Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 459. tua legionum suaque, castra conjunxere. In conspectu duoA. C. 293. rum exercituum et Carvilius suos pro cujusque merito lau

davit donavitque; et Papirius, apud quem multiplex in acie, circa castra, circa urbem, fuerat certamen, Sp. Nautium, Sp. Papirium, fratris filium, et quatuor centuriones, manipulumque hastatorum, armillis aureisque coronis donavit: Nautium propter expeditionem, qua magni agminis modo terruerat hostes: juvenem Papirium propter navatam cum equitatu et in proelio operam, et nocte, qua fugam infestam Samnitibus ab Aquilonia clam egressis fecit: 75 centuriones militesque, quia primi portam murumque Aquiloniæ ceperat. equites omnes, ob insignem multis locis operam, 76 corniculis armillisque argenteis donat. Consilium inde habitum, quum jam tempus esset deducendi ab Samnio exercitus, aut utriusque, aut certe alterius. Optimum visum, quo magis fractæ res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi: ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset. Quando jam nullus esset hostium exercitus, qui signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli genus, urbium obpugnationes; quarum per excidia militem locupletare præda, et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent. Itaque, literis missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab sé gestis, diversi, Papirius ad Sæpinum, Carvilius ad Volanam obpugnandam legiones ducunt.

XLV. Litera consulum ingenti lætitia et in curia et in concione auditæ; et quatridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est. nec populo Romano

magna solum, sed peropportuna etiam, ea victoria fuit; Etrusco- quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos adlatum esti rum rebel- Subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura lio.

Etruria fuisset, 77 si quid in Samnio adversi venisset; quæ, conjuratione Samnitium erecta, quoniam ambo 'consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset. Legationes sociorum, a M. Atilio prætore in senatum introductæ, querebantur, uri et vastari agros a finitimis Etruscis, quod desciscere a populo Romano nollent: 6btestabanturque Patres conscriptos, ut se a vi atque injuria communium hostium tutarentur. Responsum legatis, cure senatui fitu

75 Centuriones militesque] Quatuor nuum non abludentia, quæ in capitie centuriones, manipulumque illum bus gestanda militibus iis qui strenue Hastatorum, de quibus modo mentio aliquid egissent, ab imperatore dafacta est.

rentur. 76 Corniculis) Parum constat de 77 Si quid .... adversi venisset] hujus vocis sensu. Suspicantur in. Duo e nostris codd. cum uno e Groterpretes ornamenta fuisse militaria, novianis, evenisset. Vid. not. 39. ad argentea vel aurea, ab figura cor. IX, 12. supra.

rum, ne socios fidei suæ pæniteret: Etruscorum prope diem eam-U. C. 459. dem fortunam, quam Samnitium, fore. Segnius tamen, quod A. C. 283. ad Etruriam adtinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, adlatum foret, arma Etruscis junxisse. Hujus propinquitas, populi acuit curam Patribus, ut feciales mittendos ad res repetendas censerent. quibus non redditis, ex auctoritate Patrum jussu populi bellum Faliscis indictum est: jussique consules sor, tiri, uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret. Jam Carvilius Volanam, et Palumbinum, et Herculaneum ex Samnitibus ceperat: Volanam intra paucos dies, Palumbinum eodem, quo ad muros accessit.' Ad Herculaneum bis etiam signis conlatis ancipiti prælio, et cum majore sua, quam hostium, jactura dimicavit. Castris deinde positis, mænibus hostem inclusit. obpugnatum oppidum captumque. In his tribus urbibus capta aut cæsa 78 ad decem millia hominum: ita ut parvo admodum plures caperentur. Sors tientibus provincias consulibus, Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris jam in Samnio non patiebantur. Papirio ad Sæpinum major vis hostium restitit, sæpe in acie, sæpe in agmine, sæpe circa ipsam urbem adversus eruptiones bostium pugnatum : 79 neque obsidio, neque bellum ex æquo erat: non enim muris magis se Samnites, quam armis ac viris mænia, tutabantur. Tandem pugnando in obsidionem justam coëgit hostes: obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit, itaque ab ira plus cædis editum, capta urbe: septem millia quadringenti cæsi: capta minus tria millia hominum : præda, quæ plurima fuit, congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

XLVI. Nives jam omnia oppleverant, nec durari extra Papirii tritecta poterat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit. umphus. Venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphavit in magistratu, insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. Pedites equitesque insignes donis transiere, ac transvecti sunt: multæ 81 civicæ coronæ,

80

78 Ad decem millia hominum] De- 80 Transiere ac transvecti sunt) est in cditionibus Gronovianis pò ad, Transiere pedites, transvecti sunt equiprocul dubio per incuriam operarum. tes.

79 Neque obsidio, neque bellum] 81 Civicæ coronæ, vallaresque, ac mua Multum placet quæ in uno codice, rales] De civica et murali corona vid. teste Gronovio, scriptura reperitur ; ad VI, 20. Vallaris, sive Castrensis Neque obsidio, sed bellum ex æquo erat. erat corona, qua donabat eum impe: Bellum ex æquo est illud quod aperto rator, qui primus hostium castra campo, et instructa utrimque acie pugnans introierat. Ea corona ingeritur. Hanc lectionem firmant quæ signe valli habebat. Fieri solebat ex sequuntur.

Hæc Gellius l. V. c. 6.

auro.

U. C. 459. vallaresque, ac murales conspectæ. Inspectata spolia SamA. C, 293, nitium : et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quæ

nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur. nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis

, ducti. 82 Æris gravis transvecta vicies centena et ad triginta tria milliar. id æs redactum ex captivis dicebatur. 83 argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo millia trecenta triginta. omne æs argentumque in ærarium conditum. Militibus nihil datum ex præda est. auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est: quum, si spreta gloria fuisset captivæ pecuniæ in ærarium inlatæ, et militi tum dari ex præda, et stipendium militare præstari potuisset: Ædem Quirini, 84 quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio, (neque, Hercule, tam exiguo tempore perficere potuisset) ab dictatore patre votam, filius consul dedicavit, exornavitque hostium spoliis. quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque his ornaretur; sed sociis etiam colonisque finitimis, ad templorum locorumque publicorum ornatum, dividerentur. A triumpho exercitum in agrum Vescinum,

quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, bibernatum duxit. Troilium in Inter hæc Carvilius consul, in Etruria Troïlium primum Etruria

obpugnare adortus, quadringentos septuaginta ditissimos, captum a Carvilio. pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit: cete

ram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. inde quinque castella, locis sita munitis, expugnavit. Cæsa ibi hostiuni duo millia quadringenti; minus duo millia capti. Et Faliscis pacem petentibus annuas inducias dedit, pactus

tum millia gravis æris, et stipendium ejus anni militibus. Carvilii tri- His rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum umphus. de Samnitibus, quam collegæ triumphus fuerat, ita cumulo

85

cen

* vicies centies millies et quingenta triginta tria millia Gron. Crev.

82 Æris gravis .... vicies centies tes 3176. cum novem semunciis. millies, et quingenta tria millia] Im. 83 Argenti .. pondo M.CCCXXX.] manis summa. Etenim æris gravis Marcæ nostrates 2078. cum una uncia. vicies centies millies centena millia, 84* Quam in ipsa dimicatione ) In ut negligamus quod excurrit, sive as. iis quæ includuntur parenthesi Livius ses librales 200000000000. æquant opinionem refellit eorum qui crededenarios 20000000000. libras argenti rent ædem Quirini votam ab hoc conRomanas 200000000. marcas argenti sule in ipsa ad Aquiloniam dimicaParisienses 312500000. Itaque hæc tione. Itaque mens scribentis hæc lectio, quam invexit Sigonius, stare fuit: Ædem Quirini ab dictatore paposse non videtur. Gronovius ex ves. tre votam, non ab hoc consule, utpotigiis MSS. reponit: Æris gravis ... te quam .... dedicavit. vicies centena, et ad triginta tria mil. 85 Centum millia gravis eris) lia. Qui sunt asses 2033000. libræ Marcas ar nostrates 156. cum argenti Romanæ 2033. marcæ nostra. duabus unciis.

88

Etrusci belli æquatum. 86 Æris gravis tulit

86 Æris gravis tulit in 'ærarium tre- U.C. 459. centa octoginta millia : de reliquo ære ædem Fortis For- A. C. 293. tunæ de manubiis faciendam locavit, prope 87 ædem ejus' Deæ ab rege Ser. Tullio dedicatam. et militibus ex præda

centenos binos asses, et 89 alterum tantum centurionibus atque equitibus (99 malignitate collegæ gratius accipientibus munus) divisit. Favor consulis tutatus ad populum est 9 L. Postumium legatum ejus : qui dicta die a M. Cantio tribuno plebis, 92 fugerat in legationem (ut fama ferebat) populi judicium: jactarique magis, quam peragi, accusatio ejus 95 poterat.

XLVII. Exacto jam anno, novi tribuni plebis magistratum inierant: iisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii subfecti. Lustrum conditum eo anno est a Lustrum P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo, censoribus: censa conditum. capitum millia ducenta sexaginta duo trecenta viginti duo. Censores vicesimi sexti a primis censoribus ; 94 lustrum undevicesimum fuit. Eodem anno coronati primum, ob res bello bene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmæque tum primum, translato e Græcia more, victoribus datæ. Eodem anno ab ædilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via 95 a Martis silice ad Bovillas 96 perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit: creavit consules R. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Junium Brutum Scævam. ipse Papirius prætor factus. Multis rebus lætus annus vix ad solatium unius mali, pestilen- Pestilentia.

Y nonaginta Gron. Crev.

z cidem Fæd.

a Scantio Eæd.

86 Æris .... trecenta nonaginta puli judicium] Legatum se a consule millia] Marcas argenti 609. cum tri- eligendum curaverat, ut fugeret pobus unciis.

puli judicium. 87 Edem eidem deæ .... dedica- 93 Poterat] Magis placeret potuerat. tam] Scripti quamplurimi, Campa- 94 Lustrum undevicesimum) Nemnus, et Andreas, habent ejus deæ. Et pe a primis censoribus. Hoc lustrum sane magis solet Livius dicere ædem tricesimum est in fastis Capitolinis, alicujus divi dedicatam, quam alicui in quibus nimirum numerantur de divo, ut jam observavimus in not. 89. cem lustra ante primos censores conad V. 23. supra.

dita. Et sic quoque Livius a fastis 88 Centenos binos asses] Unciam ar. uno lustro discrepat. genti Paris. 14 cum granis fere 15. 95 A Martis] A Martis æde. For.

89 Alterum tantum] Duplum. Vid. tasse hic aliquod latet vitium. Cam. not. 62. ad VIII. 8.

panus habet arinatis, unus ex Hearnji 90* Malignitate collega] Quia ma. codd. Narniatis : tres e nostris Martis, lignus, sive nimium parcus collega omissa vocula a. nihil militibus suis dederat.

96 Perstrata] Nota particulam 91 L. Postumium] Eum nempe, per, qua indicare voluit Livius hanc qui consul priore anno fuerat, virum viam velut aliquod complementum ingenii contumacis, cujus certamina fuisse ejus semitæ, quam a porta Cacum senatu (supra, c. 37.) videntur pena ad Martis stratam fuisse docuit, huic accusationi materiam dedisse.

92* Fugerat in legationem . ... po

supra c. 23.

608

TITI LIVII LIB. X. CAP. XLVII.

U. C. 459. tiæ urentis simul urbem atque agros subfecit; portentoque A.C. 293. jam similis clades erat. et 97 libri aditi, quinam finis, aut

quod remedium ejus mali ab Diis daretur. Inventum in libris, Æsculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quidquam de ea re actum : præterquam quod unum diem Æsculapio supplicatio habita est.

97* Libri aditi, quidam finis] Libri Sibyllini aditi, ut ex iis disceretur, quinam finis ...

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »