Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXV. Vigiliis deinde dispositis, ceteris omnibus tesseram dari iubet: ubi secundae vigiliae buccina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent. Quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, Hoc silentium, milites, inquit, omisso militari assensu, in me audiendo servandum est. Ubi sententiam meam vobis peregero, tum, quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis: quae pars maior erit, co stabitur consilio. Nunc, quae mente agitem, audite. Non fuga delatos, nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis. Virtute cepistis locum; virtute hinc, oportet, evadatis. Veniendo huc exercitum egregium populi Romani servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate. Digni estis, qui pauci plùribus opem tuleritis, ipsi "nullius auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit; hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante viderit, quam captum a nobis; nos tam paucos tot ipsi millibus hominum nec ascensu arcuerint; nec tenentes locum, quum diei tantum superesset, vallo circumdederint. Quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum, oportet, fallatis; imo necesse est. In eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index, quam consilii auctor, sim. Neque enim, maneatis, an abeatis hinc, deliberari potest; quum, praeter arma et animos armorum mémores, nihil vobis fortuna reliqui fecerit, fameque et siti moriendum sit, si plus, quam viros ac Romanos decet, ferrum timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc atque abire. Id aut interdiu aut nocte faciamus, oportet. Ecce autem aliud minus dubium: quippe si lux exspectetur, quae spes est, non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem? Atqui, si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto

[ocr errors]

noctis aptissima hora est. Signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit. Per corpora sopita vadetis; vel silentio incautos fallentes, vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi. Me modo sequimini, quem secuti estis. Ego eandem, quae duxit huc, sequar fortunam. Quibus haec salutaria videntur, agitedum, in dextram partem pedibus transile.

XXXVI. Omnes transierunt, vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. lam evaserant media castra, quum superscandens vigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum. Quo excitatus vigil quum proximum movisset, erectique alios concitarent, ignari cives an hostes essent, praesidium erumperet, an consul castra cepisset: Decius, quum non fallerent, clamorem tollere iussis militibus, torpidos somno insuper pavore exanimat; quo praepediti, nec arma impigre capere, nec obsistere, nec insequi poterant. Inter trepidationem tumultumque Samnitium, praesidium Romanum, obviis custodibus caesis, ad castra consulis pervadit. Aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse; quum Decius, Macti virtute, inquit, milites Romani, este. Vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent. Sed ad conspiciendam tantam virtutem luce ac die opus est: nec vos digni estis, quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat. Hic lucem quieti opperiaDictis obtemperatum. Atque ubi primum illuxit, praemisso nuntio ad consulem in castra, ingenti gaudio concitantur: et, tessera data, incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universosque servatores suos vocant: diis laudes gratesque agunt, Decium in coelum ferunt. Hic Decii castrensis trium

mur.

phus fuit, incedentis per media castra cum armato praesidio, coniectis in eum omnium oculis, et omni honore tribunum consuli aequantibus. Ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad concionem convocat: orsusque meritas Decii laudes, interfante ipso Decio, distulit concionem: qui auctor omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consulem, ut hostes, et nocturno pavore attonitos, et circa collem castellatim dissipatos, aggrederetur: credere etiam aliquos, ad se sequendum emissos, per saltum vagari. lussae legiones arma capere: egressaeque castris, quum per exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur. Quem incautum improviso adortae, quum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum, nec arma capere, nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra compellunt: deinde castra ipsa, turbatis stationibus, capiunt. Perfertur circa collem clamor: fugatque ex suis quemque praesidiis. Ita magna pars absenti hosti cessit. Quos intra vallum egerat pavor, (fuere autem ad triginta millia) omnes caesi; castra direpta.

XXXVII. Ita rebus gestis, consul, advocata concione, P. Decii non coeptas solum ante, sed cumulatas nova virtute laudes peragit: et praeter militaria alia dona, aurea corona eum et centum bubus, eximioque uno albo opimo auratis cornibus, donat. Milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in praesentia singulis bubus binisque privis tunicis donati. Secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidionalem, clamore donum approbantes, Decio imponunt. Altera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. His decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit; centum boves militibus dono dedit, qui secum in expeditione fuerant. lisdem

militibus legiones libras farris et sextarios vini contulerunt: omniaque ca ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium assensus, gerebantur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est: qua fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni robore iuventutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit. Ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem, opem oratum, veniunt. Confestim signa mota: relictisque impedimentis castrorum valido praesidio, raptim agitur agmen: nec procul ab hoste locum perexiguum (ut quibus, praeter equos, ceterorum iumentorum calonumque turba abesset) castris cepit. Samnitium exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit: deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. Ibi ut militem in vallo vidit, missique ab omni parte exploratum, quam in exiguum orbem contracta castra essent, paucitatem inde hostium colligentes, retulerunt; fremere omnis acies, complendas esse fossas scindendumque vallum, et in castra irrumpendum: transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. Ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis, et prius sedendo ad Suessulam, et tum certaminis mora, haud procul ab rerum omnium inopia esset; placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci: interim et Romano, qui expeditus, quantum humeris inter arma geri posset frumenti, secum attulisset, defutura omnia. Consul palatos per agros quum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus, ad castra oppugnanda ducit. Quae quum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis, quam in portis valloque, caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit; relictisque duabus le

gionibus custodiae et praesidii causa, gravi edicto monitis, ut, donec ipse revertisset, praeda abstinerent; profectus agmine instructo, quum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit. Nam neque quo signo coirent inter se, neque, utrum castra peterent, an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat. Tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta millia scutorum, nequaquam tot caesis, et signa militaria cum iis, quae in castris capta erant, ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. Tum in castra hostium reditum: ibique omnis praeda militi data.

XXXVIII. Huius certaminis fortuna et Faliscos, quum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit; et Latinos, iam exercitibus comparatis, ab Romano in Pelignum vertit bellum. Neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit: sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur. Fuit pondo viginti quinque. Consules ambo de Samnitibus triumpharunt, sequente Decio insigni cum laude donisque: quum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen, quam consulum, esset. Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes: precantibusque datum, ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. Iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delinitos militum animos avertit a memoria patriae: inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae, per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: neque immerito suum ipsorum exemplum in eos versurum. Cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possint, quam T. LIV. TOM. II.

D

« IndietroContinua »