Immagini della pagina
PDF
ePub

tem altitudinem destituerat vadum, inpetu ipso fluminis in U. C. 534. alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat, ratibus A. C. 218. trajectos: 15 id ut tutius consilium ante rem foret, ita, acta re, ad fidem pronius est. Ratem unam, ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt : quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripæ religatam, pontis in modum humo injecta constraverunt; ut belluæ audacter velut per solum ingrederentur. altera ratis, æque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est: et quum elephanti, per stabilem ratem, tamquam viam, prægredientibus feminis, acti, in minorem adplicatam transgressi sunt; extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur: ita primis expositis, alii deinde repetiti ac trajecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur. primus erat pavor, quum, soluta ab ceteris rate, in altum raperentur. ibi, urguentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, "trepidationis aliquantum edebant; donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. excidere etiam sævientes quidem in flumen. sed, pondere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quærendis pedetentim vadis, in

terram evasere.

16

inter Numi

XXIX. Dum elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi, et quantæ copiæ essent, et quid pararent. Huic alæ equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rho- Equestre dani trecenti Romanorum equites obcurrunt. proelium prælium atrocius, quam pro numero pugnantium, editur. Nam das 500, et præter multa vulnera, cædes etiam prope par utrimque fuit: Rom. 300, fugaque et pavor Numidarum Romanis,jam admodum fessis, victoriam dedit. victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum: victi 18 amplius ducenti' ceciderunt. Hoc principium simul omenque" belli, ut summæ

▾ trepidationem Gron. Crev. Eæd.

" simulque omen Eæd.

15* Id, ut tutius] Id ut, ante rem actam, tutius videri consilium debebat, ita nunc, quum acta res memoratur, probabilius est, tale est ut credi facilius posset.

16 Soluta ab ceteris rate] Supra unius tantum ratis mentio facta fuit, quæ ad partem ripe superiorem alligata immobilis remaneret. At Polybius de eadem re agens, plures fuisse rates memorat, quum inter se, tum ad ripam valide religatas. Possis quoque referre vocem ceteris ad elephantos, in

[ocr errors]

circumspicientibus Eæd. * ducentis

hunc modum: quum soluta rate ab
ceteris elephantis avulsi in altum anı-
nem raperentur.

17 Trepidationem aliquantum ede-
bant] Sic 1. I. c. 16. quantum illi viro
fides fuerit. Itaque nihil est opus
rescribere cum Gronovio trepidatio-
nis.

18 Amplius ducentis] Dao scripti Gronovio inspecti, Mureti Jiber, unus Hearnii codex, et tres nostri habent amplius ducenti. Et sic passim Livius. Intelligitur enim quam.

19

U. C. 534. rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam anA. C. 218. cipitisque certaminis victoriam, Romanis portendit. Ut, re ita gesta, ad utrumque ducem sui redierunt, 1o nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis cœptisque hostis et ipse conatus caperet: et Hannibalem incertum, utrum cœptum in Italiam intenderet iter, an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, 20 avertity a præsenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus: qui se duces itinerum, socios periculi fore, adfirmantes, "integro bello, nusquam ante libatis viribus, Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem, nondum obliterata memoria superioris belli: sed magis iter inmensum Alpesque, "rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

Hannibal

milites.

XXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit bortatur pergere ire, atque Italiam petere, advocata concione, varie militum versat animos castigando adhortandoque. Mirari se, quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per tot annos vincentes eos stipendia facere; neque ante Hispania excessisse, quam omnes 23 gentesque et terræ eæ, quas duo diversa maria amplectantur, Karthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob noxam, sibi dedi postularet populus Romanus, Iberum trajecisse ad delendum nomen Romanorum, liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, quum ab occasu solis ad exortus2 intenderent iter. Nunc, postquam multo majorem partem itineris emensam cernant, Pyrenæum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot millibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi, trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiæ sit; in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes, quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenæi jugis. nullas profecto terras cœlum contingere, nec inexsuperabiles hu-, mano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque

* Ut del. Gron. Crev.

averteral Gron.

* ortum Gron. Crev.

19 Nec Scipioni stare sententia pot- expertus, horrendum.
erat] Hoc debetur Sigonio. Prius
Scipionis.

20 Avertit] Sic et vetustius cusi, et
scripti. Posteriores editiones, averte-

rat.

21* Integro bello] Bello nusquam ante tentato, cujus ex apparatu viribusque nihil delibatum aut imminutum

esset

22* Rem fama utique] Rem arduam per se, sed præsertim, si quis eam ex fama tantum noverit, nunquam

23 Gentesque et terræ eœ ... Car thaginiensium essent] Conjectura Laurentii Vallæ. Campanus edidit: gentes et terras eas ... Carthaginiensium fecissent. Et sic seripti, nisi quod pro fecissent, præferunt esse.

24* Quicumque Saguntum obsedissent] Solum Annibalem depoposcerant Romani. Sed hic Annibal non tam spectat quid verum sit, quam quid in-. vidiosum in Romanos, et ad suorum animos inflammandos efficax.

A. C. 218.

alere animantes. pervias paucis esse, 2 exercitibus invias? eos U. C. 534. ipsos, quos cernant, legatos non pennis sublime elatos Alpes transgressos: ne majores quidem eorum indigenas; sed advenas Italiæ cultores, has ipsas Alpes ingentibus sæpe agminibus cum liberis ac conjugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato, nihil secum præter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? 26 Romam, orbis terrarum caput, petentibus quidquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea, quæ adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque vir tute genti, per eos dies toties ab se victæ: aut itineris finem sperent campum interjacentem Tiberi ac manibus Romanis.

XXXI. His adhortationibus incitatos corpora curare, atque ad iter se parare jubet. Postero die, profectus adversa ripa Rhodani, mediterranea Galliæ petit: non quia rec- Mediterratior ad Alpes via esset, sed, quantum a mari recessisset, nea Galliæ 27 minus obvium fore Romanum credens: cum quo, prius-petit. quam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam pervenit: 28 ibi Arar Rhodanusque amnes, 20 diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi, confluunt in unum. Mediis campis Insulæ nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens "jam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior: tum discors erat. Regni certamine ambigebant fratres. major, et qui prius imperitarat, Brancus nomine, minore ab fratre et coetu juniorum, qui jure minus, vi plus poterant, pellebatur. Hujus seditionis peropportuna disceptatio quum ad Hannibalem rejecta esset, arbiter regni a obviam Gron. Crev. b diversi Gron. e aliquantulum Ead. • poterat Ead.

31

25 Exercitibus invias] Vox invias abest a scriptis et vett. editis: at merito adjecta est.

26 Romam, Orbis terrarum caput] Jam observavimus Livium, amori in patriam indulgentem, elatius de ea loqui gaudere. Sic boc loco, quomodo dici potest, idque ab Annibale, Roma Orbis terrarum caput, cujus tunc imperium finibus Italiæ vicinarumque insularum terminabatur?

27 Minus obviam] Rectius videretur obvium, quod reperiri in uno codice testatur Gronovius.

28 Ibi Arar Rhodanusque amnes] Legendum est, Ibi Isara. Hoc probant quum alia multa, tum hoc vel maxime, quod Polybius, quem hic vertit noster, in insula illa quam describit,

с

in ipsa, inquam, insula, non prope,
quemadmodum Livius, dicit incolere
Allobroges. Allobroges autem non in-
ter Rhodanum et Ararim, sed inter
Rhodanum et Isaram incolebant. Re-
posuimus ex auctoritate MSS. diversis
ex Alpibus, e diversis Alpium partibus ;
itidemque agri aliquantum. Vulgo
diversi, aliquantulum. Hæc monuit
Jac. Gronovius.

29* Diversis ex Alpibus] E diversis
Alpium partibus.

30* Jam inde] Hoc addit Livius, quia postea maxime gens Allobrogum opibus et fama inclaruit: qua et devicta insigne sibi Allobrogici cognomen Q. Fabius peperit.

31

prius.

Et qui prius] Lege, qui et

amnis.

U. C. 584. factus, 2 quod ea senatus principumque sententia fuerat, A. C. 218. imperium majori restituit. ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime' vestis, est adjutus, quam infames frigoribus Alpes præparari cogebant. Sedatis certaminibus Allobrogum, quum jam Alpes peteret, non recta regione iter instituit; sed ad lævam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tetendit in Druentia Tricorios: haud usquam inpedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliæ fluminum difficillimus transitu est. nam, quum aquæ vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est: quia nullis coercitus ripis, pluribus simul, neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites faciens, (et ob eadem pediti quoque incerta via est) ad hæc saxa glareosa volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti præbet; et tum, forte imbribus auctus, ingentem transgredientibus tumultum fecit, quum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

P. Corne

lius ad cas

tra ab Han

nibale de

35

XXXII. P. Cornelius consul, triduo fere post, quam Hannibal ab ripa Rhodani movit, quadrato agniine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. ceserta venit. terum, ubi deserta munimenta, nec facile se tantum præRedit ad gressos adsecuturum videt; ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali obcurNe tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset,

naves.

surus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

32 Quod ea senatus.... sententia fuerat] Sic edi curavimus, secuti auctoritatem optimorum codicum, ex quibus banc lectionem profert Gronovius. Id elegantius et clarius visum est, quam quomodo vulgo hic legitur: quod erat

senatus.

....

dicatur, qui potius vestigia relegebat

sua.

85 Nova semper vada novosque gurgites faciens] Verbum faciens addititium est. Gronovius putat verbum volvens, quod infra reperitur, sufficere ad

omnia.
sententia futurum. *Sen-
sus est: Quod ita senatus Allobrogum
censuerat: nempe imperium majori re-
stituendum esse.

33 Commeatu copiaque rerum] Ad-
mittenda videtur unius codicis, ad quem
plurimi varie alludunt, scriptura a Gro-
novio allata: commeatu copiaque rerum
omnium, maxime vestis, est adjutus,
quam infames frigoribus Alpes præpa-
rari cogebant.

34 Ad lævam in Tricastinos fexit] Nihil de hoc Annibalis itinere habet Polybius. Et sane non facile intelligitur, quomodo Annibal, qui adversa ripa Rhodani ad Isaram pervenerat, Tricas tinos inde petens ad lævam iter flexisse

Nam, inquit, et vada volvere et gurgites bene dicitur amnis, qui volvendo arenas, facit vada hac, illac gurgites. Expeditissima lectio videtur ea quam Campanus expressit: pluribus simul neque iisdem alveis fluens, per nova semper vada novosque gurgites, et ob eadem....

36 Saxa glareosa] Glarea est terra lapidosa, minutis saxulis, et lapillis aspera. Itaque non satis apparet, quid sint saxa glareosa. Melius videtur, quod subjicit Gronovius, saxa glareasque.

37 Prægressos] Sic dedit Gronovius, magis proprie et apposite, quam, ut legebatur antea, progressos.

quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum U. C. 584. maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit; non A. C. 218. ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat, exercitu Italiam defensurus. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere 8 cum bona pace ad Alpes incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quam- Hannibal quam fama prius (qua incerta in majus vero ferri solent) transit Alpræcepta res erat, tamen ex propinquo visa montium pes. altitudo, nivesque cœlo prope inmixtæ, tecta informia inposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu, quam dictu, fœdiora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos adparuerunt inminentes tumulos insidentes montani: qui, si valles occultiores insedissent, coorti in pugnam repente, ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa jubet; Gallisque ad visenda loca præmissis, postquam comperit, transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia præruptaque, quam extentissima potest valle, locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, quum se inmiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta; luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu "vim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod parabatur, consumto, quum eodem quo constiterant, loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus, quam pro numero manentium, in speciem factis, inpedimentisque cum equite relictis, et maxima parte peditum; ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit: iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

XXXIII. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum incedere cœpit. Jam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conveniebant; quum repente conspiciunt alios, arce occupata sua, super caput inminentes, alios via transire hostes. Utraque simul objecta res oculis ani

i tutandos Gron. Crev.

38* Cum bona pace ad Alpes] Pervenit ad Alpes cum bona pace Gallorum, nihil tumultus nec molestiæ expertus a Gallis.

- 39* Præceptu] Ante animo capta, præcognita.

40 Vim per angustias facturus] Vulgo

k viam Gron.

viam. At scripti habent vim, ut et
Andreas et Campanus. Nec necesse
fuerat mutari.

41 Utraque simul objecta res, oculis
animisque immobiles] Particulam que
omittunt vulgati. Eam addidimus ex
aliquot MSS. a Jac. Gronovio me-

« IndietroContinua »