Immagini della pagina
PDF
ePub

30

sum lunæ, in duodecim menses describit annum. quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, 50 desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem Solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis 32 dies congruerent. Idem 33 nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quae nunc ad 34 Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vices desererentur, flaminem Jovi adsiduum sacerdotem creavit, Flamines. insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum 35 Quirino. Virginesque Vestæ legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. his, ut adsiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate

36

Livio ceterisque Numæ tribuitur, deberi potius existimat Tarquinio Superbo. De anno vetere Romano vid. et Joseph. Scaliger. de Emendat. Temporum. 1. II.

30 Desunt dies solido anno] Desunt anno lunari dies ad complementum solidi anni qui . ...

31 Intercalaribus mensibus interponendis] Hic quoque bonam opem tulit Livio Gronovius. Ante eum legebatur, intercalares mensibus interponendo. Ille fecit id quod edidimus. Ei adstipulatur unus ex Hearnii codicibus. Quatuor e nostris habent interponendos: unus diserte interponendis.

32 Dies congruerent] Dies annorum civilium pari cum diebus annorum solarium numero cursum absolverent ad eandem metam solis unde orsi erant.

33 Nefastos dies fastosque] Fasti dies erant, quibus licebat tria verba solennia fari, Do, Dico, Addico; seu ferre de re controversa in judicio sententiam: nefasti, quibus non licebat. Nefastis autem diebus agi cum populo non poterat, i. e. populus non poterat in suffragium mitti.

34 Dialem flaminem] Jovis sacerdotem. Flaminis appellationem Festus deducit a filo, quo caput cinctum flamines habebant. Quod quidem duplici modo intelligi potest. Nam et pilei corum apex filo laneo totus ve

labatur; et, Servio teste ad VIII. Æn.
v. 664. quum Flamines pileum per
æstus ferre non possent, nec fas esset
eos nudo capite incedere, filo tantum
capita religare cœperunt. Porro fla-
men Jovi addictus Dialis dictus est

rò rỡ Ads, sive a Dijove, quo nomine
antiqui Jovem vocabant. De multis,
iisque gravibus impositis flamini Diali
cærimoniis consule A. Gell. 1. X. c.
16.

35 Quirino] Romulo. Curis apud
Sabinos hasta. Inde Romulus, post-
quam in deorum numerum relatus
est, tanquam Martius quidam deus
ac pugnax, Quirinus dictus est. Vid.
Plut. in Rom. Mars quoque sub Qui-
rini nomine colebatur. Quirinus, in-
quit Servius ad VI. Æneid. v. 859.
est Mars qui præest paci, et intra civi-
tatem colitur. Nam belli Mars extra

civitatem templum habuit. Hinc Mars
Gradivus et Quirinus pater simul
junguntur infra 1. V. c. 52. et utrique
ancilia tribuuntur.

36 Virgines Vesta] Eterni ignis
arcanorumque Vestæ sacrorum custo-
des. Quatuor a Numa lectæ sunt:
postea duæ additæ. Vestales necesse
erat per triginta annos deæ sacris
operari: totoque hoc tempore a nu-
ptiis prohibebantur. Eo elapso, nubere
licebat, si libuisset. Plura de vesta-
libus vid. apud Dion. 1. II. Plut. in
Numa, et A. Gell. 1. I. c. 12.

Salii.

aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. $7 Salios item duodecim Marti 38 Gradivo legit, 39 tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen: cœlestiaque arma, quæ 40 ancilia adpellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique salPontifex. tatu jussit. 41 Pontificem deinde 42 Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque adtribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde în eos sumtus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo paProdigio trios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec rum procu- cœlestes modo ceremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque 15 curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, 16 quæ suscipienda essent.

ratio.

Pop. Ro

45

44

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine mani religio omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo ocet tranquil

litas.

Z viso Gron. Crev.

31 Salios] Sic dictos a saliendo, sive saltando et tripudiando.

38 Gradivo] Gradivus Mars appellatus est a gradiendo in bella ultro citroque, sive a vibratione hastæ, quod Græci dicunt xgadaívur. FESTUS.

39 Tunica picta] Tunicæ variis coloribus et figuris ad picturæ similitudinem exornatæ. Tunica brevior et adstrictior fuit, quam toga, cui supponebatur.

40 Ancilia] Ancile scutum breve ex utroque latere recisum, ita ut summum, infimumque latius medio pateret. Hujusmodi scutum e cœlo delapsum regnante Numa fabulantur: quod ne aliquando posset surripi, undecim similia facta, ut indiscreta humani operis similitudo insidiatoribus omnem internoscendi divinitus missi facultatem adimeret. Vide Dionysium de Saliis et ancilibus fuse disserentem lib. II.

41 Pontificem] Nempe maximum, licet tum pontificis maximi appellatio fortasse in usu non fuerit. Plures enim pontifices a Numa creatos et alii scriptores consensu tradunt, et ex ipso Livio adstrui potest. Vid. c. 4. 1. IV. atque etiam c. 6. 1. X. ubi

quatuor pontifices ea tempestate fuisse scribit, quum tamen nusquam mentionem fecerit aucti pontificum numeri. Ceterum pontifices dictos volunt a ponte faciendo. Nam ab iis, inquit Varro 1. IV. de lingua Lat. pons sublicius est factus primum et restitutus sæpe, quum ideo et uls, sive ultra, et cis Tiberim sacra non mediocri ritu fiant. Eorum munia et jura sigillatim exponit Dion. 1. II.

42 Numam Marcium] Veteres editi, Numa. Sed multis probat Sigonius in nota ad hunc locum, legendum esse Numam: quod et in quibusdam scriptis reperisse se testatur: et nos itidem in quatuor nostris invenimus.

43 Exsignata] Eodem signo impressa, quo et ipsum exemplar unde exscripta fuerant.

44 Susciperentur] Judicarentur esse ejusmodi, ut eorum ratio haberi deberet. Quædam enim aliquando negligebantur.

45 Curarentur] Procurarentur: et sic fortasse scripserat Livius. Procurare autem prodigia, expiare est.

46 Qua] Quænam prodigia.

cupati erant, et Deorum adsidua insidens cura, quum in-
teresse rebus humanis coeleste Numen videretur, ea pietate
omnium pectora inbuerat, ut fides ac jusjurandum, 47 proxi-
48 et
mo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent.
quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores
formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non
urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem,
crediderant, in eum verecundiam adducti sunt, ut civitatem
totam in cultum versam Deorum violari ducerent nefas. Lu-
cus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat
aqua. quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad
congressum Deæ, inferebat, Camoenis eum lucum sacravit;
quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent.
Ét 49 soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines
bigis, 50 curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos
usque involuta rem divinam facere: significantes fidem
tutandam, 51 sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse.
Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ 52 Argeos
pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum
ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud mi-
nor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia
via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus
septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadra-
ginti. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus,
erat civitas.

Tullus

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde U. C. 82. Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce A. C. 670. clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Hostilius Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissi-rex eligitur. milis, sed ferocior etiam Romulo fuit. tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere

[blocks in formation]
[ocr errors]

47 Proxime.... metum] Non minus quam metus. Olim hic legebatur, proximo.... metu. Mutatum est ex Mureti et Tan. Fabri sententia. 48 Et quum ipsi se homines... formarent; tum finitimi etiam ad ducti sunt] Non raro particula quum, quamvis habeat respondentem sibi tum, cum verbo tamen subjunctivi modi conjungitur. Exempla reperies et apud nostrum, III. 34. IV. 60. VIII. 21. et apud Cic. quum alibi sæpius, tum lib. de Amic. n. 23.

49 Soli] Obscura sane hoc loco vox, et fortasse, quod Rycquio visum, recidenda, tanquam male nata ex vicino verbo solenne.

50 Curru arcuato] Curru tecto superne, et cameræ in modum.

51 Sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse] Non modo ipsam fidem sacratam esse, sed etiam sedem ejus in dextris, et pignus illud fidei quod dextra datur.

52 Argeos] Argeos, inquit Varro 1. IV. de lingua Lat. dictos putant a principibus qui duce Hercule Argivo venerunt, et in Saturnia subsederunt. Festus addit in illis locis sepultos esse quosdam Argivorum illustres viros.

Porro Saturnia fuit urbs a Saturno condita in eo monte, qui post Capitolinus dictus est.

U. C. 85.
A. C. 667.
Bellum

nis.

igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas in vicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent. satis sciebat, negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. hæc renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus: Se invitos quidquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos. Ad hæc Tullus: Nunciate inquit, regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos adspernatus dimiserit, 55 ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

53

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope cum Alba- inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit: quod nec acie certatum est; et, tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum inpetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula adpellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipue morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, 54 in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum. ducit 55 quam proxime ad hostem potest; inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priusquam dimi

53 Ut in eum omnes expetant hujusce clades belli] Ut in eum recidant omnes hujusce belli clades. Sic Plaut. Amphitr. Act. I. sc. 2. v. 32. Delictum suum suamque culpam expetere in mortalem ut sinat. Et rursus Act. II. sc. 1. v. 42. Cujus ego hodie in tergo faxo ista expetant mendacia.

54 In omne nomen Albanum expeti

turum pœnas] Merito suspicatur Sanctius vocem panas non esse a Livio : et deorum numen, id est, supremum ac justum arbitrium, hic dici expetiturum in Albanos, quemadmodum c. super. ut in eum omnes expetant hujusce clades belli.

55 Quam proxime] Magis placeret qua proxime. GRONOVIUS.

b

cent, opus esse conloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se adlaturum, quæ nihilo minus ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus Tullus, tametsi 56 vana adferebantur, 57 in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: Injurias et non redditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum 58 Cluilium, caussam hujusce esse belli, audisse videor: nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre. sed, si vera potius, quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propiores vos, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos Dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit. Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

riatiorum

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant 59 trige- Horatiomini fratres, nec ætate, nec viribus dispares. 60 Horatios rum et CuCuriatiosque fuisse satis constat ; nec ferme res antiqua certamen alia est nobilior. tamen in re tam clara nominum error ma- proponitur. net; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent. hos ut sequar, inclinat animus.

b suos in aciem Gron.

56 Vana] Ad Tulli mentem. Feroci enim regi, quidquid moram dimicationi allaturum erat, vanum videbatur. Tan. Faber suspicatur legendum afferri rebatur.

57 In aciem educit] Sic Andreas, et multi vett. editi: sic MSS. Gronovio et Hearnio inspecti, quibus favent tres e nostris. Omnes ignorant rò suos, quod sine ulla necessitate hic addiderant male seduli emendatores.

58 Cluilium. . . audisse videor] Intellige, quum diceret. Similis locutionis exemplum vid. infra IV. 20. Ordo verborum, qui paulo est intricatior, sic formari debet: Et ego regem

VOL. I.

Cum

nostrum Cluilium audisse videor, q 'um
diceret injurias et non redditas res ex
fœdere causam hujusce esse belli.

59 Trigemini] Terni eodem partn
editi. Sic accipiendam esse hanc vo-
cem patet ex Dion. III. et Plin. VII.
3. Porro trigemini et tergemini fratres
dicuntur; at tergemina tantum spo-
lia, non trigemina.

60 Horatios Curiatiosque] Eos consobrinos fuisse Dion. tradit I. III. natos ex duabus sororibus, filiabus Secienii Albani; quarum altera Curiatio Albæ, altera Horatio Romæ nuptum data fuerat.

« IndietroContinua »