Immagini della pagina
PDF
ePub

duos magistratus uno anno gereret; utique liceret consules ambos plebeios creari. Quae si omnia concessa sunt plebi, apparet, haud parvas vires defectionem habuisse. Aliis annalibus proditum est, neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam: neque, antequam Romam veniretur, sed Romae, eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse; nec in T. Quinctii villam, sed in aedes C. Manlii, nocte impetum factum, eumque à coniuratis comprehensum, ut dux fieret: inde ad quartum lapidem profectos loco munitó consedisse: nec ab ducius mentionem concordiae ortam; sed repente, quum in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam: et permixtos dextras iungere, ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse, coactosque consules, quum viderent aversos a dimicatio ́ne militum animos, retulisse ad Patres de concordia reconcilianda. Adeo nihil, praeterquam seditionem fuisse, eamque compositam, inter antiquos rerum auctores constat. Et huius fama seditionis, et susceptum cum Samnitibus grave bellum, aliquot populos ab Romana societate avertit: et, praeter Latinorum infidum iam diu foedus, Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.

EPITOME LIBRI VIII.

Latini cum Campanis defecerunt, et, missis legatis ad senatum, conditionem tulerunt, ut, si pacem habere vellent, alterum ex Latinis consulem facerent. Qua legatione perlata, praetor eorum Annius de Capitolio ita prolapsus est, ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, quod contra edictum adversus Latinos, quamvis prospere, pugnasset, securi percussit.

[ocr errors]

Laborantibus in acie Romanis, P. Decius, tune consul cum Manlio, devovit se pro exercitu: et, concitato equo quum in medios hostes se intulisset, interfectus, morte sua Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem venerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex iuventute obviam processit. Minucia virgo l'estalis incesti damnata est. Ausonibus victis, in oppidum ex iis captum Cales colonia deducta est. Item Fregellae colonia deductae sunt. Veneficium complurium matronarum deprehensum est: quarum plurimae statim epotis medicaminibus perierunt. Lex de veneficio tunc primum constituta est. Privernatibus, quum rebellassent, victis civitas data est. Palaepolitani, bello et obsidione victi, in deditionem venerunt. Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et imperium prolatum, et pro consule decretus triumphus. Plebs nexu liberata est propter L. Papirii creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre voluerat. Quum L. Papirius dictator reversus in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q. Fabius magister equitum, occasione rei bene gerendae invitatus, contra edictum eius prospere adversus Samnites pugnavit. Ob eam causam quum dictator de magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fabius Romam profugit: et, quum causa parum proficeret, populi precibus donatus est. Res praeterea contra Samnites prospere gestas continet.

T. LIVII PATAVINI

LIBER VIII.

Iam am consules erant C. Plautius secundum, L. Aemilius Mamercinus; quum Setini Norbanique Romam, nuntii defectionis Privernatium, cum querimoniis ac

ceptae cladis venerunt. Volscorum item exercitum, duce Antiati populo, consedisse ad Satricum, allatum est. Utrumque bellum Plautio sorte evenit. Prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit. Haud magno. certamine devicti hostes: oppidum captum redditumque Privernatibus, praesidio valido imposito: agri partes duae ademptae. Inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus. Ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit: et quum tempestas eos, neutro inclinata spe, dimicantes diremisset, Romani, nihil eo certamine tam ambiguo fessi, in posterum diem proelium parant. Volscis, recensentibus quos viros in acie amisissent, haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit. Nocte pro victis Antium agmine trepido, sauciis ac parte impedimentorum relicta, abierunt.

Armorum

magna vis tum inter caesa corpora hostium, tum in castris inventa est. Ea Luae matri dare se, consul dixit: finesque hostium usque ad oram maritimam est depopulatus. Alteri consuli Aemilio, ingresso Sabellum agrum, non castra Samnitium, non legiones usquam oppositae. Ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt; a quo reiecti ad senatum, potestate facta dicendi, positis ferocibus animis, pacem sibi ab Romanis, bellique ius adversus Sidicinos petierunt. Quae se eo iustius petere, quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis, ut Campani, venissent: et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam amicos; qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam, nec, ut Campani, auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani, nec in ditione essent.

II. Quum de postulatis Samnitium Ti. Aemilius praetor senatum consuluisset, reddendumque his foedus Patres censuissent, praetor Samnitibus respon

dit: Nec quo minus perpetua cum iis amicitia esset, per populum Romanum stetisse: nec contradici, quin, quoniam ipsos belli culpa sva contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur. Quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi, quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. Foedere icto, quum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensium frumento accepto; quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad legati redissent. Samnites, copiis iisdem, quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti, haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae. Tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est: dein, postquam Patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. Ne Campani quidem (adeo iniuriae Samnitium, quam beneficii Romanorum, memoria praesentior erat) his se armis abstinuere. Ex his tot populis unus ingens exercitus, duce Latino fines Samnitium ingressus, plus populationibus, quam procliis, cladium fecit: et, quanquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere. Id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi. Qui quum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati, quae hostes essent passi, precibus infimis petiere, ut satis ducerent Romani victoriam, quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent : ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent. Latinos Campanosque, si sub ditione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro; sin imperium abnuerent, armis coercerent. Adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat, in potestate sua Latinos iam non esse, timebantque, ne arguendo abaliena

rent: Campanorum aliam conditionem esse, qui non foedere, sed per deditionem, in fidem venissent: itaque Campanos, seu velint, seu nolint, quieturos. In foedere Latino nihil esse, quo bellare, cum quibus ipsi velint, prohibeantur.

III. Quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit; Latinos, velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit. Itaque, per speciem adversus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes, omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. Huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat. Sed quanquam omnia de industria celabantur, priusque, quam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant; tamen per quosdam, privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos, indicia coniurationis eius Romam emanarunt, iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur, religio incessit, ab iis, quorum imminutum imperium esset, comitia haberi. Itaque interregnum initum. Duo interreges fuerunt, M. Valerius ac M. Fabius. Creati consules, T. Manlius Torquatus tertium, P. Decius Mus. Eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse constat. Quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset. Eadem aetas rerum Magni Alexandri est: quem, sorore huius ortum, in alio tractu orbis, invictum bellis iuvenem, fortuna morbo exstinxit. Ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat; tamen, tanquam de Samnitibus, non de se, curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quae vellent. Praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L

« IndietroContinua »