Immagini della pagina
PDF
ePub

sine vacationibus habitus esset; legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductae. Ibi praedonum magis, quam hostium,_animi inventi. Prima itaque acie debellatum est. Dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant, et sine detrectatione se certamini offerebant, deorum quoqué opes adhibendas ratus, inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit: cuius damnatus voti quum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. Senatus duumviros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit. Locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manlii Capitolini fuerat. Consules, dictatoris excrcitu ad bellum Volscum usi, Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno post, quam vota erat, aedes Monetae dedicatur, C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato secundum consulibus. Prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio. Namque et lapidibus pluit, et nox interdiu visa intendi: librisque inspectis, quum plena religione civitas esset, senatui placuit, dictatorem feriarum constituendarum causa dici. Dictus P. Valerius Publicola: magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos; ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. Judicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. Et res, haud ulla insigni ad memoriam causa, ad interregnum rediit. Ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

XXIX. Maiora iam hinc bella, et viribus hostium, et longinquitate vel regionum, vel temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur. Namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam,

mota arma.

Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles! quoties in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset! Belli autem causa cum Samnitibus, Romanis, quum socictate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, quum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere, Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum, quam vires, quum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt. Namque Samnites, omissis Sidicinis, ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, quum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quae Capuam Tifataque interiacet. Ibi rursus acie dimicatum: adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, quum, robore iuventutis suae acciso, nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.

XXX. Legati, introducti in senatum, maxime in hanc sententiam locuti sunt: Populus nos Campanus legatos ad vos, Patres conscripti, misit, amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum. Quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta esset. Tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan páriter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus. Nunc, misericordia vestra conciliati, auxilioque in dubiis re· bus ́ defensi, beneficium quoque acceptum colamus, oportet; ne ingrati atque omni ope divina humana

que indigni videamur. Neque, hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur; sed ut vetustate et gradu honoris nos praestent: neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est. Fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse, qui vos appeteret. Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate, ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocunque se moverint, ab tergo erimus: et, quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. Subactis iis gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit. Eo ventum est, Patres conscripti, ut aut amicorum, aut inimicorum Campani simus. Si defenditis, vestri: si deseritis, Samnitium erimus. Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. Omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam, vestrumque auxilium aequum est patere; iis tamen maxime, qui, eam implorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant, omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt. Quanquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, quum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti ; et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. Nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. An, si ultio irae haec, et non occasio cupiditatis explendae esset, pa

rum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? Quae est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata. Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explenda est. Ea ad oppugnandam Capuam rapit. Aut delere urbem pulcherrimam, aut ipsi possidere volunt. Sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam, quam illes habere per maleficium sinatis. Non loquor apud recusantem iusta bella populum ; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore. Usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non escendit. Itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus: quicquid deinde habuerimus, quicquid ipsi fuerimus, vestrum id omne existimaturi. Vobis arahitur ager Campanus ; vobis Capua urbs frequentabitur : conditorum, parentum, deorum immortalium numero nobis eritis. Nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet. Annuite, Patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis, et iubete sperare, incolumem Capuam futuram. Qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges, liberosque nostros esse? Stare omnem multitudinem ad portas, viam hinc ferentem prospectantes, certum habeo, quid illis nos, Patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubeatis. Alterum responsum salutem, victoriam, lucem, ac libertatem; alterum ominari horreo, quae ferat. Proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis, aut nusquam ullis futuris nobis, consulite.

XXXI. Summotis deinde legatis, quum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur; tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul: Auxilio vos, Campani, dignos censet senatus: sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt. Itaque arma, deos prius, quam homines, violatura, adversus Samnites vobis negamus. Legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat. Ad ea princeps legationis, (sic enim domo mandatum attulerant) Quandoquidem, inquit, nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetis. Itaque populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia in vestram, Patres conscripti, populique Romani ditionem dedimus; quicquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri. Sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrima. rum in vestibulo curiae procubuerunt. Commoti Patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paullo ante auxilium finitimi petissent, adeo infraetos gereret animos, ut se ipse suaque omnia pote. statis alienae faceret: tum iam fides agi visa, deditos non prodi, nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque, per deditionem factam populi Romani, oppugnarent. Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit: data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam, Samnitibus exponerent. Peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent: neque in eum

« IndietroContinua »