Immagini della pagina
PDF
ePub

Cacus.

mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, præ se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo lato reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor obpressisset, pastor adcola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet; quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequidquam invocans, morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, 19 auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo 50 literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis, excitus, postquam facinus facinorisque caussam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset? Ubi nomen patremque ac patriam accepit; Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres Deum, aucturum cœlestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opuAra Maxi- lentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen inpleturumque fata, 51 ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove exCreverius. Similes variationes in sequentibus, ne tanti quidem plerumque momenti, notare non placuit.

Evander
Arcas.

ma.

49 Auctoritate magis quam imperio] Auctoritate suadendi magis, ut loquitur Tac. Germ. 11. quam jubendi potestate. Auctoritas ejus est, cui ætas, merita, genus, venerationem conciliant, ita ut cum reverentia audiatur. Imperium ejus est, qui jubet, cui parere ceteros necesse est.

50 Litterarum] Hic intellige ipsas litterarum notas, seu formas. Hoc idem narrant Dion. I. Tac. XI. Ann.

52

14. et Auctor libri de Or. gentis Rom. cujus hæc sunt verba: Docuit Italos legere et scribere.

51 Ara condita] An Evander aram condidit ac dicavit? an potius ipse Hercules sibi? Utroque auctores trahunt. Vid. hinc Dionys. 1. I. Virg. VIII. Æn. v. 271. illinc Ovid. I. Fast. v. 581. Solin. c. 2.

52 Eximia] Vox sacrorum propria. Eximia hostiæ erant, ut legimus

imia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maxime inclitæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta adpo- Potitii et nerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent da- Pinarii. pem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt: 55 donec, tradito 54 servis publicis sollemni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum inmortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

53

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad conci- Rempublilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus cam ordinat nulla re, præterquam legibus, poterat, 55 jura dedit: quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime 56 lictoribus duodecim sumtis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. me haud pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et 58 adparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde 59 sella curulis, unde 60 toga prætexta sumta est, numerum quoque ipsum ductum

apud Macrobium 1. III. Saturn. c. 5. que ad sacrificium destinatæ eximebantur e grege.

53 Donec tradito] Vid. infra 1. IX.

c. 29.

54* Servis publicis] Servis Reipublicæ, qui non huic illive civi, sed communi Reipublicæ servirent.

55 Jura dedit] Romuli leges, et totum, quem ille descripsit, ordinem civitatis, fuse exponit Dion. II.

56 Lictoribus] Lictores dicebantur, teste Festo, quod fasces virgarum ligatos præferebant regibus, ac deinde magistratibus iis qui imperium habebant. Intra virgas illas securis ita obligata erat, ut ferrum in summo fasce extaret. Eorum munus erat, ut populum summoverent, sontes virgis cæderent et securi ferirent.

57 Me haud pœnitet eorum sententia esse] Hoc nobis suspectum esset loquendi genus, nisi eodem rursus in. fra, c. 39. Livius uteretur: corum magis sententiæ sum: et 1. XXVII. c. 25. cujus sententiæ et Fabius fuit.

58 Et apparitores, et hoc genus] Et apparitores, et hoc apparitorum genus, nempe lictores. Apparitores communi vocabulo appellantur omnes,

57

qui præsto sunt imperiis seu regum,
seu magistratuum exequendis. Li-
ctores unum quoddam apparitorum
genus. Melius tamen fortasse reciso
altero et legeretur, quod monet Jac.
Gronovius, Et apparitores hoc genus,
id est, hoc genus apparitorum. Ne-
que enim verisimile est nullos Albanis
regibus stipatores et apparitores fu-
isse, unde exemplum sumere Romulus
potuerit. Sed hoc genus apparitorum,
illo habitu, illis insignibus, qui fasces
et secures præferrent, lictores deni-
que, ab Etruscis ductos esse facile
credi potest.

59 Sella curulis] Ex ebore. Sellæ
curulis appellatio deducitur apud A.
Gellium 1. III. c. 18. a curru: quia
nempe ii quibus illa utendi jus erat,
eam currui quo vehebantur imponere

[blocks in formation]

placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictoUrbem au- res dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia get. atque alia adpetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quam 61 ad id, quod tum hominum erat, 62 munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis caussa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, 63 locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, 64 Asylum aperit. eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, 65 consilium deinde viribus parat. centum creat senatores: sive quia is numerus satis erat; sive quia soli centum erant, 66 qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum adpellati.

Asylum aperit.

Senatum instituit.

Patres et
Patricii.

IX. Jam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, 67 penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat. quippe quiConnubia bus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia petit a firi- essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo

timis.

k quum alia a. a. a. loca in spem etc. Gron. Crev.

60 Et ita habuisse Etruscos] Vid. Dion. 1. III.

61 Ad id quod tum hominum erat] Qui una cum Romulo urbem condere cœperant, non plures fuere, si Dionysio credimus, 1. II. quam ter mille pedites, et pauciores trecentis equitibus. Ad eam paucitatem illos redegerat cruentum inter Romulum ac Remum ob regni cupidinem prælium. Quando autem Romulus excessit e vivis, peditum reliquit sex et quadraginta millia, et mille ferme equites.

62 Munirent] Tuta et habitationi commoda efficerent. Eodem quoque sensu intelligenda est supra vox munitionibus.

63 Locum qui nunc septus] Locum qui nunc septo clausus occurrit descendentibus ex Capitolio circa eam partem quæ vocatur inter duos lucos. Hæ enim voces inter duos lucos sunt loci nomen, qui quidem hanc appellationem Livii ævo etiamnum retinebat, quamvis nulli jam ibi essent luci. Vid. Dion. 1. II. Cicero IV. ad Att. 3. Assequitur inter lucos hominem Milo. Et quidem hic Sorbonicus codex,

omissa voce duos, habet inter lucos.

[ocr errors]

64 Asylum] Vox Græca est, signi ficans locum in quo neminem violare liceat: a particula & quæ privandi vim habet, et verbo ovλáw, spolio, lado.

65 Consilium.. viribus parat] Consilium regendis viribus addit.

66 Qui creari Patres possent] Multum arridet Sigonii conjectura, qui ciere patres possent. Firmat hanc emendationem locus ex oratione Decii, infra 1. X. c. 8. Patricios primo esse factos, qui patrem ciere possent. Et vero hic vix possunt a Livio indicari senatores Patrum nomine, quum nondum dixerit eam illis appellationem fuisse datam.

67 Penuria mulicrum] Ob paucitatem mulierum, non omnimodam inopiam. Neque enim fieri potuit, ut nulla in tanto virorum numero mulier esset. Atque hac quidem in re habemus consentientes Dionys. 1. II. et Plut. in Rom. Itaque ubi infra Livius ait Romanis non fuisse domi spem prolis, intelligendum est sufficientis liberorum multitudinis ad tuendam urbis magnitudinem.

7

populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci : deinde quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ et Deos adfuisse, et non defuturam virtutem. proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Egre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res cœpit. cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri sollemnes: 68 Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum Consualia. jubet: quantoque adparatu tum sciebant, aut poterant, 69 concelebrant; ut rem claram exspectatamque facerent. 70 Multi mortales convenere, studio etiam videndæ novæ urbis; maxime proximi quique, Caninenses, Crustumini, Antemnates. Jam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac conjugibus, venit. invitati hospitaliter per domos, quum situm moniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi U. C. 4. tempus venit, deditæque eo mentes cum oculis erant, tum A. C. 748. ex composito orta vis: signoque dato juventus Romana "ad rapiendas virgines discurrit. magna pars forte, ut in Rapiuntur quem quæque inciderat, raptæ ; quasdam forma excellente, Sabinæ. primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Talassii cujusdam raptam ferunt. multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum. inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, moesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, Deumque invocantes, cujus ad sollemne ludosque, 72 per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, 73 aut indigna

68 Consualia] A Conso deo: sive ille idem cum Neptuno Equestri fuit, quod hic innuere videtur Livius; sive Genius quidam occultorum consiliorum dux et præses, qui in illo solenni conjunctos cum Neptuno honores haberet.

69 Concelebrant] Ita instruunt, ut sint quam maxime celebres, et eorum late fama spargatur.

70 Multi mortales] Emphasis est in hac voce mortales, ad significandam ingentem hominum cujusvis ordinis,

VOL. I.

ætatis, et sexus multitudinem. Vid.
A. Gell. XIII. 27.

71 Ad rapiendas virgines] Raptæ
sunt virgines 683. teste Dion. 1. II.

12 Per fas ac fidem decepti] Decepti per speciem divini juris et religionum et fidei hospitalis. De voce fas vid. not. 38. ad c. 32. infra.

73 Aut indignatio est minor] Verbum est revocavimus, quod exstare in quinque codicibus a se inspectis testatur Gronovius, et in quinque itidem e nostris reperitur.

C

tio est minor: sed ipse Romulus circuibat, docebatque: patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberûm fore. Mollirent modo iras, et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Sæpe ex injuria postmodum gratiam ortam : eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriæque expleat desiderium. Accedebant blanditiæ virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quæ maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

X. Jam admodum mitigati animi raptis erant. at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civitates concitabant. nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, 75 regem Sabinorum: et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus erat, conveniebant. Caninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos ejus injuriæ pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caninensium, satis se inpigre movent. Bellum Cee- ita per se ipsum 76 nomen Caninum in agrum Romanum inpetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque: fusum persequitur : 77 regem in prælio obtruncat et spoliat. duce hostium occiso, urbem primo inpetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse cum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium cæsi suspensa fabricato ad id apte 78 ferculo gerens, in Capitolium adscendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Jovis fines, cognomenque addidit Deo: 79 Jupiter Feretri, inquit, hæc Feretrius. tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regio

ninense.

Jupiter

1 est del. Gron.

14 Ut, quum suam vicem] Ut, quum secundum suam vicem, seu, quod ad se proprie spectat, suo quisque functus officio sit, i. e. quum eum suæ quisque conjugi amorem præstiterit, quem vir uxori debeat, cumulatiorem insuper impendat caritatis modum, quo patriæ et parentum amissorum illis ja cturam desideriumque expleat.

75 Regem Sabinorum] Quiritium, Sabinorum e Curibus. Vid. Dionys. 1. JI.

76 Nomen Cæninum] Populus Cæni❤

nus.

77 Regem] Acronem, ex Plut. in Romulo.

78 Ferculo] Trunco quercus in tropæi modum formato, ex quo Acronis arma loco et ordine quodque suo collocata suspenderat, ut habet Plut. ibid.

79 Jupiter Feretri] Jupiter Feretrius dictus est a feretro, sive ferculo illo spoliorum, quod, ut modo narrabat Livius, ipsi sacrabatur.

« IndietroContinua »