A2 1828 V. 2 T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM LIBER VII. EPITOME LIBRI VII. Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli: cuius remedium et finis quum per novas religiones quaereretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine; adolescens ipse, cuius relegatio patri obiiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare, non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu tota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae: in eam Curtius armatus, sedens equo, se praecipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum, provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit: quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est nuncupatus. Duae tribus additae, Pomptina et Publilia. Licinius Stole lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus T. Liv. Tom. II. A agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeae corvo, et unguibus rostroque hostem infestante, occidit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno, quum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. Amicitia cum Karthaginiensibus iuncta. Campani, quum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt: ob quam causam ea, quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus in magno discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera servatus est. Qui, occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus circumsessus erupit. Quum milites Romani, qui Capuae in praesidio erant relicti, de ea occupanda urbe conspirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. Res praeterea contra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et l'olscos prospere gestas continet. T. LIVII PATAVINI LIBER VII. Annus bic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, practura et curuli aedilitate. Hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: Patres prae turam Sp. Furio M. filio Camillo; aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex Patribus datus L. Aemilius Mamercinus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. Quum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis praetextatos tanquam consules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem, et collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex Patribus iubendi aediles curules creari. Primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde, L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis racarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse: maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna: princeps pace bel loque prius, quam exsulatum iret; clarior in exsilic vel desiderio civitatis, quae capta absentis implora vit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent. II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum' exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitio- ne animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso po- pulo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque. (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitan- dorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versi- bus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Ac- cepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Ver- naculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vo- cabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum te- mere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas mo- dis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motu- que congruenti peragebant. Livius post aliquot an- nos, qui ab saturis ausus est primus argumento fa- buiam serere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, quum sae- pius revocatus vocem obtudisset, venia petita pue- canticum ante tibicinem quum statuisset, aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari |