Immagini della pagina
PDF
ePub

incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere; deinde in admirationem 8 versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et præ se ferre, quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum. Utrinque constitit fides: et Romani pignus pacis ex 9 fœdere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit; ipsa, quos vellet, legeret. Productis 10 omnibus, elegisse impubes dicitur; quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam ætatem potissimum liberari ab hoste, quæ maxime opportuna iniuriæ esset. Pace redintegrata, Romani novam in femina virtutem 11 novo genere honoris, statua equestri, donavere; in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

Huic tam pacatæ profectioni ab urbe regis Etrusci abhor- 14 rens mos traditus ab antiquis usque ad nostram ætatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnæ regis vendendi. Cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse 2 neque omissam in pace, aut a mitiore crevisse principio, quam hic præ se ferat titulus bona hostiliter vendendi. Proximum 3 vero est ex iis, quæ traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriæ arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione; ea deinde, ne populo immisso 4 diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsinnæ appellata, gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunæ regiæ, quæ ne in potestate quidem populi Romani esset.

Omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca 5 exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res nec- 6 opinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Prœlio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos; Cumanæ cohortes arte 7

15

adversus vim usæ declinavere paululum, effuseque prælatos 8 hostes conversis signis ab tergo adortæ sunt. Ita in medio prope iam victores cæsi Etrusci. Pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. Ibi benigne ex9 cepti divisique in hospitia. Curatis vulneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum; multos Romæ hospitum urbisque caritas tenuit. His locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.

A. Ch. 507.

P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. A. u. c. 247. Eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt; quibus quum responsum esset, missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissi2 mus quisque e patribus. Non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Romæ daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum 3 vellent. Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. Ita induxisse in animum, hostibus potius portas quam regibus patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati 4 erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si salvam esse 5 vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. Rex verecundia victus „Quando id certum atque obstinatum est“ inquit, neque ego obtundam sæpius eadem nequicquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quærant 6 locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat." Dictis facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat, reddidit; agrum 7 Veientem, fœdere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius, spe omni reditus incisa, exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida [ita] cum Porsinna fuit.

16

u. c. 249.

A. Ch. 505.

A. Ch. 504.

Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. Maiore inde A. mole Sabini bellum parabant. Adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum, T. Lu- A. u. c. 250. cretius iterum consules facti. Seditio inter belli pacisque auc- 3 tores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Namque Attus Clausus, cui postea Appio Claudio 4 fuit Romæ nomen, quum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data 5 agerque trans Anienem; vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem pervenit. Consules infesto exercitu in agrum Sabinum 6 profecti quum ita vastatione, dein prœlio afflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.

A. Ch. 503.

P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque 7 artibus, anno post Agrippa Menenio, P. Postumio consulibus A. u. c. 251. moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. Luxere matronæ ut Brutum. Eodem anno duæ coloniæ Latinæ, Pome- 8 tia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium quam in pro- 9 lio cædibus temperatum est: et cæsi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romæ triumphatum.

17

A. Ch. 502.

Secuti consules Opiter Verginius, Sp. Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt. In A. u. c. 252. quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua 2 aut occasione coorti, quum plures igni quam ferro armati ex

18

3 cucurrissent, cæde incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis, consulum quoque alterum (sed nomen auctores non adiiciunt) gravi vulnere ex equo 4 deiectum prope interfecerunt. Romam inde male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta vitæ relatus. Interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, quum ira maiore, tum 5 viribus etiam auctis Pometiæ arma illata. Et quum, vineis refectis aliaque mole belli, iam in eo esset, ut in muros eva6 deret miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus fœda, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; príncipes securi percussi; sub corona venierunt coloni alii; oppidum di7 rutum, ager veniit. Consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

A. Ch. 501.

Insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium A. u. c. 253. consules habuit. Eo anno Romæ, quum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad re3 bellionem spectare res videbatur. Super belli Latini 1) metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos, 4 concitante Octavio Mamilio, satis constabat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate, dictatoris primum creandi mentio orta. Sed nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent (id quoque enim traditur), parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis con5 stat. Apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. Consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. 6 Eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M'. Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus ap7 positum; quia, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium, spectatæ virtutis et consularem virum, legissent.

1) Livius aut scripsit aut scribere debuit Sabini.

Creato dictatore primum Romæ, postquam præferri secu- 8 res viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis 9 etiam creatus Romæ dictator, eo magis, quod propter se creatum crediderant, metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt. Quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam 10 erroris hominibus adolescentibus darent, responsum, ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, 11 quod impensæ factum in bellum erat, præstare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum; tacitæ indutiæ quietum annum tenuere.

19

A. Ch. 500.

A. u. c. 255.

Consules Ser. Sulpicius, M'. Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Æbutius deinde et C. Vetusius. His consulibus A. u. c. 254 Fidenæ obsessæ, Crustumeria capta; Præneste ab Latinis ad Romanos descivit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per A. Ch. 499, aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Æbutius 3 magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum audi- 4 tum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam prælium aliquanto quam cetera gravius atque atro- 5 cius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere præter dictatorem Romanum excessit. In Po- 6 stumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quanquam iam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Æbutius magister 7 equitum in Octavium Mamilium impetum dederat; nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum. Tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium 8

« IndietroContinua »