Immagini della pagina
PDF
ePub

feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus jussisset. U. C. 534. Inter consules ita copiæ divisa. Sempronio datæ legiones A. C. 218. duæ, (73 ea quaterna millia erant peditum, et trecenti equites) et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti: naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia 74 L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio " in Galliam mittebatur. Ñavium maxime Cornelio numerus deminutus. sexaginta quinqueremes datæ (neque enim mari venturum, aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant) et duæ Romanæ legiones cum suo justo equitatu, et quatuordecim millibus sociorum peditum, 76 equitibus mille sexcentis°. Duas legiones Romanas, et decem3 millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia 77 eodem anno versa in Punicum bellum habuit.

nem.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum Legati missi fierent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. KarthagiÆmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad percunctandos Karthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum obpugnasset? et si, id quod facturi videbantur, faterentur, ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Karthaginiensi bellum. Romani postquam Karthaginem venerunt, quum senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset; tum ex Karthaginiensibus unus: 78 Pra

net del. Gron. Crev.

• ducentis Gron.

73. Ea quaterna millia erant peditum] Intelligenda sunt quaterna in singulas legiones; et pariter treceni, sic enim mallemus, equites in singulas.

74 L Manlius prætor] Prætores boc anno fuerunt, ut ex variis Livii locis colligitur, L. Manlius Vulso, M. Emilius Lepidus, C. Atilius Serrapus, C. Terentius Varro. Horum L. Manlius Galliam, M. Æmilius Siciliam obtinuerunt. C. Atilio videtur primo obtigisse peregrina jurisdictio, deinde, ingravescente bello, Ligures. C. Terentius urbanam jurisdictionem sortitus, ét, absente Atilio, peregrinam quoque exercuisse videtur.

75 In Galliam] Cisalpinam.

76 Equitibus mille sexcentis] Hic, et paulo infra decem millia, vid. not. 70. supra.

77 Eodem anno] Vox anno neque in MSS. neque in antiquioribus editis

y quatuordecim Ead. reperitur; unde Gronovius eam delet, et eodem mutat in nondum. Gallia provincia nondum versa in Punicum bellum: i. e. ut exponit ipse emenda tor, priusquam eo adducerent consules copias suas Annibali opponendas, priusquam ea sedes et campus Punici belli fieret.

78 Præceps vestra, Romani, et prior] Hanc lectionem ex antiquioribus editis et veteribus scriptis adstruit. Gronovius: Dujatius admisit: firmant quoque nostri codd. Præceps est temeraria, inconsiderata, a præpropero et fervido consilio profecta. Ceterum dubitamus, an sic quoque locus omnino sanus sit. In iis enim quæ sequuntur, hæ voces adhuc lenior videntur indicare aliquid de lenitate præmissum esse: nisi si forte ibi legendum est, verbis lenior est, re adhuc asperior. Hoc loco vulgati ha

U. C. 534. ceps vestra, Romani, eta prior legatio fuit, quum Hannibalem, A. C. 218. tamquam suo consilio Saguntum obpugnantem deposcebatis:

ceterum hæc legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur, et deposcebatur. nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur: et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publicone consilio Saguntum obpugnatum sit, quærendum censeam: sed utrum jure, an injuria. Nostra enim hæc quæstio atque animadversio in civem nostrum est; nostro, an suo fecerit arbitrio. Vobiscum una disceptatio est, licueritne per fœdus fieri. Itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant; nobis vobiscum fœdus est a Lutatio consule ictum: in quo quum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis (nec dum enim erant socii vestri) cautum est. At enim eo fœdere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. adversus quod nihil ego dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum fœdus icit, quia neque auctoritate Patrum, nec populi jussu ictum erat, negastis vos eo teneri. itaque aliud de integro fœdus publico consilio ictum est. Si vos non tenent vestra fœdera, nisi ex auctoritate aut jussu vestro icta; ne nos quidem Hasdrubalis fœdus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliBellum in quando pariat. Tum Romanus, sinu ex toga facto, Hic, inquit, vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite. Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, subclamatum est. et quum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.

dicunt,

Disceptatio

jure.

XIX. Hæc directa percunctatio ac denunciatio belli made fæderum gis ex dignitate populi Romani visa est, quam de fœderum jure verbis disceptare, quum ante, tum maxime Sagunto excisa. nam, si verborum disceptationis res esset, 79 quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore fœdere, quod' mutatum est, comparandum" erat? quum in Lutatii fœdere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset ; in Hasdrubalis fœdere nec exceptum tale quidquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit fœdus, ut ne mortuo quidem auctore quidquam mutaretur. Quam¶ unus :—et 1. unus princeps: Vana, Romani, inquit, et Gron. caveretur leg. cavetur Gron. Crev. commutatum Ead.

quod Gron.

" erat 1. non erat Ead.

bent: tum ex Carthaginiensibus unus
princeps, Vana, Komani, inquit et prior.

79 Quid fœdus] Hanc lectionem,
quam ex duobus MSS. codicibus affert
Gronovius, non dubitavimus in textum

t

г

quum

* quod mutatum leg.

recipere. Quid intellige qua in re, quanam ratione. Prius legebatur: Quod fœdus Asdrubalis cum Lutatii priore fædere commutatum est, comparandum non erat: aut nullo, aut perobscuro sensu.

trajiciunt.

quam, 8o etsi priore fœdere staretur, satis cautum erat Sa- u, C. 534. guntinis, sociis utrorumque exceptis. nam neque additum A. C. 218. erat, iis, qui tunc essent: nec, ne qui postea adsumerentur. et quum adsumere novos liceret socios, quis æquum censeret, aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi? aut receptos in fidem non defendi? 81 tantum, ne Karthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem, aut sua sponte 82 desciscentes reciperentur. Legati Romani ab Karthagine, Legati Rosicut his Romæ imperatum erat, in Hispaniam, " ut adirent mani in civitates, ut in societatem perlicerent, aut averterent a Poe- Hispaniam nis, trajecerunt. Ad Bargusios primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Iberum populos ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Ad Volcianos inde est ventum: quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: Quæ verecundia est, Romani, postulare vos*, uti vestram Karthaginiensium amicitiæ præponamus, quum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Panus hostis perdidit, vos socii prodideritis? ibi quæratis socios, censeo, ubi Saguntina clades ignota est. Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruina erunt, ne quis fidei Romanæ aut societati confulat. Inde extemplo abire finibus Volcianorum jussi, ab nullo deinde concilio Hispaniæ benigniora verba tulere. itaque nequidquam peragrata Hispania," in Galliam

transeunt.

* Romani, postulare vos, leg. vos, R. p. Gron. Crev.

80 Etsi priore fædere] Hic intelligendum est fœdus illud Lutatii, quod publico consilio ictum est, et prius vocatur, ob fœdus Asdrubalis, quod aliquot post annis secutum est.

81 Tantum, ne Carthaginiensium] ld tantum cavendum, servandum erat,

nes...

82 Desciscentes reciperentur] Hæc omnia, quæ Romanorum causæ favent, diligenter excerpsit e Polybio Livius. At id omittere fortasse non debuerat, quod ille eximia fide commendatus scriptor addit: concedendum quidem necessario esse, Carthaginienses injuste hoc bellum suscepisse, si quis hujus belli originem et causam a solo Sagunti exscidio ducat. Sin autem belli causa esse dicatur Sardinia, stipendio etiam mille et ducentorum talentorum superimposito, per fraudem intercepta; juste omnino Carthaginienses occasione invitatos ab iis pœnas exigere voluisse, qui per occasionem temporum ipsis no

cuerant.

83 Ut adirent civitates, ut in societatem] Melius videretur, quod Gronovius legi jubet: ut adirent civitates, et aut in societatem perlicerent,

aut..

84 In Galliam transeunt. In his nona] Hic perspicuum est aliquid esse vitii, et requiri nomen gentis aut urbis, ad quam venerint primo Romani in Galliam transgressi. Hoc permulti viderunt: solus Jac. Gronovius feliciter emendasse videtur. Jubet ille legi in Galliam transeunt. Ruscinone terribilis species visa est. Juvant ejus conjecturam et loci situs, et mentio Ruscinonis ab Livio bis facta, infra c. 24. Attamen rò nova ita huic quæ narratur rei congruere videtur, ut illud eliminari non facile patiamur. Et cum illa voce haud ægre coalescere potuerunt duæ postremæ syllabær Ruscinone. Legimus ergo: Ruscinone nova terribilisque species.

U. C. 534.

Gallos ad

eunt.

85

XX. In his nova terribilisque species visa est, quod arA. C. 218. mati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. quum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiæ inferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus majoribusque natu juventus sedaretur. Adeo stolida inpudensque postulatio visa est, censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, Neque Romanorum in se meritum esse, neque Karthaginiensium injuriam, ob quæ aut pro Romanis, aut adversus Panos sumant arma. Contra ea audire sese, gentis suæ homines agris finibusque Italiæ pelli a populo Romano, stipendiumque pendere, et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque: nec hospitale quidquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia, ab sociis inquisita cum cura ac fide, cognita, præoccupatos jam antes ab Hannibale Gallorum animos esse, sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, (adeo ferocia atque indomita ingenia esse) ni subinde auro, cujus avidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt, haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. civitatem omnem in exspectationem belli erectam invenerunt, satis constante fama, jam Iberum Pœnos transmisisse.

86

XXI. Hannibal, Sagunto capto, Karthaginem novam in hiberna concesserat. ibique, auditis, quæ Romæ, quæque Karthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum, sed etiam caussam esse belli, partitis divenditisque reliquiis prædæ, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites Hannibalis convocat: Credo ego vos, inquit, socii, et ipsos cernere, pacaoratio ad tis omnibus Hispanic populis, aut finiendam nobis militiam, exercitusque dimittendos esse: aut in alias terras transferendum bellum: ita enim ha gentes non pacis solum, sed etiam victoriæ, bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæremus. Itaque, quum longinqua ab domo instet militia, incertumque sit, quando domos vestras, et quæ cuique ibi cara

milites.

y ante del. Gron.

85 Adeo stolida ....postulatio visa est, censere] Dele cum Gronovio superva caneum verbum, censere.

86 Ibi omnia] Ibi cognita sunt omnia, quippe quæ socii cum cura ac fide inquisierant; nempe præoccupatos jam ante (sic enim habent optimæ mem

87

branæ, vulgo omittitur ante) ab Annibale animos.

87 Quæ cuique ibi cara sint] Melius codex Puteanæus, et unus e Gronovianis, sunt. Nihil enim hic dubitationis est.

ad bellum.

sunt', visuri sitis, si quis vestrum suos invisere vult, commeatum U. C. 534. do. Primo vere, edico, adsitis; ut, Diis bene juvantibus, bel- A. C. 218. lum ingentis gloriæ prædæque futurum incipiamus. Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et jam desiderantibus suos, et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores, aut jam exhaustos, aut mox exhauriendos, renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum convenere. Hannibal, quum recensuisset omnium Adparatus auxilia gentium, Gades profectus Herculi vota exsolvit: Hannibalis novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde partiens curas 8 simul in inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare eam statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiit; ut Afri in Hispania, in Africa Hispani", melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pignoribus obligati, stipendia facerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites cætratos misit in Africam, et funditores Baliares octingentos septuaginta: equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Karthagini præsidio esse, partim distribui per Africam jubet. simul conquisitoribus in civitates missis, quatuor millia conscripta delecta juventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Karthaginem jubet.

XXII. Neque Hispaniam neglegendam ratus, (atque ideo haud minus, quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos) Hasdrubali fratri, viro inpigro, eam provinciam destinat, firmatque eum Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, "Baliaribus quingentis. ad hæc peditum auxilia additi equites **Libyphonices (mixtum Punicum Afris genus) trecenti, et Numidæ Maurique adcolæ Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites: et, ne quid terrestris deesset auxilii genus, b in Afr. Hisp. leg. d quadringenti et quinquaginta

sint Gron. Crev. Hisp, in A. Eæd. Crev.

e

quod Ead.

eam 1. et eam Eæd. © Baleares Eæd.

88 Simul in inferendum atque arcendum] Sic habent scripti, et Gronoviani, et nostri, nisi quod particula in a Gronovio adjecta est. Olim simul inferendi atque arcendi.

89 Cetratos] De cetra vid. not. ad 1. XXVIII. c. 5.

90 Atque ideo haud minus] Delenda est vocula haud, quæ sensum corrumpit.

91 Balearibus quingentis] Deerat numerus apud nostrum. Adjecit eum Sigonius ex Polybio, e quo hæc omnia desumpta sunt.

92 Libyphonices. ... CCCCL.] 0

lim CCC. et. Emendatum est itidem
ex Polybio. Nimirum rà cl in fine nu-
meri transierat in et, facili errore.

« IndietroContinua »