Immagini della pagina
PDF
ePub

equite, equo temere acto, perverti posset: eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumta: quidam, verticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum conligerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit: vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum, præter Saguntinos, Karthaginiensium erant.

31

gatos mit

tunt.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat. ceterum jam belli caussa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen juris, sed vim quæri adpareret; legati a Sa-Saguntini guntinis Romam missi, auxilium ad bellum jam haud dubie Romam leinminens orantes. 30 Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus: qui "1 quum, legatis U. C. 534. in senatum introductis, de republica retulissent, placuissetque A. C. 218. mitti legatos in Hispaniam, ad res sociorum inspiciendas; Ti. Semproquibus si videretur digna caussa, et Hannibali denunciarent, nio Coss. ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Karthaginem in Africam trajicerent, ac sociorum populi Romani querimonias deferrent. Hac legatione decreta, necdum mis

P. Cornelio,

sa, omnium spe celerius Saguntum obpugnari adlatum est. Sagunti ob32 Tunc relata ex integro res ad senatum. Alii, provincias pugnatio. consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit : Legati in legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Hispaniam Bæbius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde Karthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pœnam fœderis rupti deposcendum.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi obpugnabatur. Civitas ea longe opulentissina ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Arm Q. Ead.

* tanto ex pavore Gron. Crev. auctoritate aliquot librorum a Gronovio allatorum, duorum Hearnii codicum, et unius e nostris.

30 Consules tunc .... erant] Vid. c. 15. infra, et ea quæ ad illud annotabi

[merged small][ocr errors][merged small]

1 delata Gron.

proposuissent, quid in tali re esset e
republica.

32 Tunc relata] Solennis et notissi-
ma locutio referre ad senatum. Ideo
hic pro delata, quod vulgo legitur, ad-
misimus relata ex MSS. Gronovianis
quatuor, uno e nostris.

a Rom. mit

tuntur.

U. C. 534. dea Rutulorum quidam generis. ceterum in tantas brevi cre A. C. 218. verant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinæ, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens. adversus eum 33 vineas agere instituit, per quas aries monibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis Saguntini æquus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, postfortiter re- quam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. et

pugnant.

turris ingens inminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat: et juventus delecta, ubi plurimum " periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Ac primo missilibus submovere hostem, nec quidquam satis tutum munientibus pati. deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Hannibal Saguntini cadebant, quam Pœni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desereren

vulneratus.

tur.

35

VIII. 36 Obsidio deinde per paucos dies magis, quam obpugnatio, fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab adparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia "habuisse in armis satis" creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda 38 multifa

[blocks in formation]

riam distineri cœpti sunt. et non sufficiebant (jam enim fe- U. C. 584. riebantur arietibus) muri, quassatæque multæ partes erant. A. C. 218. una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in obpugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent; sed "justæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Pono cepisse jam se urbem, si paullulum adnitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora obponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem inmitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. 40 Falarica erat Saguntinis, missile telum "1 hastili abiegno', et cetera tereti, præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice. 4 Ferrum autem tres longum" habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat ; quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus præbebat.

r

IX. 4 Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis,

a in del. Eæd.
✦ oblongo Gron.
" in

• multimoda ante Gron. Crev. P quassatæ quoque Eæd.
• confertim Eæd.
* add. ergo Gron. Crev.

relicto a se loco Eæd. longum Gron.

quod e duobus scriptis affert Gronovius, nos in uno reperimus: multifariam distineri, id est, in multas variasque partes distrahi, distendi.

39* Justæ acies] Quæ jure dici possent acies. Opponuntur justæ acies et tumultuaria pugna.

40 Falarica] Hoc telum, teste Festo, nomen habet a falis, quæ sunt turres ligneæ militares, unde tela mittebantur.

41 Hastiti abiegno] Jamdudum Lipsius, Poliorcet. I. V. dial. 5. testatus est sé didicisse hic melioribus in libris legi abiegno: quam vocem itidem exhibet unus codex a Jac. Gronovio inspectus, servant quoque duo e nostris. Vulgati habent oblongo. Sed J. Frid. Gronovius vix ullo in codice MS. sic legi affirmat, vetustissimas VOL. II.

quoque editiones in alia omnia abire.
Itaque ex nostro instituto scriptam lec-
tionem, quæ nullius vitii argui possit,
sequimur.

42 Ferrum autem tres longum ha-
bebat pedes] Falarica ferrum habebat
longum tres pedes. Sic passim lo-
quitur Livius. Infra, c. 28. Ratem
unam ducentos longam pedes. VIII.
10. Signum septem pedes altum. et
alibi sæpius. Editi vulgo habent très
in longum. Sed præpositionem igno-
rant duo scripti, unus a Jac. Grono-
vio, alter a nobis excussus: et videtur
illa ab iis adjecta qui non animadver-
terent repetendum esse hoc loco ex
præcedentibus nomen falarica, et fer-
rum in primo casu acciperent, quum
sit quartus.

48 Quum ergo] Abest rò ergo ab

C

. C. 534. quia præter spem resisterent, crevissent animi; Poenus, A. C. 218. quia non vicisset, pro victo esset; clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde inpeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos Hannibal venisse nunciatum est. quibus obviam ad mare missi ab legatos Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam "efferatarum gentium arma: nec Hannibali, ina tanto discrimine rerum, operæ esse legationes audire. Adparebat, non admissos protinus Karthaginem ituros. literas igitur nunciosque ad principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset.

Rom. non admittit.

Legati

Rom. Karthaginem

eunt.

Hannibalem.

46

45

X. Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu caussam fœderis, magno silentio propter auctoritaHannonis tem suam, non adsensum audientium, egit. Per Deos, oratio in fœderum arbitros ac testes, monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent. non manes, non stirpem ejus conquiescere viri: nec umquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera. Juvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo subcinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis. aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsident exercitus, unde arcentur fædere: mox Karthaginem circumsidebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem Diis, per quos priore bello rupta fœdera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an fortunam utriusque populi, ignoratis? Legatos, ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non admisit, jus gentium sustulit. hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex fædere repetunt. publica fraus absit; auctorem culpæ et 48 reum cri

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

minis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt ; eo, V. C. 534. quum cœperint, vereor, ne perseverantius sæviant. 49 Ægates A. C. 218. insulas 50 Erycemque ante oculos proponite; quæ terra marique per quatuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. sed 51 Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex fædere: sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo Dii hominesque; et, 52 id de quo verbis ambigebatur, uter populus fœdus rupisset, eventus belli, velut aquus judex, unde jus stabat, ei victoriam dedit. Karthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet: Karthaginis mœnia quatit ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident: susceptumque cum Saguntinis bellum, habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio, meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias. Sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum jam cum Romanis haberemus; et hunc juvenem, tamquam furiam facemque hujus belli, odi ac detestor. Nec dedendum solum id piaculum rupti fœderis; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandumque eo, unde nec ad nos nomen famaque ejus accedere, 5 neque sollicitare quieta civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: ulios, qui Hannibali nuncient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fædere Romanis

53

b id est leg. tum in Gron. Crev.

giniensium, sed solius Annibalis propriam, Romani facile patiuntur.

48* Reum criminis] Eum cui crimen luendum est.

49 Egates insulas] Ad quas victi Carthaginienses, pacem gravissimis conditionibus accipere coacti fuerant.

50 Erycem] Montem in Sicilia, ad quem clausus exercitus Pœnorum solius demum pacis beneficio liberatus fuerat.

51 Tarento tum in Italia] Grouovius ex vestigiis. MSS. legit Tarento, id est, Italia. Italiam nimirum Hanno significat nominatim in fœdere expressam fuisse. Philinus, referente Polybio, I. III. c. 26. scripserat fuisse Romanos inter et Panos fœdus, ex quo Carthaginienses abstinere omni Italia oportebat. Nec ab eo dissensisse Livium, tum ex hoc loco suspicari licet, tum ex Epit. lib. XIV. Polybius tamen Philinum hac in re erroris coarguit.

52 Id de quo verbis ambigebatur] Sensus patet: verba paulo impeditiora

sunt.

[blocks in formation]

Potius

Possis ordinare in hunc mo-
dum: Eventus belli .... ei victoriam
dedit, unde jus stabat, id de quo, sive
quæ erat res de qua verbis ambigeba-
tur, nempe uter populus fœdus rupis-
set. Sed veremur ne, dum volumus
Livium Grammatice loqui, parum
Latine loquentem faciamus.
credimus eum ex brevitate et licentia
quadam extra consuetas leges evagan-
te captasse elegantiam, et, quando
sensus satis apertus erat, parum cu-
rasse de verbis ad Grammaticæ nor-
mam exigendis. Sic ergo hunc locum
exponendum duxerimus: id de quo
verbis ambigebatur, nempe uter popu-
lus fœdus rupisset, eventus belli decre-
vit, dum ei unde jus stabat, victoriam
dedit. Non absimilis anomaliæ exem-
plum rursus occurrit infra 1. XXVIII.
c. 27. Vid. ibi notam ad has voces
Multitudo omnis.

53 Neque sollicitare] Plenius
melius unus e Gronovianis codd.
unus quoque e nostris: neque ille sal-
licitare.

« IndietroContinua »