Immagini della pagina
PDF
ePub

Sumptibus librariæ Gyldendaliance hoc anno (1886) prodibunt:

IO. NICOLAI MADVIGII

OPUSCULA ACADEMICA

ITERUM AUCTIUS EDITA.

Hæc opuscula quum prioris editionis exemplaribus ante viginti fere annos divenditis et redemptor iterum edi cuperet et alii flagitarent, auctor aliis docendi et scribendi studiis occupatus novæ editionis curandæ molestiam recusaverat. Nunc tamen otio ab aliis laboribus sumpto quum etiamnunc expeti a philologis intelligeret, quæ iuvenis de multis partibus antiquarum litterarum, maxime Latinarum, et de institutis Romanis separatim et sparsim Latine scripsisset, eaque ipse ne nunc quidem aut alioquin aut propter iudicandi disputandique genus et formam cognitu inutilia putaret, studiis et usui hominum doctorum raritate exemplarium subtrahi noluit. Itaque sic iterum opuscula hæc edentur, ut, servata universa libellorum forma, tantum partim minora quædam confirmandæ et limandæ disputationis causa hic illic addantur testimoniorumque copia augeatur, partim unum et alterum minoris momenti resecetur muteturve aut saltem dubitationis notam accipiat, omittatur autem, quæ aliquot disputationibus criticis adiecta erat, scripturarum variantium annotatio, nunc non necessaria. Ita libellis viginti uni, quos superior editio complectitur, addi poterunt, voluminis mole nihil aucta, pauca quædam, quæ simili genere a Madvigio scripta non sine molestia aliqua alibi quærerentur, emendationes per saturam in Philologo a. 1846 proditæ, epistola ad Halmium de locis aliquot orationum Ciceronis Philippicarum annalibus philologicis Lipsiensibus inserta, postremo nonnulla ex præfationibus Ciceronis orationum selectarum a Madvigio sæpius editarum excerpta. Prioris editionis paginæ in margine alterius annotabuntur, indicesque duorum voluminum in unum conflabuntur.

E

TITI LIVII 3 4 4 43
HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX REGENSIONE

10. NIC. M AD VIGIJ.

TERTIUM EDIDERUNT

Johan Michezo

Johan Louis
Io. Nic. MaDVIGIUS Et Io. L. Ussingius.

[merged small][merged small][graphic]

HAUNIÆ MDCCCLXXXVI.
SUMPTIBUS LIBRARIÆ GYLDENDALIANÆ

(HEGELIORUM PATRIS ET FILII).

TYPIS EXCUDERUNT NIELSEN & LYDICHE.

[blocks in formation]

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII

AD PHILOLOGOS ET SCHOLARUM MAGISTROS.

Repetere hoc loco primum placet, quæ, quum quinque hos primos Livii historiæ Romanæ libros a. 1873 iterum edebam, in limine præfationis meo et Ussingii nomine scriptæ de totius editionis consilio et institutione posui: „Livii libros sic emendatos edimus, quemadmodum codicum bonorum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate ac superstitione emendari posse visi sunt, eo exemplo, quod quum communi quotidianæque philologorum rerumque Romanarum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt, tractationi, tum magistrorum discipulorumque in scholis usui aptum putamus.“

Quæ tum præterea addidi ad rationes in Emendationibus Livianis expositas ex aliqua parte confirmandas et supplendas, ea in alteram Emendationum editionem translata omittere nunc hoc loco licet. Unam tantum illius præfationis particulam de re parya, sed quæ nonnullis magna videatur, admonitionis causa nunc quoque transcribam, ne quis inconsiderate et negligenter factum putet, quod certo iudicio factum est: „Vocum scribendarum rationem in hac editione communem et vulgarem esse voluimus sine ulla antiquitatis et doctrinæ affectatione, de qua re difficile est breviter ita dicere, ut non multorum reprehensionem ac pæne convicium moveamus. Latini scriptores quum aliis ætatibus alia vocum scribendarum ratione usi essent nec eodem tempore omnes prorsus eadem, nec nihil librarii in describendo novassent et vitiassent etiam, communem aliquam constantioremque formam grammatici quarti quintique sæculi constituerunt, partim ad pronuntiationem recentiorem, partim ad analogiam quandam grammaticam accommodatam; in antiquiorum scriptorum codicibus vetustior forma ita mansit, ut paulatim describendo plurima ex com

muni intermiscerentur ac postremo hæc vinceret, servatis pluribus paucioribusve vetustioris reliquiis, ex altera parte multis ex mediæ ætatis novicio ac corrupto usu susceptis. Perutile igitur et quum ad grammaticam, tum, quoniam multiplex errandi occasio ex scribendi ratione ipsa et ex eius mutatione et ignoratione nascebatur, ad veræ scripturæ inventionem et iudicium necessarium est, quicquid veteris illius formæ in antiquissimis codicibus supersit, annotari et colligi speciemque aliquam universam effici eamque philologis notam esse; in exempla veterum scriptorum, quæ communi hominum usui maximeque quæ scholis destinentur, eius formæ partem aliquam inferri multo minus habere videtur utilitatis quam ex inconstantia et insolentia animum a maioribus avocanti et interdum errorem obiicienti molestiæ et incommodi. Tum ipsius scriptoris iuri et honori parum tamen consulitur. Nam quoniam etiam in perantiquis codicibus universæ, qua Liviana ætas usa est, formæ tantum reliquiæ supersunt, dum editores codices sequuntur nec audent totam rationem, quæ ex illis. indiciis conficitur, ubique exprimere, mira inconstantia Pompili et Tulli scribitur ubique, ingeni, consili nusquam, optimus multis locis, paucioribus optumus, graves accusativo casu sæpius, aliquoties gravis (magna etiam ambiguitate semel montis II, 31, 5 e P, alibi semper montes), vulgo passuum, interdum passum. Itaque decrevimus ab initio in vocum terminationibus, in litterarum in vocabulis compositis concursu et mutatione similibusque formam et analogiam a grammaticis constitutam sequi, retentis iis vocabulorum ipsorum formis, quas media demum ætas mutavit (condicio, cetera). Vitavimus igitur et illa, quæ significavi, et derigo, coniunx, conisus, coicit, id genus alia; ne milia quidem adscivimus. Illud consuetudini datum inveteratæ in translato in recentiores linguas nomine, ut Volsci appellarentur, quos nuper Vulscos fecerunt.“

Novi codicum subsidii, quod quidem momentum aliquid faceret, in his quinque libris post alteram nostram editionem nihil accessit. Nostri iudicii institutæque rationis nihil nos pænituit; in uno et altero loco probabilitatis pondus alio inclinare visum est. Aliorum studiis in hos libros nuper collatis diligenter usus sum, quanquam non raro sedulitatis plus quam utilitatis habere videbantur. Ipse quod novæ emendationis afferrem, non multum erat post intentam et accuratam multorum annorum curam nec tamen nihil (velut I, 32, III, 39, IV, 20).

Restat, ut, quoniam variantis scripturæ annotationem hæc editio excludit, eorum, qui ea utentur, maxime magistrorum religioni eodem modo, quo antea feceramus, consulamus. Primum igitur Weissenborniani exempli recentissimi, ab H. I. Muellero

« IndietroContinua »