Immagini della pagina
PDF
ePub

plete eadem strage campos, qua montes replestis. Nolite exspectare, dum stantes vos fugiant: inferenda sunt signa, et vadendum in hostem. His adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. Inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia, nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos, et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter acquales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. Consul, non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat, et subiicere exercitum pugna fessum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data, victorem exercitum, opulentumque Gallicis spoliis, Romam reduxit. Moram triumpho vulnus consulis attulit: eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus comitia haberet. Dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit Patribus possessionem pristinam consulatus. Ipse ob id meritum ingenti Patrum studio creatus consul, collegam Ap. Claudium Crassum dixit.

XXV. Priusquam inirent novi consules magistratum, triumphus a Popillio de Gallis actus magno favore plebis: mussantesque inter se rogitabant, num quem plebeii consulis poeniteret? Simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem consulatum, privata cupiditate, quam publica iniuria, foediorem, cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet. Annus multis variisque motibus fuit insiguis. Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur. Mare infestum classibus Graecorum erat, oraque litoris Antiatis, Laurensque tractus, et Tiberis ostia: ut praedones maritimi, cum terrestribus congressi, ancipiti semel proelio decertarint, dubii

que discesserint in castra Galli, Graeci retro ad navės, victos se, an victores, putarent. Inter hos longe maximus exstitit terror, concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita: responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent. Latinos pro sua libertate potius, quam pro alieno imperio, laturos arma. Inter duo simul bella externa, defectione etiam sociorum senatus anxius, quum cerneret metu tenendos, quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii vires consules delectu habendo iussit. Civili quippe standum exercitu esse, quando socialis coetus desereret. Undique, non urbana tantum, sed etiam agresti juventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternum millium et ducenorum peditum, equitumque trecenorum. Quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant: adeo in quae laboramus sola crevimus, divitias, luxuriamque. Inter cetera tristia eius anni, consul alter Ap. Claudius in ipso belli apparatu moritur: redierantque res ad Camillum; cui unico consuli, vel ob aliam dignationem haud subiiciendam dictaturae, vel ob omen fau- / stum ad Gallicum tumultum cognominis, dictatorem arrogari haud satis decorum visum est Patribus. Consul, duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis, Gallicum sibi bellum extra sortem sumit: praetorem maritimam oram tutari, Graecosque arcere litoribus iussit. Et, quum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus, quos rapto vivere necessitas cogeret, satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.

XXVI. Ubi quum stationibus quieti tempus tere

rent, Gallus processit, magnitudine atque armis insignis: quatiensque scutum hasta, quum silentium fecisset, provocat per interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus militum, adolescens, qui haud indigniorem eo decore se, quam T. Manlium, ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit. Minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum. Namque conserenti iam manum Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus: quod primo, ut augurium coelo missum, laetus accepit tribunus. Precatus deinde, Si divus, si diva esset, qui sibi praepetem misisset, volens propitius adesset. Dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed, quotiescunque certamen initum est, levans se alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit: donec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac mente turbatum, Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Hactenus quietae utrimque stationes fuere. Postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt, et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit. Ibi, circa iacentis Galli corpus contracto certamine, pugna atrox concitatur. lam non manipulis proximarum stationum, sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis diis, ire in proelium iubet: ostentansque insignem spoliis tribunum, Hunc imitare, miles, aiebat; et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas. Dii hominesque illi affuere pugnae; depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est: adeo duorum militum eventum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis perceperat. Inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam

ad conicctum teli veniret, terga vertit. Primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt: inde Apuliam ac mare superum petierunt. Consul, concione advocata, laudatum tribunum deceni bubus aureaque corona donat. Ipse, iussus ab senatu bellum maritimum curare, cum praetore iunxit castra. Ibi, quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit. ́ Dictator, magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto, comitia consularia habuit, aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum (id enim illi deinde cognominis fuit) summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit. Collega Corvo de plebe M. Popillius Laenas quartum consul futurus datus est. Cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res: nec illi terra, nec Romanus mari bellator erat. Postremo, quum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente, Italiam reliquere. Cuius populi ea, cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est. Maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim: nam ulterior Graecia, ea tempestate intestino fessa bello, iam Macedonum opes horrebat.

XXVII. Exercitibus dimissis, quum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. Eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta, restitutaque urbs, quam Latini diruerant. Et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, quum amicitiam ac societatem petentes venissent. Idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torqua to, C. Plautio consulibus: semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas trienT. LIV. TOм. II.

с

nii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est. Et sic quoque parte plebis affecta, fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Levatae maxime res, quia tributo ac, delectu supersessum. Tertio anno post Satricum restitutum à Volscis, M. Valerius Corvus, secundum consul cum C. Poetelio factus, quum ex Latio nuntiatum esset, legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum; priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. Quo quum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum, quam ad bellandum gens, certamine victi, fuga effusa Satrici moenia petunt: et, ne in muris quidem satis firma spe, quum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor millia militum, praeter multitudinem imbellem, sese dedidere. Oppidum dirutum atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere ignem. Praeda omnis militi data. Extra praedam quattuor millia deditorum habita. Eos vinctos con sul ante currum triumphans egit: venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. Sunt, qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant: idque magis verisimile est, quam deditos ve

niisse.

[ocr errors]

XXVIII. Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorso, Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum: metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus, magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit. Et quum (quod per magnos tumultus fieri solitum erat) iustitio indicto, delectus

« IndietroContinua »