Immagini della pagina
PDF
ePub

valentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, ? omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ 8 ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora fabulis, quam inconruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec adfirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet, consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, 10 utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint : per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paullatim disciplina, velut 11 desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum: ire coeperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias : inde, fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major, nec sanctior, nee bonis

buti Gron. Crev.

[ocr errors]

nimirum ardent desiderio cognoscen- 9 Decora] Magis convenientia Poe-, dæ ante omnia historiæ novissimo- ticis figmentis, quam incorruptæ et rum horum temporum, quibus jam- sincera rerum gestarum historiæ. pridem prævalentis populi vires se ip- Decora fabulis, quomodo infra c. 42. sæ per bella civilia conficiunt.

Hunc ordinem vel paci decorum, vel 7 Omnis expers curæ] Non vereba- bello. tur Livius, ne rebus Numæ aut Servii 10 Utcunque) Utcunque animadTullii memurandis cujusquam ani- versa, i. e. quoquomodo ad ea attenmum offenderet. Itaque remotissimæ deris, sive acriter, sive negligentius. illius antiquitatis historiam scribenti Utcunque eristimata, i. e. quoquovacuus omni cura erat animus: non modo de iis judicaveris, sive vera, sive itidem futurus erat Cæsariana tem- falsa putaveris. pora tractanti.

11 Desidentes) Paulatim labi inci8 Ante . . condendam . , urbem] His pientes. Translatio ducta ab iis, quæ verbis designari videtur tempus remo- leni motu in semet deprimuntur. Detius, quo videlicet nondum is erat re- sidentes hic a desido. Ceterum hic olim rum status, ut brevi Roma condenda legebatur dissidentes. Correxit Lipsius foret : * puta, tempus ante Romulum e suis libris. patum.

exemplis ditior fuit : 12 nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque inmigraverint : nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. 18 Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis 14 potius ominibus votisque ac precationibus Deorum Dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut 15 orsis tanti operis successus prosperos darent. C civitatem del. Gron.

dordiundæ Gron. Crev.

12 Nec in quam civitatem) Ulti- dantes voluptates desiderium ipsarum mam vocem, quam ignorant vulgo voluptatum, dum luxu solutos cives editi, Jac. Gronovius exstare affirmat libido quædam pereundi perdendique in antiquissima omnium editione ab omnia agitat. Alii malunt desideAndrea adornata, et in Aldina anni rium percundi perdendique omnia per 1518. in scriptis vero septem. Nos luxum atque libidinem. eam itidem in omnibus nostris inve- 14 Potius ... libentius] Sufficiebat nimus. Huic MSS. codicum consen- libentius. • Sed ejusmodi pleonasmi sui repugnare fas non esse duximus. non inusitati sunt apud optimos scriOffendit editores, quæ visa est non ptores, qui perspicuitati maxime sernecessaria vox. Sed ejusmodi itera. viunt. tiones, vel nominis ejusdem post rela- 15 Orsis tanti operis] Tanto insti. tivum, vel diversorum ejusdem sen- tuto operi. Orsa operis inceptum sus nominum, creberrimæ sunt apud opus. Sic Statius IV. Sylv. 7. ad MaxiLatinos scriptores.

mum Junium: Orsa Sallusti brevis, 13 Nuper] Divitiæ invexere avari. pro opere ipso Sallustii. tiam, i. e. sitim divitiarum ; et abun.

[ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

LIBER I.

JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, ' Ænea Antenoreque', et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helena semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse.

Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Hene- Antenoris tûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, fata. rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem 'primum egressi sunt locum, Troja vocalur, 5 pagoque inde Trojano nomen est, gens universa Veneti adpellati. Ænean, ab simili clade domo pro- Æneæ fata. fugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse : inde in Siciliam quærentem sedes delatum : *ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse : Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent,-Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 5 Duplex in

a Ænea Antenorique Crev. 1 Æneæ Antenorique] Decem codi- stat ex pluribus vicis, gens autem ex ces allegat Jac. Gronovius, in qui- ' pluribus pagis. Itaque hic bene dibus exstet hæc scriptura, quam et stinguitur pagus Trojanus a vico Trosex nostri retinent. Eam itaque ad- ja, et a gente universa Venetis

. misimus. Sensus est: Achivos jus 4 Ab Sicilia, classe Laurentem agrum omne belli, id est, quidquid jure tenuisse) Ideo observat Livius Æneam belli in victos licet, nulla ex par- ab Sicilia classe Laurentem agrum te exercere in Æneam Antenoremque tenuisse, ut indicet eum non ab Sicivoluisse. Sic infra 1. II. c. 12. Por. lia in proxima Italiæ transgressum, sena ad Mucium : jure belli liberum pedestri deinde itinere ad Laurentem te ... dimitto.

agrum pervenisse, sed recto cursu ab 2. Casibus deinde variis) Hæc com- Sicilia ad Laurentis agri littora navimuniter cadunt in Antenorem et Æ- bus delatum fuisse. Hunc locum vanean, quorum mox casus varii descri- nis conjecturis sollicitant ambo Gro.

novii. 3° Pagoque inde Trojano nomen est) 5 Dupler erinde] Scripti aliquot a Atque ex illa origine pagus quidam Gronovio memorati, et quatuor e noagri Veneti ad nostram usque ætatem stris: duplex inde. Trojani nomen retinuit. Pagus con

buntur.

de fama est: alii prælio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde adfinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filia Eneæ in matrimonium data. ea res utique Trojanis spem adfirmat

tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum Lavinium condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium adpellat. conditur. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui

Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex co certamine abiit : victi Rutuli : victores Aborigines Tro

janique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, Mezentius. diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque,

corum regem, confugiunt: qui, ? Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus povæ origine arbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset adcolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem ut ani

mos Aboriginum sibi conciliaret, & ne sub eodem jure solum, Latini. sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem

adpellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed

nascitur.

berinde Gron. Crev.

6 Cui Ascanium] Vocem cui abesse ævo Cære jam non opulentum oppia quibusdam scriptis testatur Grono- dum erat. Restabant tantum rudera, vius. Idem de uno a se inspecto Hear- teste Strabone, 1. v. nius affirmat. Unus quoque e nostris 8* Ne sub codem jure] Ut non solum illam non exhibet. Sane Livius po- eodem imperio iisdemque legibus retuit hoc loco pronomen, ut sæpe alias, gerentur, sed etiam eodem omnes noomittere.

mine essent, 7* Cære opulento tum oppido] Livii

« IndietroContinua »