipere nolentes, non modo cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad priorem summam, quam pepigerant fædere ad Egates insulas icto, adjecerunt argenti talenta mille ducenta.

7 Per quinque annos] Bellum Africum Polybius tribus annis tantummodo cum quatuor mensibus gestum esse scribit, l. I. c. ult.

[blocks in formation]

usque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter
imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin
Ei succedit 12 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal
Hannibal. in prætorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamo-

re atque adsensu adpellatus erat, favor etiam plebis sequere-
tur. Hunc 13 vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arces-
sierat actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitenti-
bus, ut adsuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas
14 succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et
æquum postulare videtur, inquit, Hasdrubal; et ego tamen
non censeo, quod petit, tribuendum. Quum admiratione tam
ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem ætatis,
inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum
præbuit, justo jure eum a filio repeti censet. nos tamen minime
decet, juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere
libidini prætorum. An hoc timemus, ne Humilcaris filius
nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem videat?
et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri,
ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem
domi tenendum, sub legibus, sed magistratibus docendum
vivere æquo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus
hic ignis incendium ingens exsuscitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni adsentie-
bantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit.
Hannibalis Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu om-
dotes et in- nem exercitum in se convertit. 15 Hamilcarem juvenem
genium.
redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in
vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intue-
ri. dein' brevi effecit, ut pater in se minimum momentum

[blocks in formation]

vix quicquam cis Iberum fuisse: qui
etiam nullum imperatorem, nullos
milites in ea regione tunc temporis
habebant, ut observat Cato in oratione
ad exercitum 1 XXXIV. infra, c. 13.
Cavebatur tantum, ne quicquam in ea
quæ trans Iberum essent Romani, aut
in ea quæ cis Iberum essent Pœni sibi
juris arrogarent; neve alteruter populus
eum amnem belli causa transiret. Vid.
Polyb. II. 13.

12 Prærogativam militarem] Suf-
fragium ante a militibus latum. Vid.
not. 28. ad c. 51. 1. III. supra.

13 Vixdum puberem] Non facile intelligitur quomodo Livius virdum puberem appellare possit juvenem eum, qui, ut ex ipsius narratione colligitur, annum tunc 22. ætatis ex

f deinde Crev.

cesserat. Annibal novem ferme an-
norum erat, quum Amilcar in Hispa-
niam trajecit: norem annis in His-
pania rem gessit Amilcar: octo ferme
annis imperium obtinuit Asdrubal,
ex quibus si triennium detraxeris,
quo sub eo imperatore meruit Anni-
bal, efficitur Annibalem, tunc quum
ab Asdrubale arcessitus est, annum 23.
egisse.

14 Succederet] Melius fortasse suc-
cresceret: quod ex uno libro suggerit
Gron. *Id est, sensim crescendo sibi
viam faceret ad eamdem potentiam,
quam pater Amilcar obtinuerat.

15 Amilcarem viventem] Gronovius ex uno codice, cui assentitur unus e nostris, malit Amilcarem juvenem. Nec aliter Pithoeus apud Hearnium.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile "decerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio "arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi 1s conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat : ultimus conserto prœlio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

18

guntinis

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei Hannibal provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, bellum in nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilca-ferre Sarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis obpri- statuit. meret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus obpugnandis Sed prius quia haud dubie Romana arma, movebantur, in Olcadum fines Olcadibus prius (ultra Iberum ea gens 20in parte magis, quam in ditio- bellum inne, Karthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus,

5 discerneres Crev.

16 Discerneres] Sic habent libri, fatente Gronovio, qui tamen reposuit decerneres. Nobis hæc mutatio necessaria non visa est. Itaque veterem lectionem revocavimus.

17* Arcessita] Invitata, conciliata.

....

18 Conspiciebantur] Conspicua erant. Sic 1. I. c. 47. Quid te ut regium juvenem conspici sinis? et 1. XXXV. c. 52. Regem conspici. debere. 19 Inhumana crudelitas] In Excerpt. e 1. IX. Polyb. de virt. et vitiis habemus bene longam disquisitionem de học crudelitatis crimine, quod non Livius solum, sed et ceteri certatim

Romani scriptores in Annibalem con-
jiciunt. Græcus scriptor dubium re-
linquit, utrum ingenio ac natura cru-
delis fuerit Annibal, an vero amico-
rum consiliis et necessitati rerum
tribuenda sint ea quæ crudeliter ab
ipso facta memorantur. Idem avidum
pecuniæ Annibalem apud ipsos Cartha
ginienses habitum fuisse pro comperto
affirmat.

20 In parte magis, quam in ditione]
Magis intra limites fœdere Romano
Carthaginiensibus definitos, quam in
eorum ditione, seu potestate.

fert.

cæis.

21 jungendoque, tractus ad id bellum videri posset. 22 Carteiam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio inposito, imperium accepere. victor exercitus, opulentusque præda, Karthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, Tam Vac- vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocalah 23 urbes vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos: adortique Hannibalem, regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal prælio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: 24valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, 25 elephantos ante quadraginta disposuit. Carpetanorum 26 cum adpendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere; invicta acics, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant hostem, "id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius impeVaecæi, et rio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte alii populi altera ripa 28 vis ingens equitum in flumen inmissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum ; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, 29 vel ab inermi

vincuntur.

Arbacala Carteiorum Gron. Crev.

21 Jungendoque] Ut partis bello regionibus jungeret Saguntinum agrum, qui Punicum imperium quodammodo denormaturus erat.

22 Carteiam] Imo Altheam ex Pol. 1. III. Carteia sita fuit in ora Oceani, ad fretum Herculcum. Ea autem urbs, de qua hic agitur, quum dicatur fuisse gentis Olcadum caput, non potuit longe abesse a Carthagine nova.

23 Carteiorum urbes] Imo Vaccæorum, teste Polyb. Igitur aut reponendum hic Vaccæorum nomen, aut legendum horum.

24 Valloque ita producto] Et quum ita longe a ripa produxisset vallum, quum eo intervallo a ripa castra communisset, ut locum ad transgrediendum amnem hostes haberent.

25 Elephantos ante quadraginta] Ante peditum agmen elephantos qua

i ab del. Gron.

draginta collocavit. Sed, teste Gronovio, plerique MSS. pro ante habent autem; duo, quibus accedit unus e nostris, addunt erant. Unde ille legendum censet: peditum agmen in ripa et elephantos (quadraginta autem erant) disponit. Sic enim et complures membranæ, non disposuit.

26* Cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque] Cum adjunctis sibi Olcadibus et Vaccæis, qui quidem appendicis loco erant, quum Carpetani præcipuum robur exercitus essent.

27* Id morari victoriam rati quod interesset amnis] Rati id unum sibi moræ esse ad victoriam, quod amnis interpositus hostem a se dirimeret.

28 Vis ingens equitum in flumen immissa] Ah Annibale.

29 Vel ab inermi equite] In vulgatis deest præpositio. Eam addidimus ex

« IndietroContinua »